Mostrando entradas con la etiqueta Abomelich. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Abomelich. Mostrar todas las entradas

miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 4. Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.


Núm. 4.
Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.

Petrus etc. Inclito infanti Jacobo karissimo fratri et generali procuratori nostro comiti Urgelli et vicecomiti Agerensi fraterne dileccionis plenitudinem cum salute. Jam per alias nostras litteras fraternitati vestre duximus intimandum qualiter Abomelich regis Marrochorum filius cum magna equitum comitiva ad partes exteriores Ispanie se transferens conatur terras chistianorum Ispanie et signanter regnum nostrum Valencie dampnificare et invadere toto posse. Nunc autem percepimus et pro certo quod dictus Abomelich cum comitiva jamdicta in multitudine copiosa ad invadendum dictum regnum preparat .... suos sic quod in brevi creditur advenire de aliquibus ocultis confidens tractatibus quibus harum partum sarraceni suum assensum favorem et auxilium dicuntur impendere ut terra castra et fortalitia dicti regni Valentie possit fraudulose a manibus christianorum eripere et sue potentie applicare: ad quod nos pro defensione dicti regni et aliis que in hiis partibus requiruntur continuam et solicitam operam et diligenciam adhibuimus: et nichilominus tenentes cavallerias et mesnaderias in Aragone feudatarios Cathalonie ordines militares necnon et omnes exercitus tam Aragonis quam Cathalonie duximus evocandos quod ad nos incontinenti veniant pro premissis. Unde karissime frater cum in tanta necessitate presentia vestra sit nobis multum necessaria et etiam opportuna: idcirco volumus vosque attente rogamus quatenus visis presentibus cum ea majori qua poteritis comitiva prout honori vestro convenit ad nos ad civitatem Valentie vestrum properetis accessum: et in hoc si nobis servire et placere ac periculum dicti regni cupitis evitare mora aliqua non interveniat quapropter festinationis adventus dictorum hostium fidei posset quod absit maximum periculum subinferri. Data Valencie IIII° nonas aprilis anno Domini M°CCC°XXX° nono. - G. Augustini mandato domini regis et fuit facta in consilio. - Similis inclito infanti Raimundo Berengarii Montanearum de Prades comiti. - Data ut supra. - Idem.