Mostrando entradas con la etiqueta disputacione. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta disputacione. Mostrar todas las entradas

martes, 18 de febrero de 2020

XLIII, reg 13, fol 265, 14 abril 1265

XLIII. 
Reg. n. 13.fol. 265. 14 abril 1265.

Noverint universi quod cum nos Jacobus etcetera fecerimus venire apud Barchinonam Bonastrugum de Porta magistrum judeum de Gerunda ratione acusacionis quam prior fratrum predicatorum Barchinone frater R. de Pennaforti et frater A. de Segarra et frater Paulus ejusdem ordinis de ipso nobis fecerant qui asserebant quod in Domini nostri vituperium et tocius fidei catholice dixerat quedam verba et etiam de eisdem librum fecerat de quo transcriptum dederat episcopo Gerunde: idem Bonastrugus in nostri presentia constitutus presentibus venerabili episcopo Barchinone Berengario A. de Angularia magistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone magistro B. de Olerda sacrista Barchinone B. Vitale Ferrer de Minorisa et Berengario de Vico jurisperitis et pluribus aliis sic respondit quod predicta verba dixerat in disputacione que fuit inter ipsum et fratrem Paulum predictum et in nostro palacio Barchinone in principio cujus disputationis fuit a nobis sibi data licencia dicendi omnia quecumque vellet in ipsa disputacione: quare ratione licentie a nobis et fratre R. de Pennaforti predicto sibi data in dicta disputacione de predictis non tenebatur in aliquo maxime cum predictum librum quem tradidit dicto episcopo Gerunde scripsisset ad preces ipsius: super quibus nos Jacobus Dei gratia rex predictus nostrum habuimus consilium cum episcopo Barchinone et aliis supradictis qualiter in facto dicti judei procedere deberemus: habito tamen consilio cum eisdem cum nobis certum sit dictam licenciam a nobis et fratre R. de Pennaforti sibi tunc temporis fore datam volebamus ipsum judeum per sententiam exulare de terra nostra per duos annos et facere comburi libros qui scripti erant de verbis supradictis: quam quidem sententiam dicti fratres predicatores admitere nullomodo voluerunt. Quapropter nos Jacobus Dei gratia rex predictus concedimus tibi dicto Bonastrugo de Porta magistro judeo quod de premissis vel aliquo premissorum in posse alicujus persone non ..... nearis tempore aliquo respondere nisi tantum in posse nostro et presentia. Datum Barchinone II idus aprilis anno Domini MCCLX quinto.