Mostrando entradas con la etiqueta Johanni. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Johanni. Mostrar todas las entradas

miércoles, 8 de septiembre de 2021

Johanni et Ambrosio Burgaro januensibus, Burgare

 

Magnificis viris amicis carissimis Johanni et Ambrosio Burgaro januensibus capitaneo et patrono navis Burgare.
Magnifici viri amici nostri carissimi. Ex iisspectatus orator noster Jacobus Pellicer nos allocutus vestri parte est intelleximus vos amicimos nostros ac cum vestra navi nostris stipediis esse velle hucque si opus est accedere que res nobis grata letuque fuit eo maxime quia jam antea eodem vos fuisse animo cognovimus ex quo vobis gratubamur imo tante erga nos ostense benivolentie gratias quam plures habemus si quando tamen navis vestre nobis accorrerit necessitas ad vos tanquam devotissimos nostros Januam usque nostris litteris et seu nuncio recurremus ad honores vestros semper parati. Datum ut supra. - Manuel de Monsuar decanus Illerdensis. - Deputati Generalis et cetera.
Domini deputati et cetera.