Mostrando entradas con la etiqueta chaldarias. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta chaldarias. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

XII, perg 29, 17 abril 1134

XII

Perg. N° 29. 17 abr. 1134.

Sub Sacrosancte Trinitatis nomine. Ego Berengarius de Monte Scatani magna egritudine detentus sensu tamen et memoria plenus in misericordia omnipotentis Dei spero et sicut christianorum hominum est consuetudo testamentum meum scribere jubeo in quo manumissores meos Guillelmum Raimundum et filiam meam Beatricem atque Petrum de Palacio eligo: quod si mors mihi evenerit subito res meas sicut scripte sunt ita distribuere rogo. In primis dimito domino Deo et ecclesie Sancte Marie Stagno corpus meum et duos mansos quos habeo in Montannola nominati mansum de Bosco quem tenet Bernardus et illum quem tenet Bernardus Raimundi Vilardeodran cum omnibus pertinentiis et utilitatibus que istis duobus mansis pertinent et pertinere debent simul cum omni alaudio quod habeo in Rosdors in cunctis locis: et mito Guillermum filium meum in potestate predicte ecclesie Stagni et canonicorum ibi degentium tali modo ut habeat ibi victum atque vestitum sicut unus canonicus honorifice dum vixerit et si voluerit ibi vivere sub regula sancti Agustini licitum sit ei. Et dimitto Sancte Marie Montis Scatani ipsa alaudia de Chasanova ut lampada inde semper ardeat ibi in die. Et dimitto Sancto Cucuphati omnia alaudia sicut resonant in scrituris quas ego feci eidem cenobio. Et dimitto ad Beatricem filiam meam et Guillermum Raimundi Dapiferum generum meum omnem meum honorem in omnibus locis sicut resonat in charta quam illis feci et firmavi exceptus hoc quod superius dimisi pro anima mea: et nobilitatem eorum valde deprecor pro Deo ut semper sint memores mei et anime mee et diligant locum illum et faciant bene ubi corpus meum requiescet. Et dimitto ad Arnallum Berengarii quinque bestias inter oves et capras cum sextarium I de blat ad novum venientem. Et ad Mariam de Rosdors similiter et ad burdam similiter. Et alias que remanent Bernardum Poderos dimitto. Et dimitto ad filium de Guillermo Guillermi ronegam I et teneat eam Bernardus presbiter et custodiat donec puer habeat etatem. Et dimitto ad filiam meam Beatricem ipsum meum almatrac et sardo I et chaldarias III et padelam I minorem et paracingles et caput foguer. Et dimitto alia vascula aerea et ferrea Sancte Marie Stagni simul cum omnibus meis pannis laneis et lineis mediocribus et bonis cum mula baia et caradi I et somer I. Et dimitto ad sedem Barchinone boves II et ad Sanctum Cucuphatem boves II et sicut dimitto totum meum honorem filie mee Beatrici et Guillermo Raimundi viro illius ita post obitum illorum ad Guillelmum nepotem meum filium eorum omnino dimitto et si obierit sine infante de legitimo conjugio remaneat honor cui ipsi dimiserint. Et dimitto ad Sebillam sextarios II de blat ad novu venientem et istum blat superius dimisum exeat de mea laboratione et quod remanserit detur pauperibus. Et dimitto vinum et carnem que habeo in vacherices ad Sanctam Mariam Stagni. Et dimitto ad Guillelmum Raimundi Dapiferum meam espada. Actum est hoc XV kalendas madii anno XXVI regnante Ludivico. Sig+num Berengarii qui hoc testamentum fecit et manu propia firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Beatricis. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num OdonisGuillelmus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra. Berengarius clericus qui hoc translatum scripsit die et anno quo supra.