Mostrando entradas con la etiqueta Alcholeia. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Alcholeia. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLV, 11


CXLV
Núm.11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonam a venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensi necnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugone de Cervilione ac Borrello gerundensi judice et Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter llerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliante a sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem el donum quod parentes sui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitis scilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comes quod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatoris potestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonam precepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comes sustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comes in probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comes super Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimos acceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suus per suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrum milicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templi qui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengario hominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat. Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibus llerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret. Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqid mali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comiti nullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet. - Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat: quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonem et multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinem averaret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.