Mostrando entradas con la etiqueta Fernandus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Fernandus. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIII, 9


CXLIII
Núm. 9.

Ego Fernandus Dei gratia rex legionensium et Gallecie dominator juro et firmo cum episcopis comitibus potestatibus et ceteris majoribus regni mei atque fideliter promitto vobis caro avunculo meo domino R comiti Barchinone quod vos diligenter omnes et contra omnes juvem et ad tuendum vobis ac defendendum honorem vestrum semper pro posse invigilem. Idque sic pro vobis faciam sicut pro me ipso et vos loco boni patris habeam et pro vobis tanquam pro bono patre faciam. Et hoc totum similiter filio vestro consanguineo meo promito quem semper loco boni fratris volo habere si ipse me loco fratris recipiat sicut vos me loco filii recipitis. Quod ideo facio ut vos simile modo me contra omnes alios juvetis diligatis et pro honore meo sicut pro vestro faciatis et in omnibus pro me sicut pro bono filio faciatis: et sicut dictum totum hoc firmo in manibus amicorum vestrorum fidelium episcopi videlicet mindoniensis et Poncii de Minerba atque a baronibus meis quos modo presentes non habeo hoc similiter firmari faciam. - Ego comes Petrus hoc bonum pactum et convenienciam juro et confirmo. - Ego Menendus Bregancia confirmo. - Ego comes Gonzalus hoc juro et confirmo. - Ego Menendus Bregancia signifer regis hoc idem juro et confirmo. - Ego comes Ramirus hoc juro et confirmo. - Ego Poncius de Minerba juro et confirmo. - Ego Alvarus Roderici juro et confirmo. - Ego Apriles juro et confirmo. - Ego Petrus Balzanus juro et confirmo.