Mostrando entradas con la etiqueta Eximeni Petri de Logran. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Eximeni Petri de Logran. Mostrar todas las entradas

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXIX, reg 198, fol 207, 12 octubre 1300

LXIX. 
Reg.n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.

Nos Jacobus etc. confidentes de fide et legalitate vestri dilecti nostri Eximeni Petri de Logran comittimus sive commendamus vobis suprajunctariam Rippacurcie Subrarbi et Vallium ac Littherie usque ad clamorem de Almicellis: ita quod vos sitis suprajunctarius locorum predictorum et exerceatis officium suprajunctarii in eisdem bene et legaliter dum de nostra processerit voluntate. Mandantes per presentes universis et singulis hominibus habitantibus in locis infra ipsam suprajunctariam constitutis quod vos pro suprajunctario habeant et teneant et vobis pareant et obediant in hiis de quibus suprajunctario parere et obedire consueverunt et debent dum nobis placuerit ut est dictum. Nos enim volumus et concedimus vobis quod cum dictum officium exercueritis pro nobis habeatis et percipiatis pro salario seu labore vestro id quod per alios est recipi assuetum. Datum Calatayubi IIII idus octobris anno predicto (1300). - G. de Solanis mandato regio. - Super predictis fuit scriptum Galcerando de Angularia quod desistat ab exercendo officio in locis predictis per dominum regem sibi comisso. Datum ut supra. - Simili modo fuit scriptum universis et singulis in locis suprajunctariis predictis constitutis quod habeant dictum Eximinum Petri pro suprajunctario in dictis ut supra.