Mostrando entradas con la etiqueta delinquentes. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta delinquentes. Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

LXXIV. Perg.n.2575.Pedro III.21 jul.1369.


LXXIV.
Perg.n.2575.Pedro III.21 jul.1369.

Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie fidelibus nostris inquisitoribus qui nunc sunt et pro tempore succesive fuerint tabule quam astricti sunt tenere mostaçafi civitatis Barchinone necnon judici presenti et futuro appellacionum que emiti contigerit a sentenciis ipsorum inquisitorum salutem et graciam. Cum nos cum carta nostra sigillo nostro pendenti sigillata data Valencie XlllI die junii anno presenti declaraverimus voluerimus et ordinaverimus et etiam cum presenti declaramus volumus providemus et ordinamus de certa sciencia sicut in potestate nostra consistit talia ordinare disponere ac etiam providere quod omnes monetarii dicte civitatis mercatores revenditores tabernarii carnifices et alii delinquentes in eorum officiis seu in aliis spectantibus ad officium mostaçafi ejusdem subsint foro et sint de foro ipsius mostaçafi ita quod mostaçafi dicte civitatis qui exacto tempore fuerunt et etiam ille qui nunc est et pro tempore successive fuerint possint libere et impune per se et eorum sagiones et nuncios punire dictos monetarios delinquentes in dictis eorum officiis et in aliis omnibus in quibus deliquerunt et deliquerint spectantibus ad officium ipsius mostaçafi et etiam exigere ab eisdem banna que fuerunt et fuerint imposita per proceres dicte civitatis in iliis in quibus in officio dicti mostaçafi deliquerunt et delinquent et pro ipsis bannis exigendis pignerare et facere pignerari per sagiones et nuncios suos monetarios eosdem et auribus nostris insonuerit quod aliqui ex ipsis monetariis et etiam alcaldi eorum plures querimonias et peticioncs obtulerunt seu offerunt coram vobis dictis inquisitoribus contra mostaçafos prefatos qui nunc tabulam ipsam tenent et eorum sagiones seu nuncios ex causis in processibus inde coram vobis actitatis contentis nosque velimus declarationem et ordinacionem nostram predictam omnino perpetuo servari et eficaciam obtinere: propterea vobis dicimus et mandamus de certa sciencia quatenus contra dictos mostaçafos vel aliquem ex ipsis seu eorum sagiones seu nuntios procedere minime curetis vel eos in aliquo condempnare ex eo quia dicti monetarii asserunt seu pretendunt se foro dicti mostaçafi non subesse et per ipsum mostaçafum puniri non debere quia nos contrarium declaravimus et ordinavimus ut prefertur. Sed si ipsi mostaçafi et sagiones seu nuncii eorum qui tabulam tenent et tenebunt in futurum eisdem monetariis in singulari vel in generali alias injuriam sive injustitiam fecerint eosdem mediante justicia puniatis juxta merita processuum seu inquisicionum qui seu que per vos inde facti et facte fuerint qualitate facti attenta. Data Valencie sub nostro sigillo pendenti vicessium prima die julii anno a nativitate Domini millesimo trecentessimo sexagesimo nono regnique nostri tricesimo quarto. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Conesa. - P. G. de .... regentem cancellariam. - Non debet fieri hec declaratio non visis privilegiis monetariorum.