Mostrando entradas con la etiqueta baptisma. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta baptisma. Mostrar todas las entradas

lunes, 9 de marzo de 2020

Primus articulus.




Primus
articulus.

Primus igitur articulus simboli est: Credo in
Deum patrem omnipotentem creatorem celi et terre
. Singula verba
in hoc articulo posita per ordinem exponemus. Dicit itaque: Credo
in Deum
, in quo verbo ostenditur quod fides christiana
unum tantum dicit et credit Deum esse. Et hoc probatur per
scripturas. Unde Mat. xij: «Audi Israel,
Dominus Deus tuus. Deus unus est». Et eadem auctoritas est Deutero.
V. Item Ia Cor. viij°. «Scimus quod non est ydolum in mundo
et quod nullus Deus
nisi unus» Item Eph. iiij°: «Unus dominus,
una fides, unum baptisma». Et quia totus fere mundus
unum credit esse Deum, dimissis rationibus quibus hoc probari possit,
et aliis auctoritatibus, probatio dictarum auctoritatum sufficiat ad
presens. Per hoc autem quod fides christiana unum
credit et dicit esse Deum, reprobat errorem gentilium, qui non Deum,
sed ydola adorabant. Unde Psal. (CXIII): «Simulacra
gentium argentum et aurum». Fides vero
christianorum dicit: Credo in Deum, non in Deos,
nec in aurum vel argentum vel ymaginem vel
creaturam aliquam.
Item per hoc idem tollitur error
Machometi et illorum Sarracenorum, qui Christianis
imposuerunt quod sanctam Mariam et crucem et ymaginem
sancte Virginis et alias ymagines, quas in ecclesiis ad
memoriam sanctorum formant vel pingunt. adorant tanquam Deum. Sed
fides christianorum dicit: Credo in Deum, non in
sanctam Mariam vel in sanctos, vel ipsorum ymagines. Credere
enim in Deum, est credendo ipsum amare, credendo in ipsum ire,
ei adherere et ejus membris, id est sanctis, incorporari. Sed istud
credere est tantummodo in Deum, nec in aliquam creaturam, quia nulla
creatura amanda est propter se, sed propter Deum. Unde Christiani
non credunt nisi in Deum, nec adorant nisi Deum.
Honoratur autem
sancta Maria a Christianis tamquam sancta et electa mater Christi,
secundum quod ipse est homo, et non adoratur ut Deus nec creditur
esse Deus. Et si ipsa non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus,
multo minus ymago ejus. Dicitur autem a Christianis mater Dei (licet
ipse ante eam fuerit et ipsam creaverit) eo modo, quo aliquis dicitur
filius matris sue, cum tamen non sit ab ea genitus nisi secundum
carnem. Et hoc est, quia homo est una persona constans ex corpore et
anima: eodem modo Christus Deus et homo, cum sit una persona,
constans ex divina natura et humana: dicitur beata Virgo mater filii
Dei, quia Christus ex ipsa natus est secundum humanam naturam
divinitati ejus unitam, cum tamen ex ipsa Virgine Maria non acceperit
nisi carnem.
De cruce autem et ymaginibus est sciendum quod
Christiani ea non adorant ut Deum, sed venerantur, non propter se,
sed quia sunt quedam recordationes beneficiorum Christi per que
salvati sumus. Unde videntes crucem et alias Christi ymagines
excitamur ad gratiarum actionem pro perceptis beneficiis; videntes
autem sanctorum ymagines provocamur ad eorum imitationem, qui fide et
obediencia et passionum longanimitate Deum promeruerunt habere amicum
et ejus gloriam sunt adepti. Sunt enim quasi quedam scripture
simplicium, qui litteras nesciunt. Sicut enim scripture reducunt
sapientibus ad memoriam ea, que sunt preterita: sic crux et ymagines
quasi quedam scripture ad memoriam reducunt simplicibus et
ydiotis beneficia Dei et magnalia operum et virtutes, que
aliquando audierunt a sapientibus de domino Jhesu et sancta
Maria et aliis sanctis .. (Affert sententiam Johannis
Damasceni
)... Quapropter multotiens non secundum mentem habentes
domini passionem, ymaginis Christi crucifixionem videntes et
salutaris passionis in rememorationem venientes, procedentes adoramus
non materiam, sed ymaginem, cum similiter et Dei genitricis ymaginis
non materiam sed figuram adoramus. Honor enim, qui est ad ipsam, ad
eum qui est ex ipsa incarnatus est, reducitur. Similiter et sanctorum
certamina erigentia nos ad fortitudinem et imitacionem et zelum
veritatis eorum et gloriam Dei, quia honor, qui exhibetur sanctis,
demonstrat benivolentiam conservorum, quam habent ad comunem
dominum...
Ostensa igitur unitate divine essentie, sequitur ut
ostendatur in ea etiam trinitas personarum. Et hoc potest ostendi
primo per auctoritates, quia probatio auctoritatis in hac materia
fortior est et certior fidelibus. Deinde rationibus et
similitudinibus. Sciendum est autem in principio, quod loqui de
trinitate difficillimum est, eo quod supra intellectum non solum
humanum, verum etiam angelicum secundum quod prophete et sancti
testantur... Et ideo, cum libri sancti sint a Deo, et Deus in libris
suis per prophetas et apostolos et in Evangelio se unum esse
in essentia et trinum in personis dicat, magis credendum est
sibi de se per libros suos quam alicui, quamvis perfecte intelligi
non possit, sicut etiam cuilibet homini veridico magis creditur de
seipso, quam alii de eo. Verum quia auctoritates sacrorum librorum
non omnes recipiunt sapientes, tam fideles comuniter quam infideles
rationibus acquiescunt, rationes aliquas post auctoritates ad
ostensionem sancte trinitatis in medium proponemus.

Probatio
trinitatis per auctoritates.
(Sequuntur auctoritates e novo et
veteri testamento).
Probatio trinitatis per rationes.


(Sequuntur rationes) Numerus ternarius est numerus
omnis rei el figurat trinitatem rerum. Nos vero non extraximus
hunc numerum ni si ex natura..
Et philosophi intellexerunt primam
causam manantem ab eterno. Sed quia non intellexerunt emanationem
ejus per modum predictum, erraverunt multi ex ipsis et dixerunt,
mundum esse eternum, tamen creatum, a prima causa. Ponere autem
mundum creatum et eternum importat oppositionem, cum creatum non
possit intelligi nisi habens principium, nec eternum proprie, nisi
carens principio. Unde cum mundus sit creatus et creatum omne habeat
principium, impossibile est ipsum ab eterno fuisse.
(Ratio tertia
pro fundamento habet): Bonum est diffusivum sui. (Ratio 4.°): in Deo
est potentia, sapientia et voluntas. (Ratio 5ta pro fundamento habet
tres causas): efficientem, formalem sive exemplarem, et finalem.
(Ratio sexta): Ponamus unum hominem esse episcopum, medicum et
magistrum. Episcopus est homo, medicus est homo; magister est homo,
non tamen tres homines, sed unus homo, una natura, una
essentia... Similiter dicimus et credimus, quod in Deo sunt iij
persone, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, et quod pater
est Deus. filius est Deus, spiritus sanctus est Deus, non tamen tres
Dii etc.

Probatio trinitatis per similitudines.


(Solitae, sunt, scil. sol et lux, ignis lux, calor etc:
Deinde primum articulum explicat, affert antiquos ut Mercurium,
Macrobium, Platonem, Trimegistum, id est magnum Hermen, Aristotelem
in libro de causis. Ad «omnipotentem» scribit): Quod autem dicitur
ab aliquibus, Deus non potest peccare, ergo non potest omnia, non est
objectio, quia posse peccare non est posse, sed potius deficere. (Ad
«creatorem caeli et terre»): expresse dicitur, quod Deus creaturas
condidit... et quod ipsa creatura inicium habuit contra illos, qui
dicunt, quod mundus est ab eterno, quod non est intelligibile, scil.
ut aliquid sit creatum et eternum. Eternum enim de sua ratione caret
principio. Creatum vero quodlibet de sua ratione principium
sumpsit,que duo propter


sui oppositionem eidem convenire non
possunt... Ceterum si mundus ab eterno fuisset, verisimile est, quod
illi qui gesta antiqua scripserunt, scripsissent utique vel ab aliis
scripta memorassent gesta vel facta, que a multis milibus annorum
in mundo (contigerunt o) eontigerunt. Sed nos non invenimus
aliquod scriptum in quo memoria sit de aliis antiquitatibus, nisi de
hiis tantum, que a vj milibus annorum et cccclvj annorum
contigerunt... (Deinde probat, Deum non esse auctorem peccati, et
quidem e similitudinibus solitis de claudicatione et caecitate).