lunes, 9 de marzo de 2020

V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.


V


E CÓDICE DERTUSENSI
N.° 129.

Nota est Summa Codicis Justinanei, sermone
provinciali, cujus specimen edidit Bartsch (Chrestomathie
provensale,
https://archive.org/details/chrestomathiepr00koscgoog
Elberfeld, 3a éd. 1875, col. 297-302), e
codicibus Bibl. nat. Paris, français 1932 et Nouv acq. fr. 4138.
Cujus summae tertium exemplar alter nostrum in Bibliotheca Univ.
Paris. n° 632 agnovit, quartum e spoliis quae Libri in Angliam
demerserat L. Delisle in Bibl. nat. sub n° Nouv. acq, fr. 4504
introduxit. De ea luculenter disseruerunt Hermann Fitting
(Sitzungsb. der K. preussischen Akademie der Wiss. zu Berlin, XXXVII,
1891, p. 763-766) et
J. Tardif Annales du Midi, V, 1893,
p. 34-70).
Eamdem Summam sermone gallico scriptam servant
Bibl. nat. Paris, mss. français 1069, 1070, 1933.
At, quantum
nobis constat, Summae praedictae nullibi textus latinus indicatus
est. Qui tamen non parvi momenti foret ad plurimas quaestiones de
auctore elucidandas, quae adhuc sub judice manent. Quanquam
virisimile est, inter innumera Codicis Justinianei exemplaria, post
librum IX manca, quibus pleraeque Europae bibliothecae scatent, sub
inscriptione incertae auctoritatis nonnullos codici
Dertusensi
similes libros delitescere, tamen
occasione oblata primam illius paginam hic edere utile visum est.




LIBER
PRIMUS. In nomine Dei, P. et F. et S. S. incipit summa ex omnibus
libris legum a viris prudentibus promulgata.
I. Cunctos populos
maxime volumus adorare el venerari illas res que ad Deum pertinent et
ad salutem anime. Ideo debemudicere de fide et de trinitate, que duo
pertinent ad Deum plus quam alie res et ad salutem anime. Hec duo
fides et trinitas, des bent teneri et custodiri ab omnibus hominibus
qui sunt in mundo, sicut fuerunt ordinate in quatuor conciliis,
quorum unum fuit celebratum in Constantinopoli, aliud in
Calcedonia, aliud in Epheso, aliud in Nicena. Et
quia iste due res sunt tam sancte et tam digne, non debet aliquis
homo de his disputare coram populo, quoniam multi cito caderent in
errorem. Et quicumque faciet vel dicet contra hoc quod diximus
desuper gravem et grandem penam habebit secundum qualitatem persone;
nam si fuerit miles, perdet militiam; si fuerit
clericus, perdet ordinem; si fuerit vilis
persona, verberetur.
II. De sacrosanctis ecclesiis. - De
fide et de trinitate diximus; modo dicamus de ecclesiis que sunt
matres fidei et religionis. Set quoniam res mundane sunt necessarie
ecclesiis. sicut sunt terre, vinee, domus et alie res, et
hospitalibus et aliis locis venerabilibus, bonum est ut dicamus de
rebus ecclesiarum et aliorum locorum venerabilium. Ecclesie et alia
loca honorabilia, sicut sunt hospitalia, habent singularem rationem
in acquirendo et in retinendo res suas et in requirendo sua jura,
Certe si ecclesie faciant aliquem contractum, sicuti si emat vel
ei aliquid sit donatum, ipsa statim est domina, quamvis non sit missa
in possessione, et potest dicere omnibus hominibus qui tenent rem
ipsam: «Hec res est mea»; set si aliquis fuisset lucratus rem
aliquam in vita sua, non potest dicere: «Hec res est mea», si non
est prius missus in possessione. Si aliquis homo dimittit in morte
sua, quando fecit testamentum, aliquam rem alicui ecclesie. ecclesia
debet illam habere. Idem es si dimisit hoc hospitali vel aliis locis
venerabilibus, et talem libertatem habet ecclesia et res ecclesie que
non cogitur facere multas res preter usaticum, de quibus esset coacta
alia persona, sicut sunt officia extraordinaria, sicut esset facere
fossam in villa vel in castro, vel in nocte custodire civitatem vel
facere alia similia istis. Sed quamvis ecclesia habeat multa
privilegia, non tamen potest se excusare vel res suas, quod non
reddat tributum imperatori.





V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.