Mostrando entradas con la etiqueta Abrabe. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Abrabe. Mostrar todas las entradas

domingo, 8 de marzo de 2020

APPENDIX I

APPENDIX




I

De sequenti opere DENIFLE jam in Historisches Jahrbuch, 1887, p. 225 sq. breviter locutus est. Auctor
ejusdem celeber frater Praedicator Hispanus, Raymundus
Martini
qui opus «Pugio fidei» composuit. Bibliographos hec
opus, in codice Dertusensi unice conservatum, hucusque
fugit. Certe
non est intellectui popularium adaptatum, pro quibus
tamen scriptum est. Raymundus illos fideles, qui in Hispania
inter Sarracenos et Judaeos vivebant et quotidie ab
ipsis argumenta contra christianam religionem audierunt,
principiis christianae religionis imbuere eosdemque
praservare voluit contra objectiones. Verisimiliter Raymundus
hunc libellum scripsit, ut sacerdotes et curati
illo uterentur in instructione populi fidelis et in conversione
infidelium. Quaedam hic tractantur, quae in magno opere «Pugio
fidei» latius occurrunt.
Hanc explanationem Raymundus Martini
juvenis adhuc, diu ante opus «Pugio Fidei», et quidem anno 1256
vel 1257 composuit, ut infra ex articulo 3° liquet. Ex
argumentatione etiam apparet, Raymundum nondum imbutum fuisse
doctrina scholastica decenniorum posteriorum.
Non omnia
edimus. Introductionem cum tractatu Quod libri sancti sint
incorrupti
integre in lucem proferimus, duodecim vero articulos
breviatos. Primus articulus ut specimen dari potest. Multi articuli
solum auctoritates scripturae sacrae jam notas comprehendunt.
Ubi de Sarrazenis vel Judaeis agitur, vel de
scriptoribus Arábicis, nihil praetermisimus.

E
CODICE DERTUSENSI N.° 6.
Explanatio simboli Apostolorum ad
institutionem fidelium a fratre Raymundo Martini de Ordine
Predicatorum
edita.
Videmus nunc per speculum in enigmate,
tunc autem facie ad faciem. I. Cor. xiij. Speculum de quo hic
loquitur apostolus, est fides, per quam tamquam per speculum videtur,
id est, cognoscitur Deus, ut videri potest in hac vita. Enigma
appellat obscuritatem fidei annexam. Etsi enim per fidem Deum in via
cognoscimus, non tamen sic lucide, sicut in gloria, quando per
speciem ipsum facie ad faciem videbimus. Est igitur fides ut dictum
est speculum, per quod videmus Deum quoquo modo. Verbi gratia,
ponatur quod est aliquis in aliqua domo figuris depicta ita curvus et
depressus, quod non potest levare caput, et dicitur ei: tales et
tales picture (I) sunt supra in tecto. Et quia ipse non potest eas
videre, afferiur sibi speculum vel aqua clara in pelvi, et ut
dicebatur sibi verbo, sic videt, per speculum vel per aquam. Postea
si erigatur, videbit, sine medio picturas, quas viderat speculo
mediante. Et tunc intelliget, quod speculum infallibiliter sibi
ostendebat picturas illas, licet non ita clare, ut videt eas modo
capite elevato. Similiter dum sumus in hac vita misera, sic depressi
sumus per corruptionem carnis et per peccatum, quod non possumus
videre Deum nisi per speculum, id est, per veram fidem et puram, quia
ui dicit Augustinus, mentis humane acies invalida in tam
excellenti luce non figitur, nisi prius per mundiciam fidei
emundetur. Et ipsa fides in veritate ostendit nobis quasi quoddam
speculum, quomodo est Deus, ut ostendi potest in hac vita. Et cum
corruptionem carnis deposuerimus et erimus in gloria, tunc
intelligemus et cognoscemus, quod fides infallibili ostendebat nobis
veritatem, licet non ita clare, ut tunc videbimus, sed ad modum
speculi. Hoc tale speculum, id esi fidem, impressit spiritus sanctus
in cordibus patriarcharum, prohetarum et apostolorum. Et dominus
Jhesus Christus non tantum impressit hoc speculum, id est fidem, in
cordibus apostolorum, sed etiam docuit eos verbo hoc idem. Et
apostoli cum deberent discedere ab invicem per universum mundum ad
predicandum evangelium. redegerunt in scriptis concorditer ea, que in
hac vita quasi per speculum cognoscimus de Deo, ut omnes possent
legere et intelligere, quomodo debent in Deum credere. Et illud
scriptum comuniter et concorditer ab apostolis editum dicitur
symbolum fidei apostolorum, quia quilibet eorum posuit ibi sententiam
suam, id est articulum suum; dicitur enim symbolum sin, quod
est con, et bole quod est sentencia, quia
comunis sentencia fidei apostolorum. Quilibet enim apostolus posuit
ibi unum articulum quasi proprium. et omnes comuniter in omnibus
articulis consenserunt, uude secundum numerum apostolorum xij
sunt articuli fidei.

(1) Para que haya la debida exactitud,
se copia todo como está en el Códice original.

Petrus
quidem posuit primum articulum, scil. «Credo in Deum patrem
omnipotentem, creatorem celi et terre.»
Andreas posuit
ij. scil. «El in Jhesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum
»
Johannes iij.
«Qui conceptus... Maria virgine.»
Jacobus Zebedeí iiij:
«Passus... et sepultus.»
Thomas v: «Descendit... a
mortuis.»
Jacobus Alfei vj: «Ascendit... patris
omnipotentis.»
Pliilippus vij: «Inde.., vivos et
mortuos.»
Bartholomeus viij: «Credo in spiritum sanctum
»
Matheus ix: «Sanctam ecclesiam catholicam.»
Simon
Cananeus
x: «Sanctorum communionem, remissionem peccatorum.»

Judas Jacobi xi: «Carnis resurrectionem.»
Mathias
posuit xíj: «Vitam eternam amen.»

Hoc itaque symbolum
primo ostendit, Deum esse unum in essentia et trinum in personis.
Deinde alia, que quilibet fidelis tenetur credere, de quibus in
sequentibus ostendetur auctoritatibus veteris et novi testamenti, et
etiam alicubi rationibus et similitudinibus secundum modum parvitatis
nostre. Et quia probatio et explanatio hujus symboli habet fieri
maxime per libros veteris et novi testamenti, dicit enim Augustinus:
quod credimus, auctoritati debetur, et quod intelligimus, rationi,
quod autem erramus, oppositioni; primo oportet monstrare eosdem
libros incorruptos esse et veros, scilicet quod permanserunt integri
et incorrupti, sicut editi sunt a spiritu sancto per auctores et
scriptores eorundem librorum. Quo probato necesse est credere et
suscipere omnia illa, que per ipsos probabuntur et alia que in eis
continentur.

Quod libri veteris et novi testamenti sunt
integri et incorrupti.

Igitur quod libri sint integri et
incorrupti, potest ostendi per auctoritates, quoniam nullus auderet
mutare, vel diminuere vel addere in veteri vel novo testamento,
quoniam super hoc habetur prohibitio et etiam maledictio. Unde Moyses
Deuteron. iiij:
«Non addetis ad verbum quod vobis loquor,
nec auferetis ex eo.» Item Salomon in Proverb. xxx. b, «Omnis
sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se, ne addas quicquam
verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.» Item Joh.
in Apocal. ultimo: «Si quis apposuerit ad hoc, apponet Deus super
illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis
libri prophetie hujus, auferet Deus partem ejus de libro vite, et de
civitate sancta.» Non autem videtur quod aliquis esset ita , quod
contra ista auderet aliquid mutare in libris sanctis.
Si quis
vero dicat, quod Nabuchodonosor combussit libros
legis et prophetarum, hoc ostenditur esse falsum
per gesta filiorum Israel. Nam sicut habetur in iiij°
lib. Regum, xvij, Salmanasar rex Assiriorum
cepit terras filiorum Israel, et transtulit filios
Israel de terra sua in terram Assiriorum, et
posuit eos in civitatibus Medorum, et adduxit de
Babilone et de aliis locis terre sue colonos, et collocavit
eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel. Et
cum ibi habitare cepissent, non timebant Deum, cum essent ydolatre,
unde immisit Deus in eos leones, qui interficiebant eos. Et nunciatum
est regi Assiriorum quod perirent coloni ejus, quia ignorabant
legitima Dei terre. Et misit rex unum de sacerdotibus
Israel et etiam legem Moysi, sicut dicitur in
ystoriis. Et iste habitavit in Bethel, et docebat
gentes illas legitima Dei Israel. Ipsi tamen, licet colerent
Deum Israel, colebant etiam idola sua, unusquisque
juxta ritum gentis sue. Unde lex Moysi permansit apud eos. Et
predictus Salmanasar rex Assiriorum fuit ante Nabuchodonosor
C annis, sicut probatur ex numero annorum regum qui
regnaverunt in Jherusalem ab ipso Salmanasar
usque ad Nabuchodonosor. Verum non potest dici, quod ipse
Nabuchodonosor combusserit legem generaliter,
cum non legatur destruxisse nisi Jherusalem, quam quidem
destruxit Nabuzardan princeps militie ejus, non in
prima vice, sed in secunda, sicut infra dicetur. Et tunc jam libri
legis
erant apud Samaritas tempore Salmanasar regis,
qui fuit ante Nabuchodonosor C annis, ut dictum est. Cum ergo
non legatur destruxisse Salmanasar, non destruxit etiam libros
legis
qui apud Samaritas erant. Cum igitur pervenit
Nabuchodonosor ut expugnaret Jherusalem, sicut dicitur
in predicto libro Regum xxiiij, egressus est Joachim rex
Juda
ad ipsum de voluntate propria et mater ejus et servi ejus et
principes ejus, et suscepit eum et suos rex Babilonis,
et transtulit eum et omnem populum Jherusalem xvij
milia, et non reliquit ibi exceptis pauperibus populi terre.
Et tunc mnc non destruxit Jherusalem nec combussit aliquid in
ea. Unde satis videtur vetum quod isti qui se reddiderunt et
translati sunt in pace, portaverunt sanctos libros legis et
prophetarum et alios libros quos habebant, sicut
contigit in Sarracenis qui expulsi sunt de Oriente et
Occidente Yspanie, qui secum de libris suis quos
voluerunt portaverunt.
In secunda vero vice quando captus fuit
Sedechias rex Jherusalem et exoculatus (IV Reg.
25, 7) Nabuzardan princeps regis Babilonis
destruxit muros Jherusalem et combussit domos, sed nos legitur
aliquem librum combussisse (IV Reg. 25, 9). Et tunc de beneplacito
principis remansit Jheremias propheta cum populo
Judeorum, qui remansit ad colendum terram; populares vero de
majoribus et divitibus translati sunt etiam tunc in Babilonem,
non tantum de Jherusalem, sed etiam de aliis civitatibus
Judee, que non fuerunt combuste nec destructe, ut habetur
Jheremie xi. Et est verisimile quod tam apud transmigrantes,
quam apud populum, cum quo remansit Jheremias propheta,
fuerunt libri legis et prophetarum. In Daniele etiam
legitur xiij, quod Judei habebant judices de Judeis,
qui eos judicabant secundum legem suam. Unde ibi
legitur quod fecerunt duobus senibus, sicut male egerant adversus
proximam dicendo contra eam falsum testimonium, et ideo
interfecerunt eos, ut facerent secundum legem Moysi.
Item in j° Esdre vij, a: «ipse Esdras ascendit de Babilone,
et ipse velox scriba in lege Domini quam dedit Dominus Deus
Israel
.» Et infra: «Esdras autem paravit cor suum ut
investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israel
preceptum el judicium.» Item: «Artaxerses rex
regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo
salutem. A facie regis et vij consiliariorum ejus missus es ut
visites Judeam et Jherusalem in lege Dei tui, que est
in manu tua.» Et in Neemia viij° a: «Dixerunt Esdre
scribe ut afferret librum legis Moysi, quod preceperat Dominus
Moysi
. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine
virorum ac mulierum cunctisque qui poterant
intelligere.»
Ecce per ista patet quod lex permansit apud
Judeos sive in captivitate, sive post
captivitatem. Unde in ij° lib. Machabeorum ij°
dicitur de Neemia, quod construens bibliotecam congregavit de
regionibus libros et prophetarum et David
et epistolas regum.
Item Dominus in Evangelio Mat. xxiij
a: «Super katedram Moysi sederunt scribe
et pharisei; omnia ergo que dixerint vobis conservate et
facite, secundum vero opera eorum nolite facere.»
Et in capitulo
ubi hec dixit, arguit eos de appetitu laudis et honoris et de
ypocrisi et de aliis viciis, que erant in ipsis; unde si legem
mutassent in aliquo, magis eos de hoc redarguisset. Sed ipsemet
ostendit legem integram esse, ubi dicit Mat. v: «Non veni legem
solvere aut prophetas, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec
transeat celum et terra, jota unum aut unus apex non preteribit a
lege donec omnia fiant.» Et Luc, xxj; «Celum et terra transibunt,
verba autem mea non transient.» Ex hoc apparet quod lex
incorrupta
permanserat apud Judeos.
Item sicut habetur
in ystoria, Ptolomeus rex Egipti librorum cupidus usque ad Lta
milia libros congregavit. Qui cum audisset, quod apud Judeos
esset lex ore Dei edita, misil de Judeis captivis qui erant in
regno suo Cxx milia, et munera magna auri et argenti
Eleazaro summo pontifici Judeorum, ut sibi mitteret
Judeos sapientes in ebrea ei greca lingua
cum lege Dei, qui ad eam
transferendam in grecum
sufficerent. Unde predictus pontifex misit sibi lxx seniores
peritos utriusque lingue, qui legem et prophetas
transtulerunt. Et hoc fuit per magnum tempus ante Christum.
Et ista translatio remansit apud Grecos. Unde etiam si
voluissent Judei aliquid mutare, nichilominus veritas
translationis remansisset apud duas gentes diversas ab ipsis,
que ipsos arguere possent de mutatione. Postmodum vero, tempore
apostolorum Christi, cum predicte gentes et alii
recepissent fidem Christi, receperunt et Evangelium ab
ipsis apostolis et ab aliis discipulis, qui
predicaverunt eis juxta mandatum Christi, Math. ultimo:
«Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni
creature», et hoc in diversis ydiomatibus. Unde iste gentes
non possent congregari de finibus mundi ad mutandum Evangelium,
cum inter se sint diverse moribus et linguis, et sub diversis
principibus et regnis,
et si factum fuisset, non potuisset latere. Item emulatio est inter
Christianos et Judeos specialiter
de scripturis, et ideo nec corruptionem Judeorum
silerent Christiani, nec corruptionem Christianorum
occultarent Judei. Cum autem sint discordes circa intellectum
scripturarum, constat quod ad corruptionem scripturarum non poterunt
concordare. Cum igitur utrique concordent in lege Moysi et
prophetis, constat legem Moysi et prophetas non
esse corruptos.
Item Evangelium est completio legis
et prophetarum, el lex et prophete fuerunt
figura Evangelii. Unde lex et prophete
continentur in Evangelio, et Evangelium in lege
et prophetis, propter quod dicit Ezechiel j°, quod
rota erat in medio rote. Si ergo Evangelium fuisset corruptum,
discordaret a lege et prophetis, et si lex et prophete corrupti
fuissent, similiter ab Evangelio discordarent. Cum ergo
perfecte concordent ad invicem, sicut pater habentibus rectum
intellectum scripture, manifestum est quod tam vetus quam
novum testamentum sine corruptione et mutatione
remanserunt.
Item cuilibet magis credendum est in sua scientia
vel in arte. Stultum enim esset magis credere medico de
agricultura, et agricole de medecina. Qua ergo
temeritate volunt Sarraceni, quod ipsis vel domino suo,
(Mahometo) qui ignoraverunt Evangelium Christi, de ipso
Evangelio magis credatur, quam Christianis, qui
professionem Evangelii per successionem temporum continuam ab
inicio tenuerunt? Nostrum quidem Evangelium non solum a
fidelibus testibus conscriptum est, verum multitudine prophetarum
veridicorum et concorditer adventum Christi preconizantium
roboratur, nec non et miraculis quamplurimis supra naturam et
martyrum multitudine copiosa, quos nec mors nec gladius
aut tribulatio quecunque potuit a fide Evangelii separare.
Unde si quis temptasset Evangelium mutare, tam zelo fidelium
et devotione, quam librorum veterum collatione, quam
diversorum codicum apud diversas nationes attestatione
confutaretur.
Preterea si Alcoranus vel unus liber
gramatice
, qui esi in una lingua, non potest corrumpi,
quomodo. Evangelium, quod fuit scriptum in diversis
linguis, potuisset universaliter corrumpi? Quod ergo recipiunt
pro se de incorruptione Alcorani vel alterius libri, oportet
eos necessario recipere contra se de incorruptione legis et
Evangelii, quia de similibus idem est judicium. Et quia
validius est argumentum ab hoste sumptum, sicut dicitur in Alcorano
in cap. apostolorum: «apostoli qui fuerunt cum Christo,
sancti fuerunt et veraces», unde certum est quod tale predicaverunt
Evangelium et scripserunt, quale ab ipso Christo docti
fuerunt, alioquin veraces non fuissent.
Quod vero lex et
Evangelium sint incorrupti, potest ostendi per Alcoranum,
unde in capitulo Jone
dictum fuit Machometo secundum dictum suum sic: «Si fueris in
dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum
prius quam tu.» Sed constat quod Deus vel Gabriel,
qui, ut ipse dicit, loquebatur ei, non dicebant sibi ut interrogaret
falsarios, sed veraces, qui legebant librum, secundum
veritatem, non secundum mutationem que inducit
falsitatem. Unde per hoc ostenditur
quod libri
Evangelii
et Legis erant incorrupti, quia illi qui
legebant librum prius quam ipse esset, erant Judei veraces et
Christiani, a quibus secundum mandatum Domini debebat
requirere veritatem.
Item in cap. mense, quando Judei
postulaverunt judicium ab Ebihoreyra, quem posuerat Machometus
judicem, ut judicaret inter homines, et ille diceret eis: «Non
judico inter vos, donec interrogem Machometum», et ille
ivisset ad Machometum et interrogasset eum, respondit
Machometus et dixit: «Deus misit super me in facto Judeorum,
et dixit: Si venerint ad te, judica inter eos, aut avertere ab eis;
et si avertaris ab eis, non nocebunt tibi in aliquo. Et si
judicaveris inter eos, judica juste, quia Deus diligit juste
judicantes. Et quando venient ad judicium tuum, et apud eos est lex,
et in ipsa est judicium Dei.» Et ecce hoc testatus est
Machometus, quia tempore suo lex erat apud Judeos,
in qua erat judicium Dei; unde ex hoc patet quod remanserat
incorrupta, quia si corrupta fuisset, verum judicium Dei non
contineret.
Item in cap. Hygr, iniroducit Deum sibi
loquentem: «Nos demissus memoriale et sumus ejus custodes.» Vocat
autem legem et Evangelium memoriale Dei, ut dicunt
Sarraceni. Quod cum ipse Deus custodiat, non est corruptum,
alioquin non esset Deus fidelis custos, quod absit.
Item in cap.
v; «Non est mutatio verbo Dei.» Sed verbum Dei et lex est
Evangelium; cum ergo verbo Dei non sit mutatio, lex et Evangelium non
sunt mutata.
Item in cap. Vace, in fine secunde
distinctionis dicitur:
«Credimus Deum, et id quod fuit missum
nobis, et id quod fuit missum Abrabe et Ysmaeli et
Ysaach et Jacob et tribubus, et id quod fuit datum
Moysi et Jhesu, et id quod fuit datum propheitis
a Domino suo, et non separamus inter aliquem ex ipsis». Ecce in hiis
verbis mandatur Sarracenis, ut credant legem et prophetas, et
Evangelium Jhesu Christi, et quod non faciant differentiam inter
aliquem prophetarum. Et ita de necessitate oportet eos credere
legem et Prophetas et Evangelium. Cum ergo dictum sit
eis quod credant omnia supradicta, nec Deus mandaret credi corrupta,
nec erant corrupta, sed vera et incorrupta.
Item in v cap. circa
finem: «Dedimus librum Moysi complementum ei qui benefecit,
et discretionem in omni re et directonem et misericordiam», sed
corrupta lex non dirigit, sed potius facit errare. Ergo lex Moysi
non est corrupta.
Item in cap.. : «donec statueritis legem et
Evangelium, in nichilo estis». Ibi loquitur Dominus Christianis
et Judeis, ut dicunt Sarraceni. Sed cum Deus bonum
consulat et malum dissuadeat, hoc eis non dixisset, si lex et
Evangelium corrupta fuissent; ergo incorrupta sunt lex et Evangelium
apud Christianos et Judeos.
Item in c. Jone
introducunt Deum dicentem de Jhesu: «Nos dedimus ei (scilicet
Jhesu) Evangelium, in quo est directio et lumen». Sed si
Evangelium corruptum fuisset, non dixisset Deus in eo esse
directionem et lumen, sed potius errorem et falsitatem. Unde
constat Evangelium esse verum et incorruptum.

Item non videtur rationabile nec verisimile quod Christiani
vel Judei corruperint vel mutaverint libros
suos, in quibus est eis tradita á Deo forma vivendi et spes
salutis, cum pagani poete non mutaverint libros
suos, in quibus fabule et manifesti continentur
errores, sicut in eorum libris adhuc hodie invenitur.

Unde astutia dyaboli suggestum videtur, et hominum
etiam malicia hoc firmavit ad fulcimentum sui erroris, ut
libros sacros non legerent et corruptos assererent, ne
manifestato errore ipsorum per veritatem sacrorum librorum a
suis erroribus averterentur. Et hec astucia posita est in
Alcorano ubi dicitur in cap. Vace:« Nolite interrogare
quid egerunt priores, eis facta sua, vobis vestra», subaudi:
«sufficiant»; cum tamen e contrario in cap. Jone dicatur;
«Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui
legunt librum antequam tu», ubi mandatum est ei in
dubiis interrogare priores.
Si quis vero dicat quod in hoc sunt
corrupti libri, quod nomen Machometi est inde amotum,
respondemus quod non est causa, quare nomen ejus amoveretur, quia si
bonus erat futurus, utile erat sciri nomen ejus, ut cum venisset,
sicut bonus et de quo jam prophetatum erat, reciperetur, sicut
contigi in Joh. Baptista precursore Christi, de
cujus adventu prophetarunt Ysayas et Malachias; item
sicut scriptum est etiam de Elia et Enoch, quorum
adventus in fine mundi predictus est in veteri et in novo
testamento
, per quos Judei in fine mundi convertentur.
Si vero malus futurus erat, necesse fuit similiter sciri nomen ejus
et mores, ut cum veniret, per hujus noticiam caveretur ab eo, sicut
scriptum est de antichristo et de moribus ejus, et de
seductione, et de suis miraculis, que facturus est, ut per ista jam
scripta cum venerit cognoscatur et a fidelibus caveatur. Unde sicut
non est ablatum nomen antichristi nec nomen diaboli de
libris, eodem modo nec nomen Machometi inde fuisset
ablatum, si ibi fuisset scriptum. Unde esset frivola excusatio, que
assumitur in defensione mendacii et erroris. Quod autem dicunt pro
se, nomen ejus scriptum fuisse in libro Abacuch
prophete c. iij: «Deus ab austro veniet, et sanctus de monte
Faran», non potest convenire Machometo, quia nec Deus
fuit nec sanctus, sed potius peccator et immundus, fuit enim
luxuriosus et raptor bonorum alienorum, et interfector hominum
sine justicia, sicut colligitur ex ystoriis et gestis
de eo scriptis. Nec venit de monte Faran, imo de monte
Meche. Nam mons Meche unde ipse fuit oriundus,
dicitur Cayquiyan, sicut dicitur in lib. Ayci. Nam
Pharan
, quem jactant esse montem Meche, est in introitu
terre promissionis, sicut habetur ex tertio lib. Moysi, c°. xiij°;
Mecha vero distat a terra promissionis per longa
terrarum spacia, itinere mensis unius et ultra;
prophetia vero predicta verius Christo convenit, sicut
patet per precedentia et sequentia.
Item, quod dicunt quod
Christus predixit de Machometo in Evangelio,
ubi promisit mittere discipulis paraclitum, volentes intelligere per
paraclitum Machometum, hoc non potest stare, quoniam Joh.
xiiij promisit et dedit paraclitum apostolis, quorum tempore non
venit Machometus, dicens «paracletus autem Spiritus Sanctus
quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia». Unde cum
paraclitus sit Spiritus Sanctus, qui docuit apostolos omnia,
non convenit Machometo, ut dicatur paraclitus, cum nec
Spiritus Sanctus fuerit, qui est Deus, nec apostolos docuerit.

Item paraclitus idem est quod consolator, quod Machometus
non fuit, imo desolator, quia venit cum gladio, cogens
homines ad suscipiendam suam sectam, quod tamen Deus
facere noluit, cum hominem liberum creaverit et sue voluntatis, nec
aliquis propheta vel justus hoc attemptaverit unquam, sicut
patet legentibus gesta antiquorum.
Item Spiritus
Sanctus non videtur ab hominibus mundanis nec scitur ab eis. Unde
Joh. xiij°: «Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit
vobis, ui maneat vobiscum in eternum, Spiritum veritatis, quem mundus
non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum; vos autem
cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit». Ecce per
ista que hic dicuntur patet manifeste, quod nullo modo potest dici
Machometus paraclitus, cum non fuerit datus apostolis.
Inter illos enim et ipsum fluxerunt prope DC anni, nec fuerit
consolator sed potius desolator, nec fuerit Spiritus Sanctus, qui
videre non potest, sed potius corporalis et visibilis.
Ostensa
igitur veritate et sinceritate librorum, ad explanationem simboli
redeamus.