Mostrando entradas con la etiqueta Canuy. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Canuy. Mostrar todas las entradas

miércoles, 23 de diciembre de 2020

21 DE MARZO.

21 DE MARZO. 

Fueron leídos unos apuntamientos, que se habían ordenado, sobre ciertos negocios tocantes al Primogénito, que por ser de objeto secundario, no se insertaron; mandándose escribir, al propio tiempo, las siguientes cartas.

lllustrissimo et potentissimo Principi domino duci Burgundie Brabancie Lumburgie etc.
Illustrissime et potentissime Princeps et domine. Evenerat pridem ex sinistris iniquorum consiliariorum informationibus quod Majestas Serenissimi domini nostri Regis detinuerat Illustrissimum dominum Carolum primogenitum suum principem de Viana que res nobis et ceteris incolis hujus Principatus Cathalonie aliorumque dominiorum atque regnorum corone regie multe anxietati successit et factis perinde pro parte nostra et Principatus huiusmodi ex ejus innata et solita fidelitate zelo et devotione humilibus et devotis supplicationibus et instanciis apud dictam Regiam Majestatem pro liberatione domini primogeniti supradicti et Serenissima domina Regina se se his interponente media ac supplicationes nostras juvante obtentum est tandem quod dicta Regia Majestas prefatum primogenitum suum in pristinam restituit libertatem sic quod in hac civitate Barchinone degit ad presens feliciter et votive. Quas res Excellencie vestre statuimus notas facere ut si pro eisdem cum dictis serenissimis patre et filio necessitudinis vinculo virtutumque exigencia serenissima dominatio vestra ex casu primo ut creditur doluit de secundo letetur. Et vestre dominationi serenissime supplicantes ut negocium concernens comune beneficium subditorum dominationis ejusdem et hujus Principatus ceterorumque regnorum et dominiorum dicte Majestatis Regie et pro quo sunt apud vestram celsitudinem regii oratores eadem dominatio circa bonum et tranquillum finem et exitum dignetur recomissum habere quemadmodum speratur ab illa. Ad quam nos et incole omnes Principatus hujusmodi ceterique vassalli regii voluntate et devotione multa afficimur in omnibus suis beneplacitis et obsequiis de quibus est nobis ad ejus votum rescribere et mandare. Creator Omnipotens Illustrissime et potentissime Princeps et domine dignetur
Illustrissimam personam vestram servare incolumem per tempora longa. Scripta Barchinone die XXI marcii anno a nativitate Domino M. CCCC sexagesimo primo. - Vestre lllustrissime et potenissime dominationis devoti oratores deputati generalis et consilium Principatus Cathalonie residentes Barchinone.