Núm.
20.
Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.
Regie
dominationis vestre recepta
qua decuit reverentia littera super capcione facta per
gentes perfidas Marrochorum
regis de viginti octo galeis et septem
navibus illustris domini regis Castelle de quibus quidem
galeis erant tres dicte dominationis vestre ipsiusque
littere tenore percepto regie magnificencie
vestre ducimus rescribendum quod ante receptionem vestre littere
supradicte cum jam rumores predicti
fidedignorum relatu nostro auditui pervenissent illo tunc et nunc
etiam mandamus per dilectum consiliarium nostrum Bernardum
Surdi procuratorem in locis
nostris regni Valencie dicta loca et costra
presertim illa que sunt in marinis partibus constituta licet
jam forent reparata et victualibus
et armis necessariis satis competenter furnita potiori
reparatione et furnitione fulciat adhoc ut exposcente
casu necessitatis possit resisti auxiliante Altissimo perversorum
insultibus viriliter ac potenter. Datum in villa
nostra de Rosis pridie idus madii anno Domini MCCC
quadragessimo. - Humilis patruus vester
infans Petrus.
- Excellentissime ac sacre regie magestati infans Petrus.
21
Núm.
19 .
Reg.n. 151. fól. 126. 6 may. 1340.
Pateat universis
quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonis et cetera
considerantes comississe officium ammirancie regnorum
et comitatus nostrorum subscriptorum nobili Raimundo de
Peralta comiti Calatabellotti ad vitam suam sub certa
forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde
sibi facta nostro sigillo pendenti
munita data
Cesarauguste XVI kalendas aprilis anno Domini M°CCC°XXX°
quinto lacius continetur: attendentes etiam dicto nobili in
insula Sardinie residenti direxisse plura scripta nostra quod
veniret ad serviendum personaliter officio memorato cum necessitas
propter apparatus quos Marrochorum rex perfidus noster et
aliorum Xpi. fidelium inimicus fecit et facere contra nos et alios
Ispanie principes nititur immineret dicturaque nobilem
adventum hujusmodi ommississe: prospicientes insuper propter
apparatus quos nunc contra dictum regem eique adherentes
proponimus facere ut eis nedum resistere verum etiam illos offendere
dirigente Xpi. dextera valeamus: ad stolia et armatas
que facere propterea nos opportet aliquem preficere cujus propago a
clara stipite derivata utique abilem ac persone abilitas actuumque
strenuitas reddant dignum necesario nunc habemus cum sine illo stolia
seu armate predicte non possent sic celeriter ut expedit fieri
vel parari: idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia
dona virtutum quibus vos nobilem et dilectum nostrum Petrum de
Montechateno fulgere prospicimus nostrum intuitum dirigentes: cum
presenti carta nostra firmiter vaIitura ex certa scientia et consulte
vos dictum nobilem Petrum de Montechateno in amirantum
nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam
Barchinone proponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum
presentium serie nunciamus volentes vobisque comittentes quod ipsum
amirancie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis
quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad
honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem: concedentes
ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantos
ordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros
predictum ammirantie officium in omnibus regnis et
comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram
nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis
exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus
ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel
quos ad hec loco vestri statueritis de causis et questionibus tam
civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis
armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet
que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et
durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum
et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et
singulis conquerentibus justitiam ministretis: quam cognicionem
exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri
contingat a quindecim diebus antecedentibus diem ad recolligendum
assignatam et in antea usque ad quindecim dies postquam ipsa
generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint
exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra
questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus.
Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et
quocienscumque
contigerit nos fieri de novo seu reparari facere
de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel
speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de
questionibus civilibus et criminalibus que inter magistros
ipsarum galearum seu vassellorum et magistros axie et
calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis
scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones
incepte fuerint et durantibus eisdem operibus sea reparacionibus
insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum
justiciam fine debito terminetis ipsique magistri et alii
supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis
officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus
tamen quod si aliqui vel aliquis predictorum cum alio vel aliquibus
alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis
civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum
predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed
per officiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur: nec
intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu
concessione nostra tenent tarcianatus
nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus
nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros
tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis
respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo
capitulo dictum est a cognicione vestra
questiones seu acciones reales quas locorum
ordinariis
reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod
cum propter multiplices varietates multorum
negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset facile
de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel
racione ipsius debitas apochas vel alias cautelas
recipere quod vos de pecunia seu rebus quas vos et
ordinati vestri receperitis et solveritis ponatis nostre curie
per quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et
racionalibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur
ipsis quaternis nec vos de necessitate
opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas.
Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio
eo amplios et efficacius intendatis quo potius
vobis ad honorem esse impensum et
utilitatis gratiam collatam a nostra
celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti
officio vobis providendum duximus sub hac
forma. Videlicet quod si in debellacione et conflictu stolii
rebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii
per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis
capi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus
rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimus
vestris utilitatibus applicandum: verumtamen
salvamos et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis
nostre fuerit quod personam ipsius ammiranti capti ad
posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et
solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius
ammiranti capti personam ad jus et posse nostrum
absque aliqua contrarietate vestra habere
possimus. Bona autem omnia que ipse
amirantus captus in stolio habuerit sicut jam
pretactum est vestris utilitatibus applicentur. De universis autem
mercibus rebus et bonis existentibus in navibus
et aliis quibuscumque vassellis capiendis per stolium
nostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimus
quod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra
inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et
cetera vasselia capta juribus curie nostre cum eorum
universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum
concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta
armata generalis vel specialis fieri incoabitur quousque
completa fuerit et finita et etiam postea per quindecim dies dies
continue subsequentes habeatis pro expensis vestris de peccunia
curie nostre diebus singulis quadraginta solidos
Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictus
amirantus tam tempore pacis
quam guerre si et cum vobis visum
fuerit expedire possitis armare vel armari facere de
peccunia curie nostre duas galeas ad nostrum
servitium et honorem non expectato aliquo
mandato nostro vel alterius cujuscumque.
Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis
sarracenorum capiendis cum nostris vassellis
armandis per vos vel alios de beneplacito vestro aut de nostri
licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliter
et complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum
curie nostre comoditatibus
applicandis. Personas autem christianorum quorumcumque
capiendorum ad nos et curiam
nostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deduccione vel
jure vobis in eis aliquatenus pertinentibus
eo tamen quod supradiximus de persona ammiranti capti
in suo robore duraturo. Tamen si contigerit vestra prudentia
industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram
a sarracenis quibuslibet tributa seu servicia
acquirere et habere vos de ipsis tributis seu servitiis
tam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est
prudentia industria et tractatu aut
coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam
partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus
ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armata
nostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea
jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt.
Scribaniam vero armate nostre generalis et specialis
conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur
ordinacione et concessione per nos superius factis de officio
supradicto necnon de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel
insolitis omnino exclusis vos volumus esse
contentum. Mandamus itaque per presens
scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciis
bajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque
officialibus et subditis
nostris per omnia regna et comitatum predicta
constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos
dictum nobilem Petrum de Montecatheno
et non alium pro amiranto nostro habeant et teneant vobisque
et ordinatis vestris de omnibus que ad ipsius officii negocia
spectare noscuntur ad honorem servicium et
fidelitatem nostram pareant respondeant et
obediant efficaciter et intendant non
obstante comissione de dicto officio facta
dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis
carte nostre quatenus huic
ordinacioni obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium
testimonium presentem cartam nostram vobis
fieri et tradi jussimus sigilli magestatis nostre
pendentis munimine roboratam. Data
Cesarauguste pridie nonas madii anno Domini M°CCC°
quadragesimo. - Raimundus Sicardi mandato regis
facto per comitem Terrenove consiliarium.