Mostrando entradas con la etiqueta Arnallo Bernardi de Belodel. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Arnallo Bernardi de Belodel. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXVIII, perg 300, 10 febrero 1156


LXXXVIII
Perg. N°300. 10 feb. 1156.

Hoc est judicium quod venerabilis Raimundus comes barchinonensis et princeps Aragonis fecit dari inter Poncium abbatem Sancti Johannis et Raimundum de Maureia de contencione que erat inter eos de quibusdam alodiis que sunt in valle Sancti Johannis scilicet in Jesso et in Negos. Conquerebatur etenim supradictus Raimundus super predicto abbate dicens quod predicta alodia fuerant bisavi sui Bernardi Mironis et reliquid ea avo suo Arnallo Bernardi de Belodel cui ipse legitime succedere debebat sed jamdictus abbas auferebat ei prefata alodia. Ad hoc respondebat ei abbas quod Bernardus Johannes qui habebat predicta alodia in pignore ei supradicto Arnallo Bernardi dimisit ea Sancto Johanni tali quidem modo ut si aliquis qui legitime succederet jamdicto Arnalbo redderet C manchusos cetis vel ialaris Sancto Johanni pro quibus habebat hoc pignus recuperaret ipsa alodia. Quod totum evidenter ostendit jamdictus abbas ex testamento Bernardi Johannis quod predictus Raimundus de Maureia protulit in eodem placito. Preterea jamdictus abbas ostendit cartam de jure corroboratam in qua continebatur quod Bernardus Arnalli et Raimundus Arnalli filii predicti Arnalli Bernardi de Belodel donaverunt et concesserunt ac pro CC solidis beato Johanni supradicta alodia integre vendiderunt. Postquam vendicionem monasterium Sancti Johannis XL annis hunc honorem possiderunt. Ad hoc respondit Raimundus de Maureia quod pater suus Berengarius Arnalli qui erat major filius Arnalli Bernardi unquam hoc deffinivit vel vendidit similiter due sorores patris sui que absque liberis et inttestate decesserant nunquam hoc deffinierunt. Et contra respondit supradictus abbas quod ille supradicte sorores nunquam inde aliquod verbum fecere in vita neque in tempore mortis. Propterea quidam magnates Arnallus de Lerc et Raimundus de Vilademuls ex precepto illustris viri supradicti Raimundi comiti et principio super hoc judicantes inquisierunt ab utraque parte utrum haberet testamentum supradicti Arnalli Bernardi ex quo cognosceretur cui vel quibus relicta essent supradicta alodia. Illis vero testamentum se habere negantibus immo Arnallum Bernardi de Belodel intestatum obisse affirmantibus judicaverunt predicti judices quod Raimundus de Maureia redderet quintam partem de ipsis C manensis pro quibus erat in pignore et recuperaret quintam partem de ipso honore totum vero aliud monasterio Sancti Johannis in perpetuum habendum judicaverunt. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lerc. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. - Actum est hoc in Helenensi ecclesia IIII idus februarii anno ab incarnacione Domini CLVI post millesimum +. Artalli helenensis episcopi. - Jordanis Levita scripsit hoc sub die et anno quo supra.

Nota: Maureia : Morella ? De mauro, moro.
Bisavi: besavi, bisabuelo, rebisyayo, revisyayo.
Avo: abuelo, avi, yayo.
helenensis episcopi: obispo de Helena, Elena, Elna.

incarnacione, incarnatione, se observa el uso más frecuente de c, como en contencione.