Mostrando entradas con la etiqueta Batea. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Batea. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXIII. Reg. n. 2, fól. 43,45 ? 30 oct. 1181. Batea - Algars

XXIII. 

Reg. n. 2, fól. 43,45 ? 30 oct. 1181.

In Dei nomine et ejus divina clemencia ego
lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie facio hanc cartam donacionis et populacionis. Placuit michi bono animo et spontanea voluntate quod dono laudo atque imperpetuum concedo vobis omnibus populatoribus de Rivo de Algars et de Batea presentibus atque futuris ad populandum et meliorandum castra et villas de Rivo de Algars et de Batea et omnes terminos eorum scilicet usque ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit in serram in Aull de Favara et deinde usque ad podium de Calcent (Calaceite, Calaceit, Kalat zeyd, Calaseit, etc.) et ferit ad Cretes (Cretas, Queretes) et vadit ad Vilar de Arenis (Areñs - 
Arenys de Lledó o Arnes?) et vadit ad Gandeam (Gandesa) et sicut aque vertuntur intus versum predictum castrum de Algars et sicut vadit usque ad serram de Azcon (Ascó) et deinde usque ad Matarranam (Matarranya, Matarraña). Quantum infra hos predictos terminos includitur et terminatur dono utque imperpetuum concedo vobis et omni generationi et posteritati vestre franchum et liberum et ingenuum ad vestram propriam hereditatem per facere inde omnes vestras voluntates ad fuerum Cesarauguste. Supradicta castra cum suis terminis heremis et populatis cum introitibus et exitibus suis cum aquis et pascuis et pratis et lignis et silvis et cum omnibus directis et pertinenciis suis que ad usum hominis pertinent vel pertinere debent totum ex integrum dono et concedo vobis et vestris. Et dono vobis ut habeatis fueros et judicios Cesarauguste per secula cuncta salva mea fidelitate et de tota mea posteritate. Insuper dono laudo et concedo Berengario de Parietibus notario meo ecclesias que ibi fuerint facte omnibus diebus vite sue salvo juro Dertusensis episcopi. Iterum dono vobis predictis populatoribus ut non donetis lezdam nec pedaticum in totam meam terram nec in aqua. Facta carta apud Ilerdam III kalendas novembris anno Domini MCLXXXI. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Arnaldi de Eril. - Sig+num Berengarii de Sanaugii. - Sig+num Poncii de Cervaria. - Sig+num Artall de Alagon. - Sig+num Enego de Aveu. - Sig+num Berengarii de Parietibus notarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit cum lineis suprapositis in linea tertia.

xxiv-per-367-alfonso-i-mayo-1184-velosello-populetum-vallemclaram

/

https://dle.rae.es/batea

Del ár. hisp. *baṭíḥa, y este del ár. clás. baṭīḥah 'lugar llano'.
1. f. Artesageneralmente redondaque sirve para lavar y otros usos.
2. f. Plataforma de madera que se coloca en el mar para la cría cultivo de mejillones y otros moluscos.
3. f. Bandeja o azafatenormalmente de madera o con pajas sentadas sobre la madera.
4. f. bandeja (‖ pieza para servir).
5. f. Recipiente de forma normalmente cúbica que se usa para el lavado de minerales.
6. f. Embarcación en forma de artesaque se usa en los puertos arsenales.
7. f. Vagoneta con los laterales muy bajos.

https://www.dipta.cat/RBIV/biblioteca/tarragona_cristiana/HTML/files/assets/basic-html/page497.html


http://doczz.es/doc/364121/el-para%C3%ADso-est%C3%A1-en-el-regazo-de-una-madre

" ... Aquesta transformació de Vall a Ull crec que serveix per a explicar un nom de lloc utilitzat en un document medieval antic, la primera carta de població de Batea de l’any 1181 en la que es volia mostrar l’ampli espai d’influencia del castell de Batea: “que limitava amb el terme de Nonasp, i de Nonasp per la serra fins a tocar l’Aull de Favara, i des d’aquí vers el puig de Calaceit i a tocar Cretes, d’aquí en direcció al Vilar d’Areys i d’aquí envers Gandesa tal i com les aigües vessen cap al castell d’Algars, i en direcció a la serra d’Ascó i d’aquí al riu Matarranya”. Sobre aquesta fita de Favara vaig escriure a la revista “Lo Portal” nº 135. El limit de l’Aull de Favara em va fer pensar que podia significar el nom d’alguna muntanya de la serra de Nonasp que amb el temps hagués canviat de nom. Vaig pensar que es podria correspondre amb la Punta Redona (354 metres) que actualment fa de fita entre els termes de Nonasp i Favara, o amb la Punta d’en Quadret 346 metres) que fa de molló entre Favara i Batea. Però en aquella antiga Carta de Població de Batea i Algars de 1181 no es concretaven exactament les fites tal com més tard es van establir entre el diferents pobles veïns de la zona del castell bateà. Crec que l’Aull de Favara, o potser millor la Ull de Favara, era una forma derivada de la Vall de Favara; cosa que no contradiu els actuals límits termenals. Així, dons, crec que a la carta bateana s’hauria de traduir: “fins a tocar la Vall de Favara”. ..."

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXVII, perg 261, 24 agosto 1153

LXXVII
Perg. N° 261. 24 ago. 1153.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Summe providencie ac discrecionis est id quod a paganis christiani auferunt ita firmiter statuere ut omnis spes illud recuperandi ab eis omnino removeatur. Quapropter in Christi nomine ego Raimundus Berengarii Dei gratis barchinonensis comes aragonensiumque princeps ac Tortose et Ilerde marchio providens christiane utilitati et volens castrum de Mirabet quod divina tribuente clemencia maximo labore capi securis custodibus stabilire libenti animo et spontanea voluntate in remisione peccatorum meorum dono et concedo predictum castrum in manu venerabilis Petri de Roera Provincie et Ispanie magistri domino Deo et Sancte Iherosolimitane milicie Templi ac fratribus tam presentibus quam futuris inibi Deo servientibus cum omnibus terminis suis videlicet ultra flumen Iberi in caput de Bannoles ex parte Teviçe Serra Serra sicut aque vertuntur versus Mirabet et vadit ad podios Beçons usque ad terminum Tortose et ex parte in qua castrum situm est dono illis Beneçinem que dividit terminum cum Mora et ex inde protenditur terminus castri Mirabeti de Mora sicut vadit usque ad Serram de Aschon de inde sicut vadit ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit ad Favaram et deinde usque ad podium de Calcet et vadit usque ad Villar de Arenes sicut aque vertuntur versus rivum de Algars et deinde usque ad terminum de Caselas et de Buzot que sunt de termino de Orta et vadit ferire usque ad terminum Tortose cum omnibus pertinentiis suis et castris et villis videlicet castrum de Algars et castrum de Batea cum terminis sibi pertinentibus et castrum de Corbera et de Gandesa cum sibi pertinentibus et castrum de Pinello et de Resquera similiter cum suis pertinentibus et omnes alios castros et villas que infra predictos terminos continentur vel concluduntur cum omni alio heremo et culto prono et plano cum montibus et collibus planis et vallibus cum aquis et earum ductibus cum viis et semitis cum pratis et pascuis cum nemoribus et saltibus cum herbis et lignis cum terris et lapidibus ut dicti fratres Templi habeant et possideant omnia supradicta et singula jure hereditario ad proprium alodium franchum et liberum integriter et potenter absque ullo alicujus hominis vel femine retentu perpetuis futurisque temporibus sicut melius ac firmius ad comunem utilitatem omnium fratrum intelligi valeat. Quin etiam eodem quoque modo dono et concedo eis in unoque castello de Miquinensia usque Mirabet nam de melioribus hereditatibus que ibi sunt videliçet in Miquinencia unam bonam hereditatem et in Flexio aliam et in Atchone aliam et in Carçeia aliam et in Mora aliam et in Teviça aliam. Et iterum dono eis duas jouvatas de terra apud castrum de Marçan franchas et ingenuas. Omnia vero sicut superius scripta sunt dono eis et firmiter laudo pro quinta eorum que ex illis ex donacione mea jure contingit de tota ipsa riparia scilicet de Miquinensia usque ad Benihalet sive ad terminos Tortose prout melius et comodius ad eorum utilitatem atque profectum intelligi potest. Facta carta VIIII kalendas septembris anno ab incarnatione Domini millessimo CLIII regnique Lodovici junioris XVII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnaldi Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro veteri. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Berengarii de Turre Rubea. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Petri de Podio alto. Sig+num Berengarii de Mulnels. Sig+num Arberti de Castro veteri. Sig+num Guillelmi de Castro veteri et macip. Sig+num Poncii scribe barchinonensis ecclesie scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit ex mandato domini comitis die annoque prescripto. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Signum Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII° idus septembris anno Domini millessimo CCC° undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Cornellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitimo comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea prima ubi dicitur christiani et in linea decima ubi dicitur Templi. Et rasis et emendatis in linea undecima ubi dicitur talem et alibi in eadem ubi dicitur qui ibi sunt videlicet in Miquinencia et in linea duodecima ubi dicitur superius
scripta.

Nota: Orta, Horta de Sant Joan, o Puigventòs de la Figuereta

Buzot, Beceite, Beseit, Beceit, Beit Said, etc