viernes, 2 de abril de 2021

REX PETRVS. QVOD GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT

QVOD
GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT


procedere
deffinire, seu terminare causas Ciuiles
sine Criminales, sine
Consilio Procerum.


PETRVS
Dei gratia Rex Aragonum
, Valentiae, Maioric.
Sardiniae, & Corcicae, Comes Barchinonae,
Rocilionis, & Ceritaniae
, Nobili, & dilecto Consiliario
nostro Olfo de Proxita Militi, vicem gerenti Gubernatoris
Maioric. salutem, & dilectionem coeterisque officialibus nostris
quos infrascriptum negotium tangere dignoscatur, vel eorum loca
tenentibus; 
praesentibus,
& futuris: per fideles nostros
Ludouicum Vmberti, &
Antonium de Pax Nuntios per Vniuersitatem Maioric. &
Regnum ad Nos missos fuit Nobis reuerenter expositum, quod licet
iuxta Priuilegium, & Franchesias antiquitus eisem Ciuitati, &
Regno concessum fuerit prouisum, & ordinatum, quod causae tam
Ciuiles, quam Criminales per


Nos,
seu vos dictum Gubernatorem, aut Baiulum, seu Vicarium motae, contra
quascunque personas cum consilio Procerum habeant terminari. Et sic
factum fuerit ab antiquo: vos tamen, seu vestrum aliqui ab aliquo
citra tempore Iuxta dictum Priuilegium, & Francheziam
dictas sententias proferre, cum Procerum consilio recusatis; In
dictorum Ciuitatis, & praeiuditium atq; damnum. Vnde supplicato
nobis super his debiti prouideri vobis singulis dicimus, &
mandamus expressé, quatenus Priuilegium, & Franchesiam
praedictam inconcusse, & inuiolabiliter obseruetis. E vbi quicq;
seu vestrum aliquos in contrarium fuerit attentatum. Ilud ad statum
debitum reducatis vsu contrario desuper praedictis sequuto in aliquo
non obstante. Dat. Cesaraugustae 5. die Iulij, Anno M. ccc. lxvij.


REX
PETRVS.


TAMEN
quia nunquam fuit intentio nostra, nec hodie quod vos, & officium
vestrum comprehenderemus ad obseruantiam praedictorum nec velimus vos
repelli ab eo vsu 
&
consuetudine in quibus est de his officium vestrum. Ideo vobis
dicimus, & mandamus quatenus praedicta littera non obstante quam
reuocamus de Certa scientia in quantum vestrum officium in causis
Ciuilibus,, & Criminalibus motis, & suscitatis coram vobis
seu Locumtenente, & quouis Assessore vestro, & de coetero
suscitandis, & mouendis procedatis, & eas diffiniatis, &
terminetis mediante iustitia non vocatis supradictis Proceribus pro
vt consueuistis ante interpretationem & concessionem litterae
supradictae. Quam Nos pro restitutione praeiuditij, ad minimum
propterea nobis infertur sic per vos de certa, scientia velimus
fieri, & compleri. Dat.
Barchynonae sub nostro sigillo
secreto xiij. Nouembris Anno a Natiuitate Domini M. ccc. lxvij.


REX
PETRVS.