Mostrando entradas con la etiqueta christianos. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta christianos. Mostrar todas las entradas

sábado, 23 de mayo de 2020

XLV. Reg.núm.9, fol. 7. 13 ene. 1257.


XLV.
Reg.núm.9, fol. 7. 13 ene. 1257.

Quod nos
Jacobus etc. Attendentes quod quia circa statum et custodiam riparie civitatis Barchinone nulle sunt ordinaciones magna pericula et dampna gravia acciderunt ibidem tam per mare quam per terram et personis et averibus ac navibus et aliis lignis et majora etiam sunt evenire parata: ideo nos ad instandam et suplicacionem proborum hominum illius riparie concedimus ac damus licentiam et potestatem ipsis probis hominibus quod possint eligere de civitate Barchinone unum majorem et caput videlicet probum hominem cum cujus consilio ordinent et faciant ea que pertineant ad deffensionem et bonum riparie possint et ordinare et facere quecumque spectent ad defensionem et comodum illius riparie contra christianos et sarracenos tam per mare quam per terram et habere ac colligere comune et armamenta facere et alia que secundum quod eis videbitur sint ad honorem nostri et riparie utilitatem: et quicquid predictus major cum consilio proborum hominum riparie super hiis fecerit nos ratum habebimus atque firmum. Volumus etiam et promittimus quod la jamdicto comuni nos vel bajulus aut vicarius noster aut aliqua alia persona nomine nostro non tanget immo defendemus illud eis dum tamen fiat sine lesione dominacionis et fidelitatis que nobis debetur. Hanc autem concessionem et licentiam per annum valere volumus et quamdiu ultra ipsum annum nostre ac predictorum proborum hominum riparie placeat voluntati: volentes et concedentes quod predictus major seu caput ibi remaneat ultra annum et amplius vel quod mutetur de anno la anno prout discretioni proborum hominum riparie videbitur expedire. Datum Barchinone VII° idus januarii anno Domini MCCL septimo.