Mostrando entradas con la etiqueta edifices. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta edifices. Mostrar todas las entradas

domingo, 15 de marzo de 2020

VIII. Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

VIII. 

Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

Omnibus sit manifestum quod ego Ildefonsus rex Aragonensis et comes Barchinonensis consilio meorum hominum muto ipsam villam meam que nunc appellatur Villasalva sicut pater meus mandaverat et stabilierat. Unde volo et mando tibi Petro Berengarii de Villafrancha ut tu mutes predictam villam et edifices et apopules eam in ipsum montem qui est supra hanc villam quam mutari mando qui mons nunc noviter appellatur Muntblanch. Dono itaque tibi predicto Petro Berengarii ipsam vichariam et bujuliam de ipsa populacione de Muntblanc hoc modo scilicet ut habeas tu et tui unus videlicet post alium indivisibiliter predictam vicariam et bajuliam per me et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi feceris. Dono etiam tibi in predicta apopulacione et in toto ejus territorio omnia estacamenta placitorum omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tara de placitis quam de justiciis sive de decimis sive de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper tibi in ipso territorio jamdicto de Montblanc terram ad laboracionem trium parium bovum in dominio et unum mulnarium super ipsum embotum et alium mulnar sub ipso embud in termino Terrachone per alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et omnibus tuis heredibus uni videlicet post alium indivisibiliter cui ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem quam facis de Muntblanc et de ejus territorio ut habeas ea omnia tu et tui sicut superius dictum est imperpetuum per me et per meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum. Et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et donacio firma perenniter maneat. Que facta est apud Barchinonam in mense febroarii anno ab incarnacione Domini MCLXII. - Signum Ildefonsi regis + Aragonensis et comitis Barchinonensis.
- Sig+num domine regine Aragonensis et comitisse Barchinonensis. - Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. - Sig+num Ugonis de Cervilione Barchinonensis sacriste.
- Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Arnaldi de Lercio. - Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. - Sig+num Arberti de Castrovetulo. - Poncius de Osore scriptor domini regis qui hoc scripsit et signum hoc fecit +.