martes, 17 de marzo de 2020

XIII. Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

XIII.

Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum sub anno dominice incarnacionis MCCLII X kalendas marcii a quodam instrumento originali quod sic habetur. - In Christi nomine et ejus gracia cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragone comes Barchinone et marchio Provincie una cum consilio et voluntate baronum curie mee scilicet catalanorum et aragonensium pro remedio anime mee et parentum meorum dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et beate Marie et venerabili domui milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus ibique Deo servientibus tam presentibus quam futuris illud castrum de Exuvert (castell de Xivert ?) et illud castrum quod vulgo dicitur Orpesa. Supradicta quidem duo castra dono laudo et in perpetuum concedo Deo et milicie Templi jamdicte cum omnibus terminis et tenedonibus suis tam per terram quam per mare heremis et populatis planis atque montanis pascuis silvis atque garriciis et cum omnibus aquis et adempramentis suis sicut ad illa castra pertinent vel ullo modo pertinere debent sicut unquam melius dici vel intelligi potest ad salvamentum et utilitatem milicie domus predicte: tali scilicet modo ut quandocumque ego vel successores mei predicta castra de manu sarracenorum per nos vel per nostros homines vel quolibet alio modo habere potuerimus jamdicta domus Templi habent illa castra cum omnibus terminis et tenedonibus suis jam supradictis in perpetuum sicut suprascriptum est ad suam propriam hereditatem et etiam per proprium alodium suum francum et liberum et quietum sine omni mala voce et absque omni contrarietate alicujus hominis vel femine. Suprascriptum autem donum sive donativum ego lldefonsus rex facio in manu domni Gaufredi Fulquerii ex cismarinis partibus tunc temporis tocius Templi milicie procuratoris et Arnaldi de Torre Rubea in Provincia et in Ispania ejusdem Templi tunc temporis ministri et fratris Begonis de Veineriis et fratris Geraldi de Castel-Presi et fratris Raimundi Guillelmi et fratris Raimundi de Cubells et fratris Raimundi de Cervaria necnon et quorundam aliorum fratrum ibidem existencium. Si qua vero persona supradictum donum sive donativum meum infringere voluerit vel atemptaverit in iram omnipotentis Dei et meam incidat et postmodum suprascriptum donum non minus firmum omni tempore permaneat. Similiter dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et jamdicte domui milicie Templi et fratribus ejusdem Templi presentibus atque futuris totas illas leudas et usaticos atque passatges qui donantur vel ullo modo donari debent in jamdictis castris de Exuvert et de Orpesa vel in omnibus terminis suis heremis vel populatis. Facta carta in Jaca mense november era MCCVII anno ab incarnacione Dommi M°C°LXIX. - Signum Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum Guillelmi Barchinone episcopi. - Signum Raimundi de Monte-Catano.- Regnante me Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et Provincia episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Stephano in Oscha episcopo Martino in Tirasona episcopo Guillelmo Petri in Ilerda comite Arnaldo Mironis Palearensi in Ricla seniore Blasco Romeu mayordomus S. in Cesaraugusla Ximino de Artusellas stando alferiz domini regis Petro de Castell Azolo S. in Calatajub Sancio Necons S. in Darocha Galindo Xemeneç in Belxit Artaldo in Alagon Blascho Maza in Boria Petro Ortiz in Aranda Ximino Dorrea in Epila Fortunio Aznariz in Tirasona Petro de Arazuri in Oscha Arpa in Loaire Gombaldo de Benabent in Bel Petro Lopiz in Lusia Deus Aida in Sos Peregrin de Castellazolo in Barbastro et in Alquecer Fortunio de Stada in Montclus. - Sunt testes auditores Guillelmus episcopus Barchinone Raimundus de Montcada Petrus de Arazuri Petrus de Castellazol Petrus de Alcala Ximinus de Artusella alferiz domni regis Ximinus Romeu Petrus de Sancto Vincencio et Dol de Alcala. - Ego Bernardus de Calidis scriba regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. - Sig+num Dominici de Ivora presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Bernardi de Bagaa presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Petri Sort diachoni Mirabeti qui hoc translatum scripsit cum literis apositis in prima linea ubi dicit X kalendas marcii die et anno in capite prefixo.