Mostrando entradas con la etiqueta Eugenius. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Eugenius. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXV, bulas, leg 1, 20

CXXXV.

Bulas pontificias. Leg. 1, n. 20.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus B …. narbonensi archiepiscopo et apostolice sedis legato et A .... helenensi episcopo et universis baronibus per helenensem episcopatum constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Que a predecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta nullius temeritate volumus perturbari sed inconcussa ea mandamus et illesa ab omnibus servari. Predecessor autem noster felicis memorie papa Eugenius comitem Gaufridum et eam quam tenet adulteram excommunicationis vinculo innodavit pro eo videlicet quod legitima uxore dimissa non est veritus adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia ut nobis dicitur pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eandem sententiam ratam habentes mandamus eam ab omnibus inviolabiliter observari. Statuentes ut eidem comiti numquam sit liberum legitima etiam uxore defuncta eam sibi matrimonio copulare quam nec est dubium manifesto adulterio polluisse. Filios autem quos ex adultera in adulterio procreavit qui spurii a jure censentur decernimus perpetuo paterna hereditate carere nec eis liceat ullo tempore aliquid hereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attemptatum excomunicationis vinculo se noverint innodandos.

CXXVIII, bulas, leg 1, 14, 22 junio

CXXVIII.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 14. 22 Junio.

Eugenius episcopus servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus viris ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Omnibus qui cristiana professione censentur indubitanter credendum est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium spiritualis mater est et
nonnisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi nec eterne felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus cristianis ut quotiens eadem mater nostra vim patitur vel ab infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus viribus adjuvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere ne formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus ad expugnacionem infidelium et inimicorum crucis Christi viriliter accingamini et cum nobili viro Raimundo Barchinone comite pro defensione cristiane fidei et totius sancte ecclesie cum devotione proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionem que a predecessore nostro felicis memorie papa Urbano ad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est vobis auctoritate apostolica confirmamus. Uxores etiam et filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum ecclesie Dei protectione manere decernimus:
peccatorum autem remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis
auctoritate nobis a Deo tradita talem concedimus ut qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem obtineat et sempiterne retributionis fructum ab omnium honorum
Remuneratore percipiat.
Data Sigme X kalendas julii.

Eugenio III, CXXVIII, bulas, leg 1, 14, 22 junio

(Imagen de Eugenio III consagrando la catedral de Châlons. Aconsejo a los catalanistas visitar esa catedral, por el nombre, Catalaunensis.)