Mostrando entradas con la etiqueta civata. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta civata. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLVI, 24


CLVI
Núm. 24.

Raimundo Berengario comiti Barchinone principi Aragonis Raimundus de Molnells salulem. Sciatis quod salnariam de Taraschone est multum peioratam propter salnariam que fit ad Berram et ad Pallonem et ad cetera loca vestre terre. Mandate ergo si placet ut nullus sit facere salnariam nec emere salem nisi de vestro sale aput Taraschonam et mandate similiter et ex precepto vestro dicite ut nullus sit deferre salem per mare apud Montempessulanum nec in aliquo loco nisi vestrum salem et ita bona erit vestra salnaria apud Montempessulanum aliter enim non multum valeret. Totum salem inimicorum nostrorum usque ad hanc diem ego accepi et est frescum salis amicorum vestrorum id est terciam partem. Nec vero novi consules super hoc contra vos nituntur et elaborant ne habeatis et inde vobis proclamacionem facere volunt dicentes judeos et ceteros esse in consulatu. Vos autem ut discretus eis respondete et nullo modo adquiescatis verbo eorum. Si etenim feceritis ut ipsi voluerint omnem salnariam vestram et omne lucrum de sale perdidistis. Aliter autem nunquam tantum expendetis in Provincia quantum lucrabimini de sale. Ultima die jovis julii fuit expensa omnis civata vestra: de his autem litteris apertis vestram voluntatem mihi cito mandate.

Nota:
civata: cebada, civada, sibada.
Expensa: gastada.