Mostrando entradas con la etiqueta Estata. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Estata. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXV, perg 125, mayo


XXXV
Perg. Nº 125. Mayo 11*1.

In Dei nomine ego Petrus Sangis Dei gratia rex facio hanc cartam donationis ad te Galindo Garzez. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptate et dono tibi in Barbastro unas casas cum tota illa hereditate quod habebas ibi sicut eras inde tenente die quod ista carta fuit facta quod habeas illud ingenuum et liberum et francum ad tua propia hereditate tu et filii tui et omnis generacio tua salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta. + (Hay una firma que parece decir Signum Petri Sangis) . Facta carta ista era MCLXXVIIII in mense majo me Dei gratia regnante in Aragoneet Pampilona et in Superarbi vel Ripa curcia. Episcopus dompnus Stephanus in Osca. Dompnus Petrus episcopus in Irunia. Episcopus dompnus Poncius in Barbastro et Exemen Garzez in Monsso et Fertung Dat in Calasanz et Ramon Galindo in Estata et Statella. - Ego Garcia sub jussione domini mei regis hac cartam scripsi et hoc signum + feci.

Nota:
Irunia: Pamplona.
Estata, Statella: Estada, Estadilla (y
Estadella).
MCLXXVIIII : 1179 (no se corresponde con el
11*1)