Mostrando las entradas para la consulta hoc ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta hoc ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLI, 19


CLI
Núm.19.

Raimundo Dei gratia comiti Barchinone principi Aragonum Tortose et Provincie marchioni illustri amico et affini precipuo P. Dei nutu arvorensis rex et judex victorie dilectionis et bonorum plenitudinem. Vobis et vestre celsitudini amicicia et affinitate unanimiter et indissolubiliter adnexus vester sum prorsus et omnia pro voto vestro vobis evenire cupimus. Eapropter sicut nos per Juffredum de Massilia et nostros fideles et Solimanum et litteras vestras rogastis de Majorica cum domino V. pisanorum archiepiscopo quando nobiscum pro legatione in proximo vere fuit pro vobis locuti sumus et cura noster sit amicissimus pro posse inde ei preces fecimus: ipse vero satis benivole respondit et promissit quod in adjutorio et obsequio vestro et nostro in hac causa esset in quantum posset et etiam personam suam venturam dixit si civitas ejus aderit. Insuper per fideles et amicos nostros quos vidistis et alios et per literas nostras consules pisanorum et senatores quorum consilio ipsa civitas regitur pro posse rogavimus uti in hoc facto unanimiter sine vobiscum. Preterea fidum damus consilium uti per legatos et litteras apud ipsos pisanos studeatis quatinus sicut vos et eos decet sint in hoc facto vobiscum: et sapienter hoc ostendant eis quod vos potius cum ipsis quam cum aliis qui eis sint proximi vel longinqui hoc facere velitis: veruntamen si ipsi omnino defuerint vos quoquo modo poteritis id efficietis. Item dominus papa in hoc facto plurimum prodesse potest si pisanum archiepiscopum et civitatem ipsam pro suo posse ad id posuerit et maxime si treugam vel pacem inter Pisam et Lucam fecerit: et imo cum causa ista Dei sit et vos ipse diligat per nimium pro Deo et vobis studium dabit in istud si per legatos et litteras vestras omnino exoraveritis. His et aliis modis per domini Dei et vestram virtutem hec et alia ad honorem et commodum Dei et vestrum pro velle vestro perficietis sic quod laus vestra perpetuo vigebit. Quid autem super hoc facturus sitis et quid inde composueritis citius quam potestis litteris vestris nobis insinuetis et de prosperitate et gratia et voluntate vestra nos letificetis. De sorore vestra socru nostra et filiis ejus tamquam de vestris et nostris propriis vos deprecamur et eos vobis coramendamus.

Nota: sorore vestra socru nostra: hermana vuestra nuestra,
suegra, sogra (también en portugués), soagra (rumano). A veces socru se traduce como madre
arvorensis rex et judex: Arborea rey y juez.
En otro texto aparece el
juez de Arborea, CVI - Carta dotal que Parason (P. en este texto), juez de Arborea, otorgó a favor de su mujer Agalbursa, sobrina del conde de Barcelona.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVII, perg 208, 22 diciembre 1148


LVII
Perg. N°208. 22 dic. 1148.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis facio hanc kartam donationis tibi Porcel de Cervera meo bajulo et Bivas de Cruzilada et Guillem Bertran et Arnall Boschet et Mir de Fluvian. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et dono vobis per alode illa Spelunca Calva ut habeatis et populetis eam sicut melius poteritis facere cum tanto termino quantum vos poteritis laborare et pupulare et illos alios qui pro vobis ibi fuerint populatos: et hoc in tali convenio ut omni tempore ego habeam ibi et omni* mea posteritas de omni fructo quod ibi laboratum fuerit illa novena et non inde respondeatis ad nullum hominem nisi ad me et mea posteriate. Et ut habeatis et possideatis hoc donativum sicut superius est scriptum vos et filii vestri et omnis generatio vestra per secula. Facta karta anno ab incarnatione Domini MCXLVIII in sitio Tortose in mense decembris die jovis III die ante natale Domini
regni XII Ledovici junioris. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Willelmus Raimundi. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernard de Belloc. Sig+num Guerall de Jorba. Sig+num Berengarius de Terroga. - Petrus sacerdos qui hoc scrip+sit. - Actum est hoc translatum in potestate Stephani bajuli domine regine scilicet in villa de Ripa in presentia scilicet Geralli de Albiolo et Guillelmi de Avinione et Petri Pallarisensis. Sig+num Stephani bajuli domine regine. Sig+num Geralli de Albiolo. Sig+num Petri Pallarisensis. Nos qui hoc tranferre vidimus et hujus rei testes sumus. - Ferrarius de Ripa qui hoc transtulit fideliter VI idus augusti anno dominice incarnationis MCXC +.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIX , perg 264, 11 diciembre 1153


LXXIX
Perg. N°264. 11 dic. 1153.

Hoc est translatum a quodam transumpto de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum V kalendas februarii anno Dominice incarnacionis MCCXC quarto cujus tenor talis est.
Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus marcii anno Dominice incarnationis MCCXII a quadam carta que sic habetur. In Dei nomine ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragone et Dertose marchio dono tibi Guillelmo de Copons fideli meo et successoribus tuis in perpetuum per propriam hereditatem francam et liberam illam villam que appellatur Godayl cum omnibus terminis suis et pertinenciis sicut melius potest dici vel intelligi ad tuum tuorumque profectum hereditatem queque totam sicut superius est scriptum et nominatum dono et firmiter laudo tibi suprascripto Guillelmo de Copons et omni tua projeniei pro hereditate propria et francha ad omnem velle tuum perficiendum et omnium successorum meorum salva mea fidelitate et omnium successorum meorum per secula cuncta. Est autem supradicta villa que appelatur Godayl in termino Dertose in territorio quod dicitur Canals et dono eam tibi integriter et potenter cum omnibus almuniis suis et cum omnibus suis arralials et cum boscho et cum suis fontibus et cum pratis et pascuis cum pronis et planis. Et dono tibi termino in circuitu ipsius ville duos miliarios ex omni parte. Omina vero sicut sunt superius scripta et nominata tibi dono Guillelmo jamdicto omnique tue projeniei pro hereditate propria et francha simul cum ipso molendino quod feceris in predicta aqua de Vayl de cona salva mea meorumque successorum fidelitate in perpetuum. Si quis autem suprascriptam donacionem infringere vel dirrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum presens donatio firma permaneat imperpetuum. Facta carta donacionis III idus decembris anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi CLIII post millessimum.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num A. de Lercio. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Arberti de Castro vetulo. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
- Sig+num Bernardi de Mora qui me pro teste subscribo. Sig+num Berengarii presbiteri.
- Ego Bernardus Tolsana hoc scripsi et hoc feci die et anno quo supra. - Sig+num mei Petri de Villarotundi junioris notarii Dertuse publici qui hoc transcripsi et comprobavi cum diccione aptata in V linea ubi dicitur suprascripto. Et cum supraposita in VIII linea ubi dicitur in circuitu die et anno prefixis.

Nota: Villarotundi : Vilarodona, Vila-Rodona.

martes, 17 de marzo de 2020

XVI. Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.


XVI. 

Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XII kalendas novembris anno Domini
M°CC quingentesimo quinto a quodam instrumento quod sic habetur. - Presentibus atque futuris sit manifestum qualiter ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensium comes Barchinone et marchio Provincie atque Raimundus de Montecateno facimus convencionem cum omni populo sarracenorum Dertuse. Convencio vero talis est quod omnis aljema id est populus sarracenorum qui modo habitatores sunt Dertuse donent nobis annuatim in perpetuum CCCC macomutinas boni auri rectique ponderis per quatuor tempora anni. Nos vero propter hoc facimus eis talem convencionem et donacionem ut amplius ab his presentibus calendis mensis julii primi modo inchoantis non donet omnis aljema Dertuse qui ibi in presenti est neque faciat operam aliquo modo nobis neque successoribus nostris in Dertusa neque deforis neque in castris nec in aliquibus locis per nos neque per bajulos nostros set sint sani et quieti ab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorum super hoc populo qui in presencia habitant in Dertusa crescant mazmuzine secundum hanc prenominatam rationem secundum sensum et visum de Nage zahalmedine et de Mafomet alchadi et secundum cognitionem proborum hominum de aljema. Si vero quod absit minuerit minuant mazemucinc secundum racionem et secundum cognicionem eorum. Si quis hanc cartam violare voluerit non liceat sed in duplo componat et post hoc ratum semper permaneat. Actum est hoc XIIII kalendas julii ab incarnato Dei filio MCLXXIIII. - Signum lldefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Montecatano.
- Sig+num Arnaldi de Tornamira. - Sig+num Petri Stephani. - Sig+num Moronis. - Sig+num Raimundi de
Cintillis. - Sig+num Petri de Monte Regali. - Sig+num Raimundi de Sancto Saturnino. - Sig+num Bonefacii. - Sig+num Crispini qui hanc cartam jussus die et anno prenotato scripsit. - Sig+num Exemeni notarii Dertuse hujus translati testis. - Sig+num Johannis de Colonia capellani de Castilione et notarii testis. - Sig+num Luce subscribentis pro teste. - Signum + Bernardi de Linerola ecclesie sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit cum originali eum comprovabit et eum fidele invenit die et anno quo supra.


XVII Litera Castellblanc

XXX. Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.


XXX.
Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.
lldefonsus Dei gratia rex Aragonensis comes Barchinone marchio Provincie venerabilibus in domino episcopis abbatibus prioribus et universis ecclesiarum monasteriorumque prelatis ac ceteris viris religiosis omnibusque magnatibus militibus etiam et ceteris tam civitatum quam villarum probis hominibus et populo a finibus Ilerde et in corpore ejusdem civitatis usque ad fines Salsarum constitutis cum habunduncia pacis salutem plurimam. Nulli ex vobis credimus venire in dubium jam longis retro temporibus ante pacium novarum constitucionem quas comuni assensu procerum nostrorum et magnatum feceramus sed postea ad nimiam eorundem instanciam et importunitatem apud Barchinonam celebri curia in irritum deduximus paces inquam domini seu treguas ab illustrissimis predecessoribus nostris Barchinone comitibus constitutas fuisse quod eciam ipsa usaticorum scriptura manifeste declarat quorum tenorem et formam antiquarum in ipso solucionis articulo pacium novarum in auribus omnium qui aderant retinuisse meminimus in perpetuum quas quo modo eos observari oporteat presenti pagina duximus declarandum. Ante omnia igitur quia sunt Dei proprium venerabiles ecclesias sedes videlicet omnes cum earum sufraganeis monasteria quoque tam ordinis cisterciensis quam aliorum monachorum sancti Benedicti Hospitalis etiam loca Templi milicie ac Sepulcri Domini regularium quoque omnium uc sancti Redemptoris nostre novelle plantacionis necnon et omnia loca sacraria et religiosa cum ipsis eciam personis ecclesiasticis regularibus virisque religiosis tam laicis quam literatis cum omnium insuper rebus et possesionibus prephatorum et hominibus et feminis ceterasque Domini catitras et que ad nostram pertinent propietatem sub Dei et nostro regimine suscipimus. Generaliter eciam tam ad comune bonum supradictorum quam omnium magnatum militumque terrarum cum suis simul subjectis hominibus et rebus ac illorum posessionibus que in predictis finibus morantur noxam ignis sive incendium omnino fieri prohibemus tempore pacis et belli ita quod nullus omnino nobilis aut ignobilis ulla racione ulla occasione ullo denique modo ignem mitere presumat. Sub eodem precepto nicbilominus constituentes ne bovesaratorios aut cetera quelibet animalia aratoria vel aratrum cum suis aparatibus et joverio sive bubulco leddere vel invadere quoquomodo presumat nam eorum utrumque sacrosanta romana Ecclesia que est mater et caput universe christianitatis ab ipso sui fere primordio usque in hodiernum diem servare consuevit coluit et tenuit gravioribus inminentibus penis iis qui contra fecerint quod eciam in romanis legibus et decretis eternaliter continetur. Caminos item seu vias publicas mercatos et nundinas sive firas tam ad nostrum quam ad .... et comodum spectantes atque emunitates sive salvitates Hospitalis Milicie locorumque religiosorum salvas esse et securas precipimus. Item omnes euntes ad nos et ad curiam nostram indeque redeuntes guidaticos etiam nostros nostrorumque vicariorum sigilla nostra et penones nullus invadere presumat. Quicumque igitur quod absit in aliquo deliquerit penam XXX solidorum statim incurrat dampnumque infra XV dies in simplum resarciat: quod si tam contumax extiterit quod monitus ab episcopo in cujus diocesi factum fuerit vel a vicario nostro aut bajulo constituto et infra XV dies id facere noluerit ex tunc et malefacta ei qui passus fuerit in duplum restituere et penam LX solidorum sustinere cogatur: episcopus eciam contumacem post XV dies vinculo excomunicacionis vel quam mereat pastorali sentencia innodare non moretur: at in terris villarum et mansorum cumunioribus simul et vicario vel ipse vicarius episcopo deficiente tamdiu persequatur donec ad plenum reos ille .... est satisfacere curaverit: hoc adjuncto quod ultra penam constitutam in suis predictis capitulis quicumque tam temerarius extiterit quod venientes ad nos ut supra dicitur vel recedentes a nobis male presumserit aut guidaticum nostrum vel vicariorum sive cartas nostras vel penones confregerit reum se majestatis nostre cognoscat et nostro inde imperio subjacere cogetur: predictos autem tam XXX quam LX solidos qui pro pena dabuntur episcopus et vicarius per medium habeant cum tamen episcopus ad hoc copiam sui fecerit vel aliquem vice sui idoneum transmisserit singula executurus juxta prephata capitula: quod si neutrum fecerit vicarius qui onus portaverit emolumentum accipiat. Ad persequendum autem malefactorem dictus domus tam nostrarum quam omnis ecclessie monasteriique dominicaturarum ad mandatum episcopi vel vicarii exeat qui etsi tam juxtam habuerit excusacionem que plus remanere habeat vel debeat quam ire in exercitum mitat loco sui aliquem in armis valentem: quod si utrumque comptemserit et meus ipse fuerit VI solidos incontinenti vicario dabit insuper et meo ipse stare habebit mandato: si vero alterius domini fuerit nichilominus VI solidos dare teneatur quorum una pars domino alia vicario alia episcopo dabitur voluntati eciam et mandato domini sui nostro tamen consilio satisfacturus. Excipimus autem ab hujusmodi constitucionibus viduas omnes et eciam illas mulieres apud quas viri arma ferre valentes non invenientur et omnes homines qui nimis pauperes fuerint et egeni. Item et si malefactor obstinax et injuriosus extiterit quod neque in prefixo capitulo de simplo neque in scriptis de duplo nec eciam usque in exitu cavalcatarum satisfacere curaverit ex tunc dispendium et gravamen quod cavalcata et
populus inde sustinuerit sustinentibus restituere cogatur salvis semper penis commemoratis in supradictis capitulis atque omne dampnum et gravamen quod inde acceperint sine spe restitucionis sustineat: constituentes eciam quod predicti homines nostri et ecclessiarum se ad invicem pignorare non atemptent ex causa vicinatici vel senioratici sive alia quolibet ocassione nisi ille qui pignoraverit debitor aut fidejussor extiterit: vicarius tamen si noster fuerit injuriosus ille non eum moretur ad satisfaccionem compellere idemque faciant de suis domini et gubernatores ecclesiarum et locorum religiosorum: quod si noluerint aut non potuerint vicarius habeat potestatem hoc faciendi: utraque autem deficiente vel malignitate querelator repulsam in eis passus sub testibus adhibitis auctoritate sua deinde possit libere vicinos injuriose pignorare nullam inde sibi penam inminente: sed qui pignoraverit per XX dies teneat postea vero vel impignoret pro suo si poterit vel veniat bona fide nec hoc vicarius prohibeat nec injuriosus conmoneat. Hoc autem est sciendum quod si creditor ille seu querelator viator fuerit non ultra X dies teneatur pignus penes se tenere et deinde faciat sicut in supradicto capitulo de pignore continetur: quod si creditor ille sive extraneus sive viator sive origena fuerit et capitulis predictis contrafecerit pignorando V solidos incontinenti vicario pro pena et pignus ablatum domino suo reddere cogatur si debitum quod exigat C fuerit solidorum si autem plus aut minus pena juxta pretaxatum modum V solidorum ascendat atque descendat .... constitucione .... omnes viduas mulieres cum universis rebus earum. Facta carta apud
Barbastrum mense novembris anno MCXCII. - Signum + lldefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - Sig+num G. de Granata. - Sig+num R. Gaucerandi. - Sig+num Xamen de Artussella. - Sig+num Sancii de las Celas. - Sunt preterea testes domnus Terragone archiepiscopus B. Barchinone et P. Ausone sacriste cum ceteris curie et Guillelmus de Bassia domini regis notarius qui hoc scripsit et fecit hoc sig+num.



domingo, 24 de mayo de 2020

AD GABRIELEM VILELL PRESBYTERUM DE VITA ET MIRACULIS DIVI SEVERI BARCINONENSIS ANTISTITIS

AD GABRIELEM VILELL PRESBYTERUM DE VITA ET MIRACULIS DIVI SEVERI BARCINONENSIS ANTISTITIS (*) EPISTOLA ET ETIAM DE EIUS CORPORIS TRANSLATIONE (**).

N. del E. (*) Véase lo que dicen sobre este Santo el P. Flórez en su España Sagrada, tomo 29, tratado 55, cap. 4, especialmente desde el § 78 hasta el 93 inclusive, y el P. Caresmar en su disertación histórica con preferencia en las pág. 97 y 98.
N. del E. (**) P. M. Carbonell refiere en su Crónica al fol. 209, el milagro que San Severo hizo en la pierna del Rey D. Martín, la cesión que le hizo el Monasterio de S. Cucufate del Valles del cuerpo de dicho Santo, por cuyo motivo el Rey concedió al Monasterio la jurisdicción civil y criminal que le pertenecía en sus castillos, villas y lugares y finalmente refiere también aunque suscintamenteel martirio de aquel Santo. Y en la segunda columna de aquel mismo fol. v. dice. «Y perque sia major memoria del dit benaventurat y gloriosmartyr mossenyer Sanct Sever instat yoper lo Venerable e molt devot del sobre dit glorios martyrmossenyer Sanct Sever mossen Gabriel Vilell prevere: yohe composta una letra latina dirigida al dit mossen Vilell y posada ad longum en la fi de un registre del Rey En Marti pretitulat Propium: hon es designada tota la historia molt extensivament y larga del dit glorios y benaventurat martyr sanct Sever Bisbe y patro de la insigne ciutat de Barcelona .... De este códice hemos tomado la copia que publicamos.

Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius Gabrieli cognomento Vilellpresbytero multum venerabili P. S. D. Effagitasti saepe numero vir integerrime ut ea quae ex codicibus antiquis de miraculo tibiae Martini Regis Aragonum vernacula linguasumpsisti in latinum traducerem etiam adderem quae de Sancti Severi Barcinonensis Episcopi vita invenire potuissem ego vero quamvis ab humanitatis studiis distractus cum ob occupationes Regii Archivi tum ingravescente aetate quando quidem octavum et septuagesimum annum notus sum id recusare potuissem tamen ut tuae morem geram voluntati quam mihi provinciam demandasti aggressus suum. Accipe proinde vir suavissime hunc Regem Martinum (ut in codicibus antiquis legimus) fuisse aegrotum plagam in tibia habentem adeo ut omnes moriturum existimarent. Qua propter medicos physicos et chirurgos (N. del A. (1) Chirurgus et Chirurgicus utrumque dici potest.) omnes in urbe Barcinona eo tunc domos foventes ad tibiam curandam accersiri jussit. Qui in dies magis atque magis intendentes pro Regis tibia curandasenectuteque detardanda nullum aliud antidotum repperere nisi hoc unum duntaxat scilicet quod tibia praescinderetur ne ignis in tibia jam accensus totum Regis corpus adolesceret. Hoc itaque remedium eidem Martino Regi in regio palacio majoripraefate urbis sic aegroti existenti ii medici physici et chirurci maxima cum tristitia et cordis dolore retulerunt et ad tibiam scindendam diem crastinam assignarunt. Ea quidem relatione facta Rex ipse Martinus prospiciens in tam parva temporis morula tibiamscindendam totam supervenientem noctem insomnem et lachrymis et singultibus agebat et propterea maxima devotione permotus Sanctum Severum nostrae urbis Barcinonensis Pastorem gloriosum invocare et reclamare satagebat sic genibus mentis flexis orans. « O beatissime Severe obsecro intercedas pro hac mea infirmitate ad dominum nostrum Jesum-Christum quem suppliciter oro ut ab ea curatus evadam nam voveo me operam daturum quod corpus tuum apud caenobium Sancti Cucufatis nunc reconditum in huius urbis Barcinonensis Ecclesiam (ubi jam sub tuo nomine constructa est capella) honorificentius transferatur et custodiatur in eum.» Tandem die ultimo assignato ad tibiam praescindendamipse Rex Martinus qui per prius noctes insomnes faciebat circa horam intempestam illius diei assignati in somno seu in extasi vidit beatum Severum Antistitem memoratum quem tanti faciebat et reclamabat Episcopalibus vestibus indutum mitramque in capite portantem luminariis per multis curuscantem qui remotis a tibia fasciis et medelis factoque super tibia cru+cis signo e vestigio disparuit. Rex vero Martinus a somno expergefactus continuo voce sonora et ingenti gaudio in haec prorumpens verba ait. « O vos fideles custodes hic vigilantes venite huc cum lumine et videbitis tibiam meam per Sanctum Severumcuratam. Quippe qui sua pietate et potestate a Deo collata me indignum peccatorem exaudivit. » Tunc omnes ibidem vigilantes cum çaereis et candelis venientes tibiamque discooperientes jam benecuratam reppererunt quemadmodum Rex ipse praedixerat et gavisi sunt gaudio magno. Medici autem physici et chirurgici aurora rubescente diei assignationis cum ferris aliisque apparatibus ad Regis cameram adventantes et miraculumgrande audientes ilico dixerunt «date lumen» lumineque dato tibiamreviserunt el bene curatam repperere et sic jubilantes et immensas gratias Summo Deo et beato Severo facientes osculatisque manibus ipsius Regis ad edes suas rediere. Ceterum Rex Martinus cupiens translationem faciendam (ut voverat) de corpore beati Severi bulla jam habita a Summo Pontifice pro ipsa translatione ut praedicitur facienda et ut Abbas et conventus memorati caenobiiSancti Cucufatis quicquam commodi pro ipsius corporis traditione assequerentur civitem criminalemque jurisdictionem castrorum villarum oppidorum et locorum eiusdem caenobiiad Reges Aragonum et comites Barchinone pertinentes nonullis adjectis conditionibus eis donavit quemadmodum de hac donatione (ubi ipsa translatio expresse enarratur) liquido constat instrumento publico die secundo mensis augusti anno salutis millessimo quadringentesimo quinto confecto et in quodam ex regestis Regii Archivi Barcinone exarato. (N. del E. Hemos creído conveniente publicar este documento después de las dos cartas de Carbonell.) Deinde ipsa translacio sanctissimi corporisbeati Severi faelicissimi Praesulis huius urbis Barcinone acta fuit die quarto mensis augusti anno salutis M. quadringentesimo quinto. Cuius festum translationis in Ecclesia Barcinonensi colitur primo die dominico augusti vel ultimo dominico julii eiusque martyrium VI novembris. (1) Pro qua quidem translatione prius facta fuit: scilicet die tertio proximo dictorum mensis et anni devota et pereximia processio recedens ab Ecclesia Barcinonense iterque faciens ad caenobium Sancti Cucufatis Vallensis quam sequebatur Martinus Aragonum et Martinus Siciliae eius filius reges etiam episcopi abbates canonici presbyteri et clerici duces comites milites cives magnaque vivorum et mulierum caterva. Et postquam ad ipsum caenobium applicuere praefatum Corpus Sacratissimum acceperunt per multisque cereis et luminariis atque funerum pompa (ut est de more) ab eodem caenobio (in quo pernoctarunt) sequenti die discesserunt et fessi (2) sed non defatigati ad Barcinonensem Ecclesiam rediere ubi missa major seu alta ac sermo cum organo musicorum quorum cantus et caetere solemnitates exvoto celebratae fuere recondito proprius Severi corpore cum XVIII clavis sui martyrii infrascripti in quadam urna posita ad latus dextrum retabuli Sanctae Crucis Ecclesiae Barcinonensis.

N. del A. (1) Nota quod festum martirii Sancti Severi colitur anno quolibet VI novembris et eius corpus ut infra scribitur fuit positum una cum XVIII clavis sui martyrii in quadam urna sita ad latus dexterum retabuli Sancte Crucis Sedis Barcinonensis. Postea autem die primo eius festi post vesperos clerici ipsius Sedis cum Episcopo magna cum processione et luminariis accipiunt eius urnam et in girum Sedis euntes illam supra altare eius capelle locant ubi moratur per dies octo. Et die octavo cum magna processione et luminariis de ipso altari illam capiunt et in eius loco reponunt. N. del A. (2) Nota: quod erant fessi sed non defatigati.

Praeterea ne vita beati Severi memoria excidat scire te velim mi Gabriel charissime quod hic Severus lanificiisive textoris lanae officio utebatur eratque Barcinonaortus et christianorum conjugum filius beneque moratus ac conjugatus (N. del A. (1) Nota: quod hoc tempore ecclesiastici uxores ducebant. ) nam illo tempore ecclesiastici uxores ducebant et cum uxore et unica filia vitam agebat. Accidit autem eo tempore Barcinonam urbem pastore carere quandoquidem pastor illius mortem obiisset cuius quidem pastoris eleccio (non ut nunc) sed per Spiritum Sanctum ut columbam çelestemapparentem fiebat orationibus Episcoporum praemissis et quum pro ipsa electione visenda jam populi multitudo ad Ecclesiam convenisset Severus ab uxore licentiam petiit ad Ecclesiam eundi et columbaemiraculum spectandi uxor vero ipsum redarguens respondebat quod talis visio ad eum non pertinebat sed potius foret ut in suo laboraret officio et ab illo non discederet nam sive iret sive non in Episcopum non eligeretur. Cumque Severus impportune instaret se ad Episcopi electionem iturum uxor furibunda respondens nunc ridiculo missa faciamus prophetavit ironice dicens «qua hora illuc perveneritis super caput vestrum columba resedebit. » Veniens ergo Severus ad Barcinonensem Ecclesiam vilibusque vestibus ut pauper indutus inter alios de populo ibidem existentes apparere non audens post valvas Ecclesiae latitabat et columbae adventum expectabat quae orationibus Episcoporum devote ad Deum et cum lachrymis fusis per unam ex fenestris Ecclesiae solitam ingrediens et per eandem Ecclesiam circumvolans super caput Severi latitantis resedit. Qui (ut territus) eam ab se repelleret et illa iterum ad Severem rediit et in eius vertice resedit ac requievit. Tunc ab Episcopis in Episcopali cathedra ut est de more locatur et Episcopus consecratur. Qui dum esset idiota et litterarum ignarus divina inspiratione Apostolorum exemplo sacris litteris repente imbutus non modo divina misteria el Pontificis officia exercebat sed etiam predicator egregius factus oves suas Christi divino salutifero sermone et vitae suae sanctitate mirum in modum docebat et quamplurimis miraculis coruscabat. Effectum est paulo post quod dum ipse Severus in Ecclesia Barcinonensi missam celebraret subdiacono Epistolam legente in Spiritu rapitur. Et completa lectione post moram aliquam a ministris excitatur quippe qui erectus ipsos ministros apprime redarguit dicens parcat vobis Deus quare me excitasti nam scire vos velim me exequiis illius Sancti Geminiani Mutinensis Episcopi nuper defuncti interfuisse et eius animam Christo Jesu commendasse ac eius corpus in tumulo collocasse. Hisque dictis missam celebrare continuavit. Cives vero Barcinonenses hesitantes ne hoc miraculum in cassum veritatem contineret qui jam illius diem et horam annotaverant ad Urbem Mutinensem sitam justa Bononiam nuncios miserunt et omnia et singula ut hic noster Severus praedixerat secuta invenerunt et retulerunt. Fertur etiam de hoc nostro beatissimo Severo quod non modo se fuisse sanctae honestaeque conversationis sed etiam aliis quamplurimis in exemplum et recti vivendi normam inter quos in edibus suis Eraclianum virum Sanctum Pesauriensem Episcopum a cunabulis educavit qui postquam Ecclesiam sibi comissam foeliciter gubernasset plenus sanctitate beato fine quievit. At ubi scripturus sum miracula per Sanctum Severum facta me adhuc continere non possum quin imprimis miraculum mihi secutum inscribam quodque fuit paulo ante noctem intempestam diei festi Sanctorum Petri et Pauli apostolorum mensis junii anni salutis infrascripti millessimi quingentesimi duodecimi corrigendo hanc epistolam in codice mearum epistolarum insertam eique addendo miraculum proxime scriptum accidit quod somnus me rapuit scribendo sic quod candela que in candelabroardebat cecidit cum codice super papyrum epistolae ipseque continuo experge factus a somno vidi eam papyrum flamentem ex lumine candelae et perterritus clamitavi «Sanctum Severum» ut ab ipso incendio epistolam liberaret abjiciens in terram papyrum sic incensam una cum codice et ea suffocataipsius papyri flamma ad larem sine lumine cucurri. Susceptoque inde lumine regressus sum ad locum ubi epistolam cum codice dimiseram et repperi eam ita lantam et mundam sicuti erat priusquam lumen eam accendisset. Quo miraculo viso genibus flexis domino Deo et sancto Severo gratias egi et ago ingentes oratione dominica mediante meque semper dicente «O beate Severesis semper mecum et ora pro me peccatore. » Procesu vero temporis defunctaque Severi uxore eorum filia diem clausit extremum et quum illius exequias Severus celebrasset corpus que filiae juxta matris corpus poni decrevisset apertoque illius sepulchro visus fuit locus ita exiquus quod corpus filiae ibidem collocari minime poterat. Hoc quidem Severo nuntiato ipse Severus ad locum iter arripuit et eidem uxori (ut filie locum daret) mandavit. Et continuo corpus uxoris quod supinum erat in latus secessit et filiae locum dimisit que ibidem cunctis stupentibus et spectantibus juxta matrem fuit deposita. In super accipe aliud miraculum. Quum quidam pater familias infirmus lecto decumberet et jam in extremis laborans ad se vocari fecisset Severum ut eum de confessione audiret ipse quidem Severus inputanda vinea (quam unicam habebat) laborabat Nunciis (ut se antecederent) respondisset et postea tempus veniendi aliquantis per distulisset veniens ad aegrotum eum repperit jam defunctum quod ille cernens ilico contremuit magnisque vocibus se interfectorem illius clamare çepit. Quumque corpus defuncti lamentari et in terram capud contundere non cessaret repente qui defunctus fuerat animam recepit et in pedes se erexit quod omnibus ibidem existentibus admirationi fuit laudantibus omnipotentem Deum et benedicentibus qui tam Sanctum pastorem huic urbi Barcinonensi donaverat. Item aliud miraculum accipe divino nutu per motus Severus fugam arripiens aburbe Barcinonaad castellum Octoviani situm juxta caenobiumSancti Cucufatis Valensis ne ab SatellitibusDaciani captioni daretur insperato invenit in rure quendam rusticum christianum fabas seminantem Emiteriumnomine vulgo Medi. Cui se dixisse fertur. « O bone vir si quis te rogaverit vidistis Severum per hanc viam fugientem dicito vidi modo quando has fabas seminabam.» Venerunt hoc dicto Satellites Daciani dicentes rustico «est ne morula multa qua Severus hinc transivit. » Respondit rusticus «modo quando hic fabas seminabam. » Et illico fabaeque illo die seminatae fuere visae sunt floridae et ad granaemittenda proximae. (N. del E. (1) De este milagro nació indudablemente la máxima tan usada y seguida de los labradores de este Principado "Per Sant Sever faves á fer. " ) Qui Daciani Satellites credentes ipsum rusticum ridiculose respondisse in illum indignati captum ad predictum castellum duxerunt. Qui illuc tractus quum idolum adorare contemneret juxta judicis sive Pretoris sententiam fustibus caesusmartyrio coronatur. Sed priusquam ad Severi martyriumveniamus qui et quot fuerunt Episcopi Barcinonenses ante ipsum Severum libet mihi numerare. Primus quidem Barcinonensis Episcopus fuit post domini nostri Jesu Christi passionem THEODOSIUS. Et obiit anno domini tricesimo tercioOctaviano Augusto imperante. Secundus vero Barcinonensis Episcopus fuit VICTOR obiit XVIII calendas maii anno domini quadragesimo secundo imperante praefato Octaviano Augusto Christianos insequente. Tertius Barcinonensis Episcopus fuit ETIUS. Obiit XIX calendas septembris anno Domini quinquagesimo tertio Octoviano Augusto etiam imperante. Quartus Barcinonensis Episcopus fuit DEOTICUS. Obiit XVIII calendas januarii anno Domini sexagesimo Octoviano Augusto etiam imperante. Quintus Barcinonensis Episcopus fuit LUCIUS. Obiit kalendas Augusti anno Domini sexagesimo nono Octoviano Augusto etiam imperante. Sextus Barcinonensis Episcopus fuit FUCHA. Obiit kalendas octobris anno eodem sexagesimo nono
Octoviano Augusto imperante. Septimus Barcinonensis Episcopus fuit DEODATUS. Obiit XVIII kalendas januarii anno Domini septuagesimo octavo Octoviano Augusto etiam imperante. Octavus Barcinonensis Episcopus fuit THEODORICUS. Obiit X kalendas januarii anno Domini nonagesimo primo Tiberio imperante. Nonus Barcinonensis Episcopus fuit DEODATUS. Obiit duodecimo kalendas aprilis anno Domini centesimo octavo Tiberio etiam imperante. Et sicfuerunt Episcopi Barcinonenses duohoc nomine DEODATI appellali. Decimos Barcinonensis Episcopus fuit LENGARDUS. Obiit tertio nonas maii anno Domini centesimo vigesimo Tiberio etiam imperante. Undecimus Barcinonensis Episcopus fuit LUCIUS. Obiit tertio calendas Augusti anno Domini centesimo quadragesimo sexto. Duodecimus Barcinonensis Episcopus et cardinalis fuit ALEXANDER. Obiit anno Domini centesimo sexagesimo secundo Tiberio etiam imperante. Tredecimus Barcinonensis Episcopus fuit ALBERTUS. Obiit tertio nonas maii anno Domini centesimo septuagesimo secundo Claudio imperante. Quartus decimus Barcinonensis Episcopus fuit ARMENGALDUS. Obiit octavo kalendas aprilis anno Domini centesimo nonagesimo primo Claudio etiam imperante. Quintos decimus Barcinonensis Episcopus fuit GAUDIMARUS. Obiit octavo idus novembris anno Domini ducentesimo decimo Nerone imperante. Sextusdecimus Barcinonensis Episcopus fuit GUILELMUS. Obiit tertio nonas maii anno Domini ducentesimo vigesimo secundo Nerone etiam imperante. Decimos septimus Barcinonensis Episcopus fuit SEVERUS quem praediximus conjugatus. Obiit sexto idus novembris anno Domini ducentesimo octogesimo octavo Diocletianoimperante. Et nihilominus mihiRegio Archivario scribere libet de duobus Episcopis Barcinonensibus huius Severi successoribus eorum nomen et obitus. Quorum unus fuit et decimus octavus Barcinonensis Episcopus successor eidem Severo inmediatos nomine PACIANUS. Obiit septimo idus martii anno Domini trecentesimo nonagesimo octavo Theodosioprimo imperante. Alter vero et decimus nonus Barcinonensis Episcopus fuit BERENGARIUS qui habuit uxorem nomine Peratam ex qua genuit filiam unicam quam nubtui tradidit Tarraconensi Archiepiscopo et dono dedit eidem filiae sue in dotem et pro dote sua que eidem Archiepiscopo constituit et apportavit quinque huius agri Barcinonensis parochias eo tunc sic nuncupatas scilicet Parochiam de FrancaçParochiam de Altafulla Parochiam de Vilabelba Parochiam de Abrasim et Parochiam Turris den Barra (Torredembarra). Hic enim Episcopus Berengarius obiit idus novembris anno Domini quadringentesimo vigesimo. De his quidem BarcinonensibusEpiscopis finem facio. Sed de aliis BarcinonensibusEpiscopis post praedictos Episcopos in Episcopatu Barcinonensisuccedentibus alio in loco Deo opitulante si haud tempus mihi deerit me araturum curabo. (*)

N. del E. (*) Este fue el primer ensayo que Carbonell hizo de su Episcopologio que el P. Flores dio a luz en la pág. 359 del tom. 29 de la España Sagrada.
Verum enimvero redeamus unde diggressi sumus. Quandoquidem de nostri Sancti Severi martyrio quicquam me dicturum opere precium erit. Ideo memoria teneamus quod hic Sanctus Severus tempore DioclecianiImperatoris martyrium cum quatuor coronatis scilicet clericis aequo animo pro Christi amore recusare noluit sic quod eo et ipsis quatuor coronatis captis existentibus in Castello Octovianicoenobii Sancti Cucufatis Vallensis Dacianus Judexseu pretor pro ipso Imperatore eos quinque corrigiis plumbatis cedi deinde ipsos quatuor coronatos decollarijussit. Sed Severus jam decrepitus ex XVIII clavis ferreisacutis in girum eius capitis affixis uno clavo grandi in medio capitis illius cum malleo ferreo magno transfixo martyrium consumavit sexto mensis novembris anno Domini ducentesimo octogesimo octavo. Magis atque magis scire te velim mi Gabriel vir provissime quospiam ore dare non hunc sed alium fuisse Severum (N. del A. (1) Nota adversos illos asseverantes non hunc sed alium fuisse Severum. ) nunc Sanctum qui in miraculis et martyrio huic nostro Severo similis fuerit. Quicquid autumant non est illis omnino fides adhibenda nisi de nostro Severo quem praedicta miracula et alia permulta (quae scripta non reperiuntur) fecisse credimus et modo praedicto martyrium passus est. Licet de illo alio Severo sit possibile sic cum miraculis coruscase et martyrium consumasse. De his quidem satis. Reliquum est vir scite ut si quid aliud ex Regio Archivo Bibliothecaque mea tibi possit gratificari jusseris nihil frustra. Vale meque (ut facis) ama. Ex Regio Archivo Barcinonaetertio idus junii (1) anno a Christi natali christiano duodecimo supra quingentesimum millesimum Ferrando secundofoeliciter regnante.

(2) Adhaec conticere nequiverim quin hymnum de Martyrio huius gloriosi Severi Barcinonensis Episcopi aeditum in quodam codice antiquissimo repertum sed non tersum immo barbarum in calce huius Epistolaereponam. Accipe igitur ipsum sub hoc tenore.
N. del A. (1) M. D. XII. III. idus junii scilicet XI die huius mensis quo est festum duorum Sanctorum scilicet Bernabae et Honophri.
N. del A. (2) Adhec adverbium est et una dictio et significat postea.

Hymnus ad Sanctum Severum.
Nescio eius qui fuit actor.

N. del A. (1) Tres vegades VI fan XVIII. Car abXVIII claus fou martyrizat e coronat.

Clavis tribus perforari
Voluisti libere
(1) His sex tribuscoronari
Sustentasti aspere
Certo fixo circulari
Miro tonsus acerbe
Juncus tibi ministravit
Tunc coronam spineam
Quando eam preparavit
Haec cerebri galeam
Tua lacerant extrema
Clavi absque cuspide
Huius trucidant suprema
Concassata casside
Unde habes diadema
Cum coelesti chlamyde.

T E Ʌ O Ʃ.

Ad beatum Severum Barcinonensem Episcopum dignissimum hanc facio orationem ego quidem Archivarius memoratus.

ORATIO.

N. del A. Huius Sancti Severi martyrium colitur in tota diocesi Barcinonensi VI die novembris sub precepto. Festum translationis huius Sancti in eadem Ecclesia primo die dominico mensis Augusti celebratur vel ultimo die dominico mensis julii.

O beate Severe qui in tuo martyrio coronam XVIII clavorum super caputtuum impositam pro Christi amore patienter ferre voluisti ora pro me misero ad Dominum ut cor meum durum ad bene operandum blandum fiat sic que toto tempore vitae meae pro veritate et justitia aequo animo adversa sustineam. Atque pro salute animae meae in hoc saeculo contra inimicos visibiles et invisibiles gratia sua certare non fugiam. Et demum meritis et precibus tuis intercedentibus paradisi gaudia consequar. v. Ora pro me beate Severe. R. Ut dignus efficiar promissionibus Christi. Amen.

Et quia veneranda frugique Helisabet uxor perchari filii mei Franciscipeperit filium die mercurii XIIII mensis decembris anno Christi M quingentesimo tredecimo apud domum ipsius filii mei sitam in civitate Barcinone in vico vulgo dicto del Garroferideo ego quidem Petrus Michael Carbonellus devotione motus ad S. Severum ut in baptismo acto in Sede BarcinonensiSeveri nomen eidem imponeretur operam dedi die lune XIX eiusdem mensis anno memorato. Deo gratias.

Memoria tene quod hoc in mense augusti anno Christi MDXIlI construi feci ego quidem Petrus Michael Carbonellus ad laudem gloriam et honorem Domini nostri Jesu-Christi et inmaculate Virginis Marie eius matris ac beatorum Archangeli Michaelis Severi Episcopi Barcinonensis et Eulaliae Virginis Patronae nostrae Sacellum seu capellulam ubi est retrotabulum in quo ipsorum
imagines Sanctorum Michaelis Severi et Eulaliae depictae sunt apud hortum pensilem domus meae sitae in vico vulgo dicto den Serra civitatis Barcinonae.

Ad Gabrielem Vilell presbiyterum alia epistola de vita Sancti Severi.

Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius Gabrieli Vilell presbytero in sacris scripturis studioso et erudito P. S. D. Quamvis in epistola mea quam ad te dederim tertio idus junii anno salutis millesimo quingentesimo duodecimo de vita translatione corporis et miraculis et aliis commendatione dignis Sancti Severi Barcinonensis Antistitis multa preclara facinora exaraverim tamen die festo martyris huius Sancti Severi proxime devoluto mihi in mentem venit me vidisse
superioribus diebus eius historiam in quodam quaterno deturpato scriptam iterum eam videre volui et vidi et perlegi. Perlecto nam toto ipsius historiae tenore aliqua ex ipsa (que in memorata epistola non descripta fuere) excerpere curavi non sicut stilo suo jacebant sed meo ita mediocri ut vides. Et ea in calce originalis ipsius epistole excripsi quorum verba hec sunt. Memoria tene quod hic Sanctus Severus bonus pastor noster nomen suum a parentibus suis traxit. Is habuit parentes christianos qui cives fuerunt huius civitatis Barcinonae. Et ipse etiam fuit civis eiusdem civitatis verus et devotus christianus vitamque columbinam cum simplicitate cordis agebat paupertatis vero et humilitatis
conspicuus. Sic tantae erat sanctitatis quod non diebus nec noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat nam omnibus virtutibus pollebat. Tandem de consilio et assensu parentum suorum (ut faciunt boni filii) uxorem duxit factus jam presbyter quia hoc tempore presbyteri uxores ducebant (N. del A. Nota quod hoc tempore presbyteri uxores ducebant. ). Ecclesia permittente ex qua unicam filiam suscepit que semper in virginitate Domino servivit. Deinde ipsi conjuges castitatem voventcs ab ea nunquam recesserunt. De labore manuum vitam transigebant cum lanificii officio. Quandoquidem ipse ut pater suus lanifex erat nihil aliud de bonis temporalibus hic Sanctus Severus possidebat nisi unicam vineamparvam et celebrare missam in quodam altari capellae virginis Mariae sedis Barcinonae in dies magis non cessabat. De miraculis quidem illius aegroti ipsum postulantis Severum vineam suam putantem se confiteri. Et de eius filia mortua pro sepultura nec non de fabbisseminatis per Sanctum Emiterium jam in praefata epistola hec et alia conscribuntur. De eius vero electione in episcopum licet in ipsa epistola jam dixerim miraculose facta tamen largius (ut repperi) scriptam mihi placet iterum hic describere. Cum autem beatus Severus una cum conjuge sua honeste in sancto matrimonio vitam ageret et Deo ac virgini Mariae toto pectore inserviret audiens pastorem Barcinonensem ab hoc saeculo migrasse ob quo pro habendo probo pastore plerique ecclesiarum Episcopi (ut erat de more) in Barcinonensem Ecclesiam commearunt. Quippe que priusquam officium et missam cum organis celebrassent diem eius celebrationis ad orandum Deum ut signum aliquod eis mitteret pro futura Episcopi electione populo nunciabant. Contigit autem vir Sanctus Severus devotione permotus visendi huiusmodi Episcopi çelitus venturam electionem licet operi lanificio implicatus esset his verbis suam affatur conjugem. «Bona uxor vadam si placet e vestigio ad videndam visionem mirabilem quod de caelo columbaveniat ad Ecclesiam ubi praefati Episcopi cum populi multitudine congregati existunt expectantes et deprecantes super quo capite ipsa columba consedeat.> Ad quem illa « sede inquit labora in tuo officio et noli ocio vacare quia non expedit sive enim pergas et in loco ipsius Ecclesiae subsistas te in Antistitem prefati Episcopi et populus non ordinabunt etiamque columba super capite tuo consederet.» Ad quam ille «sine me inquit ut vadam quia volo videre. » Et tunc illa respondet furibunda et derisorie dicens «vade si placet quia quacumque hora intraveris ocyus in Episcopum promotus fueris.» Et sic ipsa mulier nesciens quid dicebat prophetavit. Tunc ipse Severus ab loco ubi officium lanificiiexercebat discedens ad Barcinonensem Ecclesiam ilico gressus fecit ubi erat populi multitudo cum Episcopis et sacerdotibus congregatis et missa Spiritus Sancti devote celebrabatur. Ipse nam Severus ibi post valvas Ecclesiae se abscondit quia nolebat ut populus eum videret sic vilibus indutum pannis et columbae adventum expectans fusa oratione ad Deum ocyus de caelo descendit columba nive candior et super eius capite sic latitantis consedit. Ille autem ab eius capite columbam expellans eam volitantem hinc inde per circuitum Ecclesiae expellere nequivit quin iterum super eius capite resederet. Erat nam ipsa Spiritus Sanctus qui in formam columbaevenerat ac si diceret «super quem requiescam nisi super humilem timentemque Deum ac mundi gaudia spernentem. » Unde jamdudum hoc venerabile proverbium vulgatum est per universum orbem> Beata inquit civitas illa ubi in electione Pontificis Spiritus Sanctus descendit in columbae similitudinem et ordinatur ille super capite cuius requiescit. » Praeterea scire te velim quod hic Severus fuit XVII Barcinonensis Episcopus. Cui successit bealus Pacianus qui fuit XVIII
Barcinonensis Episcopus Sanctus et vita et moribus circunspectus. De his quidem satis. Et licet multa Sanctus Severus fecerit miracula tamen brevitatis gratia et que non reperiuntur scripta relinquo. Vale et pro me peccatore Deum ora. Ex Regio Archivo Barcinonae decimo calendas decembris die festo Sanctae Ceciliae anno salutis M quingentesimo quarto decimo Ferrando secundo foeliciter regnante.

Gratiarum 14.
Martini n. 2202 fol. 65.

Abbatis et monasterii Sancti Cucufatis Vallensis.

Nos Martinus Dei gratia rex Aragonum ValencieMaiorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossillionis et Ceritanie. Considerantes quod si ex donatione nobis et nostris precedente auctoritate et licencia domini summi pontificis perpetuo facta per vos venerabilem religiososque et dilectos nostros fratrem Berengarium abbatem et conventum monasterii sancti Cucuphatis Vallensis de sacratissimo corpore beati Severii Sancte memorie felicissimi presulis hujus urbis qui sub scevera tirannide Gratiani palmam martirii in castro Octaviani victoriose et feliciter reportavit unde meruit civis fieri eterne glorie deitatis memoratum sanctus corpus translatum est noviter a dicto monasterio in quo in veneratione et devotione eximia velut in templo probate religionis et fidei diutissime hospes fuit in quandam novam basilicam sive capellam mirabili constructam artificio in latere sedis sue et in ea repositum in monumento novo et in munda sindone ut sit ibi ejus requies in secula seculorum non debet ob hoc dictum monasterium tam preciosissimo martire absque aliquo digno premio denudari presertim cum dare ecclesiis et monasteria munificentia regia insignire sit officium divi principis benigne quidem et feliciter suos actus celebres efficaci stabilitate in Domino disponentis. Quapropter volentes vobis et dicto monasterio aliquali remuneratione grata et utili respondere tenore presentis firmiter et perpetuo valituri per nos et nostros perpetuo successores laudamus approbamus ratifficamusque et perpetuo confirmamus vobis dictis venerabili et religiosis abbati et conventui dicti monasterii et eidem etiam monasterio imperpetuum omnia et singula privilegia libertates immunitates concessiones donationes et gratias vobis sive preteritis abbatibus et conventum dicti monasterii ac eidem monasterio usque nunc factas et facta quomodolibet seu indulta per nos autper serenissimos dominos predecessores nostros bone memorie reges Aragonum aut comites Barchinone seualios dominos proxime dicti comitatus prout melius usi fuistis hactenus de eisdem. Preterea ut idem monasterium cui sepe solent litigia nova occasione subscripte jurisdictionis una cum expensis multis emergere quiescat decetero velut hujusmodi nostro adjunctum immo fretum beneficio in tranquillo per nos et dictos nostros successores in premium tam inextimabilis reliquie supradicte damus donatione perpetua et irrevocabili inter vivos vobis abbati conventui et monasterio supradictis ac vobis in eadem abbatia succedentibus in futurum absque tamen derogatione et prejudicio effectus concessionum donationum immunitatum libertatum bonorumque usuum eorundem et aliorum predictorum merum et mixtum imperium et aliam omnimodam jurisdictionem criminalem cuiusvis nature seu speciei existat et exercitium eiusdem excepta tantumodode penjar ac de mutilatione vel detruncationemembrorum et excepta etiam qualibet alia qua posset criminosisvel nocentibus mors infligi quam habemus et habere debemus et que nobis aut nostris pertinere possint et debeant quovis modo titulo ratione jure seu causa nunc vel postea quandocumque in dicto castro Octoviani et in villa sancti Cucuphatis Vallensis inibi situatis nec non in castro sive domo ac popula de Canalsvicarie Barchinone. Item in castro sancti Vincentii del Cauler vicarie Villefranche Penitensisac in loco del Vandrell de termino predicti castri et in terminis territoriis parrochiis locis et pertinentiis eorundem nec non in hominibus et feminis habitantibus et habitaturis nunc vel de cetero in eisdem et etiam in quibuscumque aliis personis tam privatis quam extraneis cujuscumque dignitatis status legis sexus secte aut conditionis existant delinquentibus in ipsis castris Octovianiet sancti Vincentii ac in villis sancti Cucuphatiset loco del Vandrell sive in castro vel domo ac popula de Canalibus sive infra castrum domum villam locum et populam supradictam terminos territoria parrochias et pertinentias eorundem et sive delinquant aut delinquerint in viis seu caminis publicissive non exceptis tantumodo illis criminibus de quibus jurisdictionem et punitionem nobis et nostris superius expresse et specialiter retinemus. Hanc autem donationem et ex causa donationis concessionem facimus de premissis omnibus et singulis per nos et nostros perpetuo successores respectu et intuitu superius contentorum vobis dictis venerabili abbati et conventui dicti monasterii ac singulis vobis succedentibus in dicta abbatia et dicto inquam monasterio imperpetuum sicut melius potest dici intelligi et scribi ad vestri et dicti monasterii sanum bonum stabilem favorabilemque intellectum. Promittentes vobis et dicto conventui ceterisque aliis succedentibus in dicta abbatia nomine monasterii predicti et eidem monasterio quod de premissis omnibus et singulis per nos vobis et dicto monasterio supra donatis perpetuoque concessis trademus seu tradi illico faciemus vobis et conventui memorato nomine dicti monasterii aut cui sive quibus volueritis vice et loco vestri et ejusdem ad cautelam et majorem corroborationem si eam jam habetis titulis ex antiquis vel vigore nostre nove concessionis et de novo si eam non habebatis possessionem corporalem seu quasi liberam vacuam et expeditam et a quacumque obligatione et onere liberatam et in ea faciemus vos dictumque conventum ac monasterium sive vobis in dicta abbatia succedentes per omnia potiores. Et nichilominus concedimus vobis et aliis predictis et quibus volueritis de certa scientia cum presenti plenam et liberam potestatem quod vos et alii qui supra et quem seu quos volueritis possitis et possint statim seu alias quandocumque vobis vel eis fuerit bene visum per vos et procuratores vel yconomos vestros et conventus dicti monasterii proprio motu vel auctoritate quam vobis et eis conferimus cum presenti et sine aliqua alia licentia requisitioneque vel fatica nostri vel nostrorum et alicujus curie officialisque vel persone possessionem corporalem seu quasi premissorum omnium et singulorum libere apprehendere et nancisci et apprehensam plenarie et perpetuo retinere que apprehensio tantum vobis et vobis succedentibus in dicta abbatia ac dictis conventui et monasterio prosit et valeat et proinde efficax habeatur ac si per nos vobis dictis abbati et conventui tradita vel quasi tradita foret ipsa possessio corporalis. Nos enim interim donec vobis vel cuivis alii nomine vestri et dicti monasterii corporalem possessionem seu quasi dictarum jurisdictionum superius distinctarum tradiderimus seu tradi fecerimus premissorum aut vos seu dictum monasterium eam assecuti fueritis realiter et de facto ut superius est jam tactum constituimus et fatemur nos ea omnia et singula pro vobis et dicto monasterio ac vestro et ejus nomine possidere seu quasi. Et nichilominus ad uberiorem cautelam et efficax donationis hujusmodi fundamentum mox vos dictos abbatem et conventum ac idem monasterium in ipsam ut pretangitur corporalem et plenam possessionem vel quasi omnium predictorum inducimus cum effectu per expeditionem et traditionem hujusmodi carte nostre per quam velut gerentis vicem epistole in hac parte dicimus et mandamus de certa scientia et expresse universis et singulis hominibus et mulieribus cujuscumque status legis secte aut conditionis existant in castris villa et loco predictis nec non in dictis castro sive domo ac popula de Canals et in terminis eorundem seu infra ipsos ipsasque vel ipsa habitantibus et habitaturis et aliis omnibus qui et que nobis ratione eorum que vobis dictis abbati et conventui ac eidem monasterio perpetuo damus et concedimus cum presenti seu eorum aliquo teneantur sub debito naturalitatis et fidei quibus nostre majestati astringuntur quod vobis dictis abbati et conventui nec non vobis succedentibus in eisdem nomine dicti monasterii ac eidem etiam monasterio et cui sive quibus volueritis nomine vestri et dicti monasterii in eternum respondeant pareant obediant satisfaciant et attendant in ac de et super omnibus et singulis supradictis in et do quibus nobis seu nostris ratione eorum que supra vobis et eidem monasterio damus perpetuo ante donationem presentem tenebantur consueverantque respondere obedire attendere et parere ac vobis nomine monasterii et cui sive quibus volueritis de ac pro premissis homagium faciant et fidelitatis prestent plenum et efficax juramentum non expectatis a nobis vel nostris jussione altera seu mandato vosque dicti abbas et conventus per vestros seu dicti monasterii procuratores yconomos aliosque officiales et ministros possitis eos ad premissa compellere modis et compulsionibus omnibus quibus nos ante donationem hujusmodi poteramus. Nos enim per nos et nostros perpetuo successores absolvimus et perpetuo eosdem et ipsorum singulos liberamus ab omni juramento homagio naturalitateque et fidelitate 
et alia omnimoda obligatione quibus nobis vel nostris nunc vel de cetero ratione horum tantumodo que supra vobis et dicto monasterio damus et concedimus teneantur. Et extrahimus predicta omnia et singula que vobis dictis venerabili et religiosis abbati et conventui et eidem monasterio et insuper vobis in dicta abbatia succedentibus perpetuo damus de jure dominio proprietate possessioneque et posse nostri et nostrorum perpetuo successorum eademque in vestri et dicti conventus nomine ejusdem monasterii ac sepetacti monasterii jus dominium proprietatem possessionem seu quasi et posse mittimus et transferimus irrevocabiliter pleno jure ad habendum tenendum utendum ac omni tempore pacifice possidendum et ad omnes vestras et vestrorum in his succedentium ac memorati conventus nomine dicti monasterii voluntates inde libere faciendas tanquam de re propria et perpetua dicti monasterii absque omni conditione retentione et exceptione quam non facimus nec fieri volumus in donatione presenti velut ex mera liberalitate et de certa scientia ac quodam impulsu conscientie et in premium sacratissimi corporis tanti martiris procedente et absque contradictione et impedimento nostri et nostrorum et alterius cujuscumque curie et persone. Ulterius ex causa donationis hujusmodi cedimus et mandamus vobis abbati et conventui supradictis ac vobis succedentibus in premissis et eidem monasterio ac cui sive quibus volueritis perpetuo omnia jura omnesque voces vices rationes et actiones reales et personales mixtas utiles et directas ordinarias et extraordinarias et alias quascumque nobis vel nostris perpetuo competentes et debentes ac valentes competere in predictis que vobis nomine dicti monasterii et eidem monasterio gratis et merito demptis morte et mutilatione membrorum supra damus et contra quascumque personas res et bona ratione vel occasione eorum ita quod vos dicti abbas et conventus nomine dicti monasterii ac ipsum monasterium et quem vel quos volueritis dictam jurisdictionem per nos superius vobis ac eidem monasterio datam habeatis teneatis et possideatis perpetuo plenarie pacifice et potenter illamque faciatis per procuratores bajulos aliosque officiales et ministros vestri et dicti monasterii exercere in dictis castris villa loco ac in castro sive domo et popula de Canals et in terminis territoriis parrochiis et pertinentiis eorundem in omnibus et singulis personis cujusvis sint legis sexus conditionis utique seu status ibidem habitantibus et habitaturis nec non et aliis etiam quibuscumque extraneis undecumque sint in dictis castris villa loco domo popula parrochiis terminis territoriis et pertinentiis eorundem delinquentibus seu quasi pro quo quidem exercitio et ut de dicta jurisdictione universis et singulis patefiat possint dicti officiales procuratoresque seu ministri vestri in dictis castris et aliis sepe superius recitatis ubicumque voluerint erigi facere perpetuoque tenere custellos et alia quevis signa sepedictam jurisdictionem denotantia ac in eis executiones justitie prout ad eandem jurisdictionem pertinuerit seu spectare poterit et debebit facere et prout alii in nostrum dominium similem jurisdictionem obtinentes sunt facere assueti facinorososhomines puniendo flagellando castigando incarcerando inquirendo condempnando vel absolvendo absentatos citando banniendo annotando et confiscando bona eorum. Et de premissis sive de ac super quibuscumque criminibus excessibus sive delictis preteritis et futuris ad sepedictam jurisdictionem per nos superius vobis et dicto monasterio datam spectantibus inibi cognoscere et super eis procedere perpetratores eorum pro criminum qualitate punire vel cum eis componere pro libito voluntatis demptis casibus mortis vel membri mutilationis supradictis. Possitis etiam vos dicti abbas et conventus nomine dicti monasterii per vos et quem seu quos volueritis in ipsa criminali et per dictos vestros seu dicti monasterii procuratorosbajulos officialesque vel ministros dicta jurisdictione et exercitio ejusdem etiam de temporibus preteritis pro criminibus excessibus et delictis penisque et caloniis inibi comissis et imposterum comittendis in omnibus et per omnia plene uti omni appellatione supplicatione reclamatione recursu et auxilio quocumque nostri et nostrorum successorum et alterius cujuscumque persone nostri parte rejectis penitus et repulsis quibus renunciamus ex publico plenarie et expresse ita quod a dictis procuratoribus officialibusque et ministris vel a processibus sententiis exequtionibus et allisquibuscumque enantamentis eorumdem subditi et districtuales vestri et dicti monasterii in castris villa loco popula terminis parrochiis territoriis et pertinentiis predictis ac quicumque alii extranei quivis sint et etiam undecumque declinantes vel quasi ibidem ut superius est relatum quantumcumque ex ipsis reputent se gravatus minime ad nos vel nostros seu ad gubernatorem generalem Cathalonievel ad aliquos alios inde aliquam habentes val habituros nunc vel de cetero potestatem nec eis aliqualiter liceat appellare provocare supplicare vel quovismodo habere recursum. Nos enim ex causa hujusmodi perpetue donationis ipsas supplicationes et recursus perpetuo et scienter in dictos procuratores aliosque officiales et ministros vestri et dicti monasterii tam presentes quam futuros transferimus et translatos esse volumus de certa scientia cum presenti. Ceterum possitis vos sepetacti abbas et conventus nomine dicti monasterii et vobis succedentes in predictis memoratis juribus et actionibus per nos vobis et dicto monasterio perpetuo concessis mandatis etiamque translatis uti et experiri agendo respondendo deffendendo excipiendo proponendo et replicando et omnia et singula alia faciendo in judicio et extra judicium quecumque et quemadmodum nos poteramus ante donationem presentem et possemus nunc seu etiam postea quandocumque. Nos enim constituimus vos et dictum conventum nomine dicti monasterii ac idem monasterium in hiis dominos et procuratores perpetuo ut in rem vestram eorum propriam ad faciendum inde vestras et dicti monasterii ac ipsius conventus omnimodas voluntates sine contradictione et impedimento nostri et nostrorum et alterius cujuscumque persone. Promittentes per nos et nostros abbati et conventui prelibatis et eidem monasterio imperpetuum quod predicta omnia et singula que vobis et ipsis supradamus faciemus vos et eos et quos volueritis perpetuo habere tenere et possidere perpetuo plene libere et in pace ac uti eisdem contra omnes personas cum donationes et gratie principum et signanter ita rationabiles meritorie atque juste stabili et eterna debeant observatione manere. Ceterum recognoscimus vobis ac tenore hujusmodi nostre carte in bona fide regia attestamur quod vos dicti venerabilis abbas et conventus nomine dicti monasterii et idem etiam monasterium habetis imperpetuum omnem jurisdictionem civilem cum pleno usu et exercicio ejusdem in castris quadra villa loco et popula supradictis nec non in castris de Sancta Oliva de Albanyana del Bornarde Masquefa in villa de Bonastre et in quadra de Moia dicte vicario Villefranche et in terminis parrochiis territoriis et pertinentiis eorundem. Et insuper in hominibus et feminis habitantibus et habitaturis nunc vel de cetero in eisdem et etiam in quibuscumque aliis personis tam privatis quam extraneis cujuscumque dignitatis status legis sexus secte et conditionis existant in castris villis loco et aliis predictis sive infra eadem contrahentes seu quasi licet in instrumentis emptionum per abbates preteritos et conventum dicti monasterii factis dudum a nostris predecessoribus dive memorie regibus Aragonum de mero et mixto imperio et alia criminali jurisdictione omnimoda predictorum implicari et vendi per inadvertentiam notariorum qui illa fecerunt dicta civilis jurisdictio videatur. Mandantes firmiter et expresse illustri Martino Dei gratia regi Trinacrie (Sicilia, triángulo) ducatuum Athenarum et Neopatrieduci primogenito nostro carissimo ac in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori et felici successori post dies nostros Deo propicio in eisdem ac ipsum paternali benivolentia que valemus astrictius exortando. Et insuper jubemus de certa scientia et expresse sub incursu ire nostre ac pena trium mille florenorum auri de Aragonia ejus vices gerenti in Cathaloniavicariis subvicariis Barchinone et VallensisVillefranche et Penitensis et aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris ad quos mine vel in futurum spectet et dictorum officialium locatenentibus quatenus donationem et concessionem nostram hujusmodi quam in omnibus et per onmia vim et robur perpetuum volumus et decernimus obtinere firmam habeant eamque teneant et observent tenerique et servari faciant inviolabiliter cum efffectu et contra non veniant aut faciant sive fieri aut venire contra permittant aliqua ratione. Quin potius vos dictum abbatem et conventum ac idem monasterium vestrosque et ejusdem procuratores officiales aliosque ministros in possessionem vel quasi dicte jurisdictionis que vobis et dicto monasterio damus in presentium superius contentorum manuteneant cum eam sicut pretangitur adeptam fueritis et deffendant nec ullo modo in ea impediant inquietent aut perturbent vos aut dictum monasterium nec officiales procuratores aliosque ministros ejusdam vel eorum locatenentibus sed omnino cunctis oppositum attentare volentibus impediant et prohibeant viriliter et potenter. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus bulla nostra plumbea comunitam. Data Barchinonesecunda die augusti anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo quinto regnique nostri decimo. - Sig+num MartiniDei gratia regis Aragonum Valencie Maiorice Sardinie et Corsice comitisque Barcinone Rossilionis et Ceritanie. Rex Martinus. - Testes sunt Garsias archiepiscopus Cesarauguste Jacobus de Prades Berengarius de Capraria Petrus de Queralto Georgius de Caramany. - Sig+num Anthonii de Fonte scriptoris dicti domini Regis qui de ipsius mandato hec scribi fecit et clausit cum rasis et emendatis in lineis secunda martirii quarta constructam artificio duodecima termino proxime dicti castri et in terminis territoriis decimaseptima favor vigesima tertia superius distinctarum vigesima septima astringuntur trigesima secunda et religiosis abbati trigesima nona monasterii exercere quadragesima prima vestri quadragesima tertia bona eorum quadragesima quarta supradictos quadragesima quinta et quem seu quos volueritis quadragesima septima parte rejectis quinquagesima perpetuo et scienter quinquagesima septima et in quadra de Moia dicte sexagesima 
gratia regi sexagesima prima. Et insuper sexagesima secunda Vallensis Villefranche et Penitensis sexagesima sexta bulla nostra plumbea. - Dominus rex recognita prius per Bonanatum Petri licenciatum in decretis cui dictus dominus rex remiserat hanc videndam mandavit michi Anthonio de Fonte. - Pro. Pujol. (Pro: Protonotario).

Expulsión judíos herejes

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVIII, diciembre 1194


CLXVIII (1)
Reg. 2 fol. 94. Dic. 1194.

(1) Aunque este documento se halle en cierto modo fuera de su lugar, por la época a que corresponde; hemos creído conveniente terminar con él la colección de las escrituras pertenecientes al gobierno de D. Ramon Berenguer IV, ya que a ellas dimos también principio con el testamento de su padre, D. Ramon Berenguer III. De este modo damos una idea completa, en lo posible, de aquella época; y podrá el lector inquirir más fácilmente las causas y resultados de la unión del condado de Barcelona con el reino de Aragon.

Hec est sacramentalis conditio seu publicatio ultime voluntatis cujusdam nobilissimi Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie que est facta juxta primi ordinis modum infra spacium VI mensium sicut continetur in libro jurium de ultimis voluntatibus moriencium quam nos testes scilicet Arbertus de Castro-veteri et B. de Portella testificando juramus per Deum et sancta IIII Evangelia anteposita super altare Beate Marie Magdalene quod est in ecclesia civitatis Cesarauguste que est sita juxta portam Valencie sub ordinatione Guillelmi Dei gracia ausonensis episcopi Petrique eiusdem sedis sacrista et judicis et Berengarii de Albuciano ordinarii judicis Gerunde qui vidimus et audivimus et presentes eramus quando prefatus rex jacens egritudine qua obiit in sensu bono et memoria plena voluntatem suam nobis ordinando manifestavit sicut presens pagina inferius declaravit. Ego lldefonsus Dei gracia rex Aragone et comes Barchinone et marchio Provincie pleno sensu et memoria facio
testamentum meum et sic super Regno meo et comitatibus et universis terris quas habeo et habere debeo et rebus etiam meis mobilibus dispono prout inferius declaratum est. Primum quidem in hujus ordinacione testamenti eligo manumissores meos R. Tarrachone archiepiscopum Gobaldum ilerdensem et Richardum oscensem episcopos et magistrum milicie et Petrum abbatem Populeti quibus precipio ut si me mori contigerit antequam aliud testamentum faciam res quas hic dispono meas sicut in presentiarum subscribitur pro libertate regni celestis adipiscenda et ob remedium anime mee meorumque parentum fideliter distribuant. Dimitto siquidem corpus meum domino Deo et beate Marie semper virgini ad sepeliendum in monasterio Populeti. Dono etiam atque concedo eidem monasterio imperpetuum regiam coronam meam. Dono iterum et concedo eidem monasterio dominicaturam meam de Vineros cum omnibus terminis suis et pertinenciis in francum alodium ad faciendam propiam voluntatem eorum et totam integre vineam meam de Palomera in territorio ilerdensi. Dimitto et dono domui milicie templi dominicaturam meam de Canibor cum omnibus suis terminis et pertinenciis in franchum alodium et unum equum bonum cum tota integre armatura mea. Concedo necnon eidem domui quidquid mobile et inmobiie a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum seu collatum. Dimitto et dono domui Hospitalis Iherosolimitani in servicium pauperum castrum Sancti Petri de Calanda cum terminis suis et pertinenciis et omein meam medietatem illius donativi quam retinui in Monte Rubeo et terminis ejus sicut continetur in carta archiepiscopi et clericorum Tarrachone quam eis quondam fieri feci. Concedo etiam domui Hospitalis et dono quidquid ego juris habebam vel habere poteram in omnibus illis que ex parte Petri Teresie et ejus voce aut alia aliqua racione eis exigebam super hiis que ipsi modo tenent et habent. Concedo necnon et auctoritzo eidem domui Hospitalis quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum et collatum aut quocumque modo ipsi habeant et teneant per donativum vel sine donativo. Dimitto ecclesiis beatorum Petri et Pauli apostolorum Rome unicuique calicem et turibulum de octo marchis argenti et sit calix bene deauratus. Dimitto domino pape quingentos aureos in ornamentis sue capelle. Dimitto ecclesie Sancti Dominici Sepulcri villam de Palafrugello et villam de Lofredo post obitum Dalmacii de Palaciolo cum suis terminis et pertinenciis ad stabiliendum per manum prioris a conventu Sepulcri V sacerdotes imperpetuum unum ante altare majus in capite alium ante altare Dominici Sepulcri alium ante altare Sancte Crucis alium ante altare Virginis Marie in valle Josaphat alium ante altare Nativitatis in Bethleem: qui utique sacerdotes stabiliantur a predictis manumissoribus meis per ecclesias Sepulcri in terra mea de redditibus predictarum villarum usque dum terra Ihierosolimitana per graciam Sancti Spiritus a christianis sit recuperata. Dimitto ordini de Cistello quingentos morabetinos ut ex hiis et ex aliis mille morabetinis quos jam ibi dedi ematur tantum honoris de redditu cujus totus conventus Cistelli semel in anno honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto preterea jamdicto ordini mille morabetinos ad emendum incensum quod per omnes ipsius ordinis abbatias distribuatur: obsecro tamen humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus orationum et beneficiorum in predicta domo et in membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam dederunt et concesserunt. Dimitto ordini Grandimontis quingentos solidos in redditu in villa Amiliani sicut jam eis a me statutum est in completum de quibus semel in anno conventus honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto etiam eidem ordini CCC morabetinos pro incenso emendo: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi dederunt et concesserunt. Dimitto ordini de Cartoxa mille morabetinos ut ex eis tantum emant honoris de cujus redditu totus conventus honorifice semel in anno pascatur ad annuam ipsius congregacionem: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam concesserunt. Dimitto monasterio de Scala-Dei quod de novo hedificari facio ad ipsum complendum si tunch completum non esset mille morabetinos: et si esset completum dimitto CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio quod de novo fieri debet in Pals vel in Petra vel in quolibet alio loco ad edificandum illud mille morabetinos. Dimitto in redempcionem captivorum christianorum mille morabetinos: et volo et mando quod omnes sarraceni mei dentur redempcioni et tota eorum redemptio detur redemptionem christianorum set et si quis christianus esset in captione mea aut aliquis christianum per me vel occasione mei captum teneret mando firmiter quod sit solutus et liberatus. Dimitto mille morabetinos ad emendum thus de quo distribuantur CCC morabetinos priori Montserrato et CCC ordini de Cartoxa quatuor ceteri vero residui distribuantur per loca religiosa et per ecclesias Cathalonie et Aragone sicut predicti noverint manumissores. Dimitto Sancte Marie Rivipolli omnia mea molendina de Ripis que habeo in terminis ipsius castelli in recompensationem sepulture mee et reddo eis honorem de Barbastro sine aliqua retencione et quidquid etiam aliud in Montissono et in aliis locis terre mee habent et habere debent et etiam quidquid excambiatum michi fuit ab eis in quolibet loco totum eis concedo et excambium et totum aliud quod pro excambio michi dederant alicubi. Dimitto ecclesie Tarrachone CCC solidos imperpetuum in redditibus meis propriis Tarrachone ad operam ipsius ecclesie donec sit hedificata posteaque eidem remaneat ecclesie sub eo pacto quod teneant et stabiliant unum sacerdotem qui imperpetuum celebret divinum officium pro anima mea meorumque parentum et quod archiepiscopus quicumque fuerit tam per se quam per omnes successores et sufraganeos similiter suos per ecclesiasticum rigorem faciat hoc testamentum ratum haberi et inconvulsum et imperpetuum observari bona fide in quantum sibi permissum est secundum auctoritatem ecclesiastice censure. Dimitto singulis sedibus quatedralibus Aragone et Cathalonie CL vel CC morabetinos sicut manumissores cognoverint ad stabiliendum in singulis unum sacerdotem qui perpetuo divinum oficium celebrent pro remedio anime mee meorumque parentum preter in illis in quibus jam stabilitus est. Dimitto ecclesie Dertose ecclesiam de Alchesar cum omnibus suis ecclesiis et pertinenciis imperpetuum eo pacto quod unum sacerdotem teneant et stabiliant imperpetuum preter illum qui jam stabilitus est. Dimitto monasterio Sancti Cucufati CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Ville Bertrandi CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto opere de Sanctis Crucibus mille morabetinos eo modo quod jam statutum est per meam cartam et exceptis illis qui tunc soluti fuerint detur eis complementum M morabetinos in eo loco Montis Albi quo accipere consuevere et CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio Sancti Felicis de Cadinis CCC morabetinos et Vallibone CC morabetinos qui dentur in rebus perpetuo permansuris eisdem monasteriis juxta arbitrium manumissorum. Dimitto singulis abbatiis Cathalonie L morabetinos et prioratibus XX ut dentur in ornamentis suarum ecclesiarum. Dimitto monasterio Sancti Johannis de Pinna CL morabetinos ad unum sacerdotem ibidem perpetuo stabiliendum. Dimitto etiam et absolvo eis omnem honorem emparatum a me ipso in Montisono et in aliis quibuslibet locis. Dimitto monasterio Sancti Salvatoris de Lerins CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto monasterio de Peraman CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et tres bonos xarricos unum in Morata alium in Mediana et alium in Placentia. Dimitto Sancto Victoriano CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Monasterio de Betola CL morabetinos ad candelam perpetuo illuminandam. Monasterio de Junchera CL morabetinos ad candelam perpetuo stabiliendam. Dimitto ad complendum monasterium de Monte Cay de fratribus ordinis Grandi Montis CCC morabetinos. Dimitto monasterio de Casulis CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum concedens et autorizans imperpetuum quecumque ei data sunt et concessa. Dimitto monasterio de Sexena Untinenam cum pertinenciis suis et totum hoc quod habeo in Alcoerre et in terminis ejus post obitum Lupi de Foz ad unum sacerdotem et candelam perpetuo stabiliendos. Dimitto ecclesie Sancte Marie de Pinna de Calatajub L morabetinos. Dimitto monasterio Sancte Crucis monialium CL morabetinos ad sacerdotem stabiliendum. Concedo Sancte Marie de Tirasona illam donacionem quam ei feci ad candelam unam perpetuam illuminandam et dimitto ibidem unum calicem argenti de duabus marchis. Dimitto ecclesie Sancti Salvatoris de Cesaraugusta unum calicem argenti de tribus marchis deauratum et turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha qua Sacratisimum Corpus Christi reponatur. Concedo Sancte Marie de Osaraugusta villam de Mareta cum omni jure meo ad candelam perpetuo illuminandam et dimitto ibidem unum calicem de tribus marchis et unum turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha. Dimitto monasterio de Xalamera CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Monte-Serrato CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Roquetta CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimillo Sancte Marie de Solsona unam candelam perpetuo stabiliendam de redditu honoris quem ibi dedi in Maresana de Pratis. Dimitto unicuique heremitarum de terra mea qui non egressi sunt monasteria inobedienter viginti morabetinos in ornamentis ecclesie sue. Dimitto altari dominici Sepulcri calicem unum auri de quator marchis unum turibulum argenti de quator marchis unam pixidem auri de una marcha qua Sacratissimum Corpus reponatur. Altari Sancte Marie de Bethlem unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Altari Sancte Marie de valle Josaphat unum calicem et turibulum argenti de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancte Marie de Podio unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancte Marie de Rochamador unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancto Thome de Cantuaria unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Sancto Jacobo apostolo unum calicem et turibulum de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancto Nicolao de Bar unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Dimitto ecclesie Sancti Angeli de Monte Gargano unam lampadem de novem marchis argenti et CC morabetinos ad candelam unam perpetuo ibidem stabiliendum. Concedo monasterio Fontis Frigidi honorem illum quem dedi ibi ad candelam perpetuo illuminandam et unum calicem de quator marchis. Dimitto domui pauperum Sancte Christine pro servicio quod michi fecerunt et ob remedium anime mee meorumque parentum CCC solidos de redditibus in villa Jacce in propriis meis et juste redditibus aut leuzdis imperpetuum. Adhuc vero volo et mando quod omnes predicte dimissiones persolvantur de redditibus meis Dertosse et de Azcon et de toto redditu de Seros et de medietate omnium reddituum Terrachone Cervarie Tarrage et Montisalbi et de omni redditu Ville Majoris et Terracia et Calidis et de Osor post obitum Dalmacii de Crexell et de Ripis et de Pratis post obitum Guillelmi de Montepessulano et Agnetis uxoris sue et de medietate reddituum Ceritanie et Confluentis et de omni redditu castri et ville de Pinna et de omni redditu castri et ville de Mediana et castri et ville de Pratella et de omni redditu molendinorum Barchinone et Lobricati et molendinorum Gerunde et de tota medietate questie judeorum Aragone et Cathalonie. Joye vero mee et anuli et tabule auree ceteraque amminicula mea et munuscula et omne meum mobile et bestiarium vendatur juxta consilium manumissorum de quorum precio dentur quingentos morabetinos pauperibus et leprosis similiter quingentos residuum vero addatur dimissionibus supradictis juxta arbitrium eorundem manumissorum. Precipio etiam quod si in vita mea non fuerit stabilita lampas Sancti Jacobi et Sancte Thome de Cantuaria post obitum meum compleatur et stabiliatur. Mando etiam et precipio quod omne bestiarium meum quodcumque vel ubicumque sit vendatur et precium detur ad complendum solucionem supradictarum dimissionum. Precipio similiter quod omnia debita illa de quibus per me ipsum teneor primum ante omnia de istis predictis redditibus persolvantur posteaque ipsi redditus predicti dividantur et distribuantur in supra memoratis distribucionibus et dimissionibus pro ut superius declaratum est. Si quis autem querimoniam de me haberet de injuria vel de exheredatione quam ego ei facerem mando domine Sancie regine uxori mee et filio meo regi Petro et rogo etiam omnes manumissores meos prenominatos ut juxta arbitrium duorum proborum ac legitimorum militum et juxta cognicionem duorum vel trium manumissorum inquisita rei veritate omnis injuria vel exheredatio honoris vel averi ita integre conquerenti resarciatur vel emendetur quod plenam inde faciant absolucionem et remissionem anime mee meorumque parentum. Mando insuper ut si que leuzde novelle aut prave consuetudines in tota terra mea inoleverint aut a me constitute fuerint prorsus deleantur et cassentur. Preter hoc vero eligo quator manumissores in Provincia archiepiscopum aquensem et forojuliensem et Antipoli episcopos et magistrum milicie per quorum arbitrium et consilium distribuantur et dividantur ea que michi retineo pro anima mea in comitatu Provincie videlicet LX milia solidorum malgarensium in meis justis redditibus usque ad VI annos de quibus per singulos annos VI recipiantur decem milia solidorum ac distribuantur a predictis ob remedium anime mee meorumque parentum ita videlicet quod persolutis primum meis debitis in Provincia postea distribuant predicti manumissores ecclesie arelatensi mille solidos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum ecclesie aquensi mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Dimitto etiam ecclesie Sancti Victoris de Marsilia redditum CCC solidorum imperpetuum in loco competenti prout prenominati decreverint manumissores ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et dimitto eidem preterea M solidos ad alium sacerdotem stabiliendum. Dimitto monasterio de Lerins mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Forojuliensi M solidos ad alium sacerdotem perpetuo stabiliendum el VII marchas argenti pro calice et turibulo. Dimitto sedi Antipolis mille solidos pro quodam presbitero stabiliendo et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Si vero istos mille solidos nollent accipere ad stabiliendum sacerdotem predicte ecclesie manumissores jamdicti vel addant quod addendum decreverint vel predictos mille solidos distribuant aliter aliis locis vel in eisdem pro anima mea. Dimitto omnibus aliis sedibus quathedralibus Provincie M solidos melgarenses ad unum in unaquaque sacerdotem stabiliendum imperpetuum et VII marchas argenti pro calice et turibulo supradicto modo et condicione. Dimitto monasterio de Cornete ad unam candelam perpetuo stabiliendam: monasterio de Silva Gana mille solidos ad unam candelam perpetuo stabiliendam: prioratui de Montecreu D solidos in ornamentis ecclesie: et Alaverna D solidos pro ornamentis ecclesie. Ecclesie Perpiniani CCC solidos pro duobus calicibus: el singulis aliis abbatiis et prioratibus Provincie CC solidos pro calicibus: de residuo vero emendent meas injurias predicti manumissores juxta arbitrium suum vel baronum vel clericorum Provincie qui per manum eorum ad hec electi forent. Si vero predicta non suficerent ad persolvendum debita mea in Provincia et dimissiones predicti manumissores accipiant postmodum singulis annis X millia solidorum usque dum omnia supradicta in integrum sint persoluta: videlicet in pedatico de Aquis duo millia solidorum de Grassa cum toto Episcopatu duo millia solidos de Forojuliensi duo millia solidos de Aquensi MM solidos de Regnensi MM solidos. Mando preterea quod sique lezde de novo vel alique prave consuetudines a me constitute fuerint in Provincia prorsus deleantur et cassentur. Retineo etiam michi in partibus Amiliani et Gavaldani XII mille solidos melgarenses per quator annos de justis et propriis redditibus meis et racionibus recipienda per manum quoque magistri Milicie in partibus illis: de quibus solutis primum meis debitis in terris illis distribuantur cetera ab ipso magistro Milicie in hunc modum: ecclesie Numatensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Amiliani mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Rodensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: hospitali de Albrach mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: monasterio Bonauda D solidos in ornamento sue ecclesie: singulis aliis monasteriis prioratibus et hospitalibus fundatis in predictis terris CC solidos in ornamentis ecclesie. Residuum vero si quid est distribuatur injuriis meis juxta arbitrium ipsius magistri cum duobus probis hominibus ipsius terre. Si vero deesset addantur MM solidos de supradictis redditibus singulis annis usque dum supradicta in integrum sint persoluta et completa prout in superioribus difinitum est et declaratum. Dimitto monasterio de Grassa CC solidos de redditu. Monasterio de Sancti Michaelis de Coxano CC solidos de redditu. Monasterio de Arles CC solidos de redditu. Monasterio Sancti Andree CL solidos de redditu. Monasterio de Monte Canigon CL solidos de redditu. Monasterio de Campo Retundo CL solidos de redditu. Prioratui de Corliniano CL solidos de redditu. Hec omnia stabiliantur a manumissoribus meis prout melius viderint et cognoverint in meis propriis redditibus Ceritanie et Confluentis et totius Rossilionis. Tandem rogo humiliter et obsecro in caritate et misericordia omnes archiepiscopos episcopos et universos terre mee prelatos abbates prepositos et priores de tota terra mea Aragonis Cathalonie Provincie Amiliani Gavaldani et Rodensis ut ab unoquoque sacerdote sue diocesis in remissione pecatorum meorum et parentum viginti misas faciant ad obitum meum celebrari. Et predicti manumissores sine intermissione aliqua hec fieri faciant et compleri ab omnibus prelatis quam citius poterint: hiis vero completis rogo humiliter magistrum milicie et omnes fratres ut propter amorem qui semper enituit inter patrem meum et me et iilos omnes redditus supradictarum terrarum Aragonis et Cathalonie et aliarum similiter et etiam totum illud avere et pecuniam quod ad opus mei retineo colligant integre et recipiant dividant et distribuant prout superius declaratum est juxta consilium et mandatum supradictorum manumissorum. Et si omnes insimul interesse non poterint aut in aliquo dissentirent fiat secundum saniorem partem eorum qui fidelius et rectius ob remedium anime mee meorumque parentum dividerent et distribuerent. Ad ultimum vero in hoc presenti testamento illustrem filium meum regem Petrum instituo heredem in toto regno meo Aragonis cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Barchinone cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni suo jure et directis et in comitatu Rossilionis cum omnibus terminis suis et pertinentiis et in comitatu Ceritanie et Confluentis cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et comitatu Palariensi cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et in tota Cathalonia et in omnibus que habeo et habere debeo in predicto regno et per regnum et in omnibus predictis comitatibus et per comitatus et etiam in omnibus illis directis et jure que habeo et habere debeo per me et per antecessores meos et per prememoratos comitatus in omnibus terris a civitate Biterrensi usque ad portus Aspe. Alium autem filium meum Aldefonsum instituo heredem in toto comitatu Provincie cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Amiliani Gavaldani et Rodonensi cum omnibus eorum terminis et pertinentiis et cum omni jure et directis que habeo et habere debeo per me et per predecessores meos in illis comitatibus et per illos comitatus et etiam in totum illud jus quod dominus Montis Pessulani tenet per me. Alium vero filium meum minorem Ferrandum nomine offero Deo et beate Marie ut sit monachus in monasterio Populeti. Verum si unus predictorum duorum obierit quod Deus avertat sine masculo et legitimo herede totum alteri revertatur sine aliqua retencione: et si filia superstes fuerit sit honorifice maritata quemadmodum ad eam pertinuerit. Si vero quod absit duo filii mei morerentur sine masculis et legitimis heredibus et alius filius meus superesset predicta omnia eidem integre remaneant et revertantur: si vero aliquis non superesset filius quod Deus nolit sed tantum filia revertatur eidem filie totum regnum et omnes predicti comitatus cum omnibus supradictis: et si non habuerit virum ducat cum consilio et voluntate manumissorum archiepiscoporum baronum et militum et proborum hominum terre mee. Dimitto autem illustrem filium meum regem Petrum cum regno Aragone et Cathalonie et cum omnibus aliis in posse et custodia domine Sancie regine illustrissime uxoris mee ita ut totum teneat et habeat donec filius meus rex Petrus etatis sit regnandi viginti scilicet annorum: rogo tamen et diligenti peto obsecracione ut domina Sancia regina illustrissima uxor mea propter fedus amoris et vinculum dileccionis quod est inter me et illam et semper enituit post obitum meum vivat domina et regina pre omnibus honoranda caste et sine marito: cumque prenominatus rex Petrus filius meus fuerit etatis regnandi viginti scilicet annorum vivat predicta regina continens ut dictum est et honeste sine marito habeatque integre et sine contradiccione suum sponsalicium quod ego sibi feci dedi et concessi sicut continetur in carta a me sibi concessa et corroborata sive recipiat habitum religionis sive non: sed post ejus obitum revertatur totum integre jamdicto filio meo regi Petro et ejus successoribus. Alium vero filium meum Aldefonsum comitem Provincie cum tota terra sua jamdicta dimitto similiter in posse et custodia matris sue regine donec sit XVI annorum sed interim comitet ipsum cum tota terra sua in procuracione cujusdam fidelis quem et qualem ipsamet domina regina cum manumissorum consilio elegerit de Aragone aut de Cathalonia. Mando insuper illustri filio meo Petro quod de omnibus illis dimissionibus et lexis quas facio in hoc testamento que sunt de honore sponsalicii matris sue reddat eidem tantundem de meis propriis redditibus: si ipsa vero hoc nollet restituat ei predictum honorem sponsalicii et de aliis redditibus meis restauret predictas dimissiones et lexias. Preter hec vero humili rogo deprecacione dominum Papam ut hoc testamentum sicut superius declaratum est sua roboret auctoritate et confirmet; adversus quod si quis vel si qua vel etiam filius meus rex aut alius filius Aldefonsus vel quilibet alius heres venire temptaverit subiciat illum et totam terram ejus perpetuo anathemati et a Sacro Corpore Christi faciat eum alienum donec digna satisfaccione recipiscat. Volo insuper mando et rogo dominam Sanciam reginam illustrem uxorem meam quod hoc totum sicut superius dictum est et declaratum teneri faciat et observari. Rogo similiter Terrachone archiepiscopum et omnes alios manumissores ceterosque prelatos totius terre mee Aragonis Cathalonie Provincie Gabaldani et Rodensis quod hec omnia supradicta teneri faciant et observari censura ecclesiastici rigoris et etiam si quis contra hoc testamentum venire aut aliquo modo infringere temptaverit perpetuo nisi recipuerit ipsum et totam terram ejus subiciant excomunicationi et cum Datan et Abiron in lacu mortis inferioris partem recipiat. Mando preterea illustribus filiis meis regi Petro et comiti Aldefonso ut per filialem fidem qua michi tenentur et astringuntur hoc testamentum sicut in supradictis ordinatum est ratum firmum et inconvulsibile teneant et observent imperpetuum et teneri faciant et observari. Tandem vero notanda est omnibus manumissoribus voluntas mea quod si quod vel si qua de supradictis estabilimentis aut dimissionibus completum vel completa fuerit ante obitum meum volo et mando quod ab hoc cadat vel cadant testamento et si quid defuerit compleant et compleri faciant omnibus modis. Datum Perpiniani anno Domini millessimo CXCIIII mense decembris. - Signum + Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchio Provincie qui hoc testamentum laudo et confirmo et a predictis firmari rogo.
- Signum + infantis Petri Dei gratia filii regis Aragone qui hoc testamentum laudo et confirmo et tactis Sacrosanctis juro propriis manibus illud tenere et observare.
- Testes siquidem sunt Arbertus de Castroveteri Bernardus de Portella Gaufredus de Rochabertino Dalmatius de Crexell Guillelmus de Crexell Petrus de Turricella Assalitus R. de Urg Guillelmus de Granata Arnaldus de Foxano B. de Bellostare Guillelmus Durfortis Stephanus de Maurimon. - Sig+num Petri de Blandis notarii domini Regis qui mandato ejus hoc testamentum scripsit die et anno et mense quo supra.

Fin del tomo IV.

Notas:
millessimo CXCIIII: 1194.
Sancti Petri de Calanda: Samper de Calanda, Sant Pere, Sancti Petri.
Monte Rubeo: Monte royo, Monte rojo, Monroyo, Mont-Roig.
ordini de Cartoxa: orden de Cartuja, los cartujos.
ordini de Cistello, Cistelli : Císter, cisterciense.
Fontis Frigidi: Fuente fría, Fuenfría, Font Freda, Fontfreda.
ordinis Grandi Montis: orden de Montesa, Montessa.
Monasterio Sancti Johannis de Pinna: monasterio de San Juan de la Peña.
Sexena, Untinenam; Alcoerre: Sijena, Ontiñena; Alcubierre, Alcover, Alcoverre, etc.