martes, 17 de marzo de 2020

XVI. Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.


XVI. 

Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XII kalendas novembris anno Domini
M°CC quingentesimo quinto a quodam instrumento quod sic habetur. - Presentibus atque futuris sit manifestum qualiter ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensium comes Barchinone et marchio Provincie atque Raimundus de Montecateno facimus convencionem cum omni populo sarracenorum Dertuse. Convencio vero talis est quod omnis aljema id est populus sarracenorum qui modo habitatores sunt Dertuse donent nobis annuatim in perpetuum CCCC macomutinas boni auri rectique ponderis per quatuor tempora anni. Nos vero propter hoc facimus eis talem convencionem et donacionem ut amplius ab his presentibus calendis mensis julii primi modo inchoantis non donet omnis aljema Dertuse qui ibi in presenti est neque faciat operam aliquo modo nobis neque successoribus nostris in Dertusa neque deforis neque in castris nec in aliquibus locis per nos neque per bajulos nostros set sint sani et quieti ab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorum super hoc populo qui in presencia habitant in Dertusa crescant mazmuzine secundum hanc prenominatam rationem secundum sensum et visum de Nage zahalmedine et de Mafomet alchadi et secundum cognitionem proborum hominum de aljema. Si vero quod absit minuerit minuant mazemucinc secundum racionem et secundum cognicionem eorum. Si quis hanc cartam violare voluerit non liceat sed in duplo componat et post hoc ratum semper permaneat. Actum est hoc XIIII kalendas julii ab incarnato Dei filio MCLXXIIII. - Signum lldefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Montecatano.
- Sig+num Arnaldi de Tornamira. - Sig+num Petri Stephani. - Sig+num Moronis. - Sig+num Raimundi de
Cintillis. - Sig+num Petri de Monte Regali. - Sig+num Raimundi de Sancto Saturnino. - Sig+num Bonefacii. - Sig+num Crispini qui hanc cartam jussus die et anno prenotato scripsit. - Sig+num Exemeni notarii Dertuse hujus translati testis. - Sig+num Johannis de Colonia capellani de Castilione et notarii testis. - Sig+num Luce subscribentis pro teste. - Signum + Bernardi de Linerola ecclesie sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit cum originali eum comprovabit et eum fidele invenit die et anno quo supra.


XVII Litera Castellblanc