Mostrando entradas con la etiqueta Provincia. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Provincia. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLVI, 24, Raimundus de Molnells, salnariam

CLVI.

Núm. 24.

Raimundo Berengario comiti Barchinone principi Aragonis Raimundus de Molnells salutem.
Sciatis quod salnariam de Taraschone est multum peioratam propter salnariam que fit ad Berram et ad Pallonem et ad cetera loca vestre terre. Mandate ergo si placet ut nullus sit facere salnariam nec emere salem nisi de vestro sale aput Taraschonam et mandate similiter et ex precepto vestro dicite ut nullus sit deferre salem per mare apud Montempessulanum nec in aliquo loco nisi vestrum salem et ita bona erit vestra salnaria apud Montempessulanum aliter enim non multum valeret. Totum salem inimicorum nostrorum usque ad hanc diem ego accepi et est frescum salis amicorum vestrorum id est terciam
partem. Nec vero novi consules super hoc contra vos nituntur et elaborant ne habeatis et inde vobis proclamacionem facere volunt dicentes judeos et ceteros esse in consulatu. Vos autem ut discretus eis respondete et nullo modo adquiescatis verbo eorum. Si etenim feceritis ut ipsi voluerint omnem salnariam vestram et omne lucrum de sale perdidistis. Aliter autem nunquam tantum expendetis in Provincia quantum lucrabimini de sale. Ultima die jovis julii fuit expensa omnis civata vestra: de his autem litteris apertis vestram voluntatem mihi cito mandate.

CXXXII, 30 julio

CXXXII.

N. 4? , 30 julio.

Hec est carta conveniencie quam fecit Petrus abbas rivipollensis Raimundo comiti barchinonensi et
aragonensium principi in Provincia apud urbem arelatensem in palacio comitis quod apellatur
Truila infra ecclesiam Sancti Salvatoris de ipsa capella que ibi est sita in presencia Guillelmi Raimundi
Dapiferi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi de Bellog et Arnalli de Lercio atque Raimundi Arnalli de Vila de Muls ac Guillelmi Ibiloti. Convenit namque jamdictus P. abbas rivipollensis prenominato Raimundo comiti barchinonensi per fidem suam et per ordinem suum quod de causa et de negocio rivipollensi ita
se contineat et ita faciat de se et de illis omnibus de quibus districtum vel potenciam habeat sicut comes prenominatus ei mandaverit per se aut per alium vel per alios. Hoc idem similiter ei convenit abbas Sancti Saturnini in fide et ordine suo. Miro propositus similiter. Benedictus de Cervera similiter. Arnallus de
Mataplana similiter. Facta est hec conveniencia apud urbem arelatensem III kalendas augusti anno ....