Mostrando entradas con la etiqueta catalanorum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta catalanorum. Mostrar todas las entradas

miércoles, 16 de noviembre de 2022

Apéndice. DE VIRIS ILLUSTRIBUS CATALANIS.

APÉNDICE (1: Véase la pág. 134 del tomo XXVII o sea 1.° de Carbonell).

Códice de Gerona, fol. 62.

PETRI MICHAELIS CARBONELLI BARCINONIS PUBLICI NOTARII
DE VIRIS ILLUSTRIBUS CATALANIS SUAE TEMPESTATIS LIBELLUS INCIPIT FOELICITER.

Jhesus-Christus.

Posteaquam a Bartholomeo Fascio Genuense (Facio) oratore maximo de viris illustribus Italiae quedam commemorata fuere decebit igitur Catalanosaetatis nostrae viros utique illustres mihi eorum asseclae et conterranes peropportune enumerare. Quoniam tantorum Catalanorumingenio et sapientia praestantissimorum praeclara facinora atramento et calamo observari debere mihi palam videatur quorum quedam ex fracmentis contribuli mei Hieronymi Paulijurisconsulti excerpta quedam etiam a me aggregata fuerunt. Si qui in dies ocurrerint aut noviter postea phama excellent his si vita superfuerit adjicientur. Nunc autem ad rem venio.

Lucianus Colominius.

Lucianus cognomine Colominius natus est in insigni oppido quod vocatur Perpinianum situm in finibus Galliae Narbonensis prope Hispaniam et Pyreneos Montes. In quo oppido extat haud obscurum gymnasium ubi studiis liberalibus operam dedit postea transtulit se Valentiam in Hispania et Sethabim(Sétabis, Xátiva) postremo cecus effectus in maioresBalearium transffretavit et in Maiorica eius insulae clariore urbe quae olim ut creditur Palma dicta fuit. Decessit anno Domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo. Composuit in carminibus grammaticae libros quattuor singulis eius partibus singulos atribuens libros et de Casu et fortuna librum unum Epigrammaque huiusmodi ad eius libros in principio inseruit.

Te tulit auctorem doctissima Perpinianus

Urbs aluit juvenem praeclara Valentia doctum

Ossa tenet tandem eius Balearica palma.


Joannes Lubetus Barçinonensis. (se encuentra con ç y con c)

Joannes Lubetus Barcinonensis celibem vitam elegit ingenio moribus et sanctitate clarus composuit logices librum unum et methaphisicae alterum de iure et regimine libros duos Epistolas que plures ad diversos sectatus est opinionem Lulii Maioricensis. Defunctus est apud Maiores Balearium in eius insigniori urbe honorifice est humatus. Decessit anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo cuius sepulchro sequentia sunt subscripta epigrammata.

Terrea Joannis tenet hic lapis ossa Lubeti

Arte mira Lulli nodosa enigmata solvit

Hac eadem monstrante polo Christumque deumque

Atque docens liberam concepta crimine matrem

Ivit ad extremum solvens quodcumque tributum

Quem nos o Superi et nil iam caelestibus ullis

Debentem Seimus tua mania Sancta precamur

O Pater Omnipotens cum Sanctis vivat Amen.


Joannes Margaritus

Hierundensis(Gerundensis) Episcopus qui obiit Cardinalis.

Joannes Margaritus Hierundensis et eiusdem urbis Episcopus ex equestri prosapia originem trahens jurique pontificio deditus fuit accuratissime. Et cum litterarum studiosissimus semper extiterit quattuor memoratu digna volumina edidit primum haud expernendum quod Paralypomenon Hispaniae secundum Corona Regum tertium Sedes Regum et quartum Mariale appellatur. Is enim fuit sacrarum litterarum amator et qui facundiam animi virtutes humanitatem facilitatem morum suavitatem pietatem modestiam atque continentiam non mediocres obtinuit. Legationibus que praeterea ac summis honoribus Regiis functus Sacrae Regiae Aragonum Maiestatis ob morum integritatem doctrinae que praestantiam cum dignitate coniunctam Cancellariam adeptus est.

Ferrandus Valentinus.

Ferrandus Valentinus et Prior Dertossae (Dertosa, Tortosa, aún se pronuncia Tortosae) egregia phama pernotissimus extitit theologorum quoque ac declamatorum aetatis suae prope princeps fuit et Alfonso quarto Aragonum Regi percharus.


Jacobus (pone Jocobus) Paulus jurisconsultos.

Jacobus Paulus jurisconsultus pereximius fuit in Hispaniis et Italia phama ingenti percelebratus et inter omnes eius professionis hac in mea tempestate judicis meo clarissimus Barcinone editus est patre atque avo iam olim litteratis viris vitae fuit usquequaque integerrimae charitateque egregius sermone admodum jocundus brevis elegans venustus et clarus quique ob ingenii et doctrinae praestantiam assedit in Balearibus annis quattuor cuius perprudenti consilio Joannes II Aragonum Rex accuratissime usus est ac ab eodem eximia veneratione cultus extitit humanitatis ac sacrarum litterarum studia diligentissime exploravit. Apostillarum in Romana iura permagnum volumen claro ingenii acumine ac pensatissima aequitate venerandum luculentissime congessit ex quo magnam sibi laudem Romani juris perperit pleraque ex apostillis huius egregii Jacobi Pauli Bartholomeus Verinus legum interpres ac Balearicus vir prestantissimus transcribi fecit per scribam doctum Jacobum Garciam Regio Archivo apud Urbem Barcinonam prefectum anno Christi MCCCCLXXV (1475). Mortem obiit Barcinone idibus juniis anno Salutis MCCCCLXVI (1465) sub Paulo II.° Pontifice Maximo et Joanne II.° Aragonum Rege. De quo sequens epigramma laureatorum quispiam haud ineleganter edidit quod ab antiquis sumptum esse puto.

Hic Jacobus Paulus situs est: qui gloria iuris

Caesarei: magnum iubar in orbe fuit.

Hunc paulina domus: hunc Regis Curia lugent

Hunc sibi praereptum flet studiosa cohors.

Flete super quem similem nec prisca tulerunt

Secula: nec talem forte futura dabunt.


Joannes Ramundus Ferrarius.

Joannes Ramundus Ferrarius jurisconsultus et eques Barcinonensis in huiusmodi virorum cetu non immerito connumerandus est qui heroico carmine Mariae Suppremae Virginis laudes ac vitam magno volumine decantavit Christi etiam Dei nostri miranda facinora eiusdem generis carmine complexus est. Libros Aphorismorum Hippocratis (Hipócrates) et commentorum Galieni (Galeno) cum quibusdam a se additis metrice prescripsit quos in volumen maximum octomilia quingentos (8.500) versus continens diggessit carmina quoque multa in diversis voluminibus dispersa composuit soluta quoque oratione de laudibus scientiarum in uno volumine opus unum maximum per alphabetum divisum quod appellatur semita juris canonici. Epigrammatum praeterea epistolarumque ac librorum cuiusvis artis et doctrinae tam latino vulgarique idiomate quam in rhythmis metrice et prosaice magnam copiam contexuit.


Gabriel Clepesius Balearis.

Gabriel Clepesius Balearis vir sacris litteris apprime eruditus et declamator acerrimus humanitatis quoque studia coluit qui et celebris viri Luliiconterranei disciplinam sectatus est. Cuius sectae volumen unum edidit quod nuncupatur... (no lo puso.)


Ferrarius Berardus Balearis.

Ferrarius Berardus Balearis jurisconsultos vir fuit graecis et latinis ac barbaris etiam litteris eruditus.


Jacobus Gartias (sale más arriba Jacobum Garciam)

regius Archivarius qui fuit praecesor (predecesor) meus Petri scilicet Michaelis Carbonelli in officio Regii Archivi Barcinonensis.

Non praetermitendum censui Jacobum Gartiam Barcinonensem quamvis mihi et amicissimum et eodem scribendi diligentia ac studis coniunctum is est cui nostra Regio nec parem bonitate aut priscae fidei tenacitate aluit transcripsit fabre libros innumeros non tam obtime emendatos quam elegantissime exaratos. Studia quoque humanitatis ac artes omnes maxime coluit nec sacrarum litterarum ignarus grammatica presertim se oblectatus est. Codices multos est interpretatus emendavitque ac notavit. Terentium autem jamdiu corruptum magnis lucubrationibus et pertinaci diligentia solertissime emendavit. Patrias historias Aragonumque Regumgenealogias percalluit quippe et Archinotarius et Tabellio sacrorum scriniorum Regiique Archivi fuit. Cuius multe extant notationes et apostillae ad historias et grammaticam pertinentes quae a viris doctis non mediocriter approbantur. Mortem obiit ex pestilentia BarcinoneVI calendas octobris (in XXVI octobris) circa nottis medium anno christianae religionis MCCCCLXXV (1475) sub Sixto IIII pontifice maximo et Joanne II Aragonum Rege.

Hieronymus Paulus.

Jacobo quem diximus Paulo successit eius filius Hyeronymus Paulus jureconsultus impresentiarum vitam agens latinis ac graecis litteris praeditus qui in hoc numero non in postremis censetur Rerum antiquarum studiosus et doctus nec non studiis humanitatis deditus est. A poetarum quoque studio non abhorrenis (1: Dicimus abhorreo ab hac re ac si diceremus per quam alienus sum ab hac re nam semper in eius modi significatione ablativum exquerit: teste Torrellio nostro fol. XVIIII p. I.) Cosmographiae studiosus summopere. Epigrammatum historiarumque libellum haud sane ineleganti stylo edidit epistolas que alteram scilicet de Hispaniarum viris illustribus alteram de nomine et et origine catalanorum et quamplurimas alias epistolas in honore habitas L¡bellos etiam de fluminibus et montibus utriusque Hesperiae opus et elegans et perutile adhuc adulescenscomposuit. Tandem Romam urbem petere non desiit ubi Reverendissimi d. Roderici cognomento Boria Cardinalis Valentinensis(Rodrigo Borja, Borgia, cardenal de Valencia) XVII annis vel circiter familiaris continuusque commensalis extitit.
Et ipso Rodericohoc anno salutis MCCCCLXXXXII (1492) in cathedra Piscatoris sedente (Rodrigo Borja como Papa Alejandro VI, cadira, cadiera, cátedra, silla del pescador: Pedro apóstol y sus sucesores los Papas) Hieronymus quem praediximus quadam aegrotatione percussus ad suam matrem Barcinonem remeavit veruntamen Romae vitam agens situs Urbis Barcinonis aliarum Urbium et opidorum Cataloniaediligentissimus inquisitor fuit sic quod de ipso situ librum unum elegantissime edidit.


Bartholomeus Gerbius. (Bartomeu Gerp)

Bartholomeus Gerbius Leriae natus ex agro Valentino (Llíria) ubique christianorum notissimus Sacris litteris deditus admodum fuit astrologia doctissimus.

Bonia Valentinus.

Bonia Valentinus astrologorum et methamaticorum (matemático) huius aetatis Princeps.

Philippus Mealia.

Philippus Mealia Barcinonensis canonicus in sacris litteris educatus et conterraneus meus primo sacras litteras Ilerdae postremo Luthetiae in Gallia didicit. Is fuit quem Luthetia publice eas sacras litteras legentem in decimo octavo aetatis suae anno summopere admirata est. Composuit librum duobus voluminibus partitum qui christianus redemptus dignissime nuncupatur. Declamator etiam fuit acerrimus. Tandem quamplurima sermonum volumina edidit. Et de morte memoriae dominae Violantis Aragonum Reginae eiusque aneologia moribus et doctrina sermonem pergrandem nusquam tantis eloquiis exemplis et auctoritatibus elimatum mirabiliter congessit. Et quamquam in ipsius sermonis initio dolore ac laxitate ventris admodum opprimeretur tamen ob audientium pudorem ac illustrissimi funeris celebritatem obticere voluit. Itaque sermone peracto morbum contraxit et domum revertens cubile ocyus petiit et post dies duos ortodoxe mortem obivit.


Jacobus Ripullus.

Jacobus Ripullus primo publicus Barcinonis tabellio postea jureconsultus eiusdem Urbis Barcinonis filius poeta maximus fuit et rerum antiquarum quamplurimum emulus. Tolosanos flores in maternis rhythmis iam editos percallentissime commentatus est. Epigrammata multa versus cantilenas et plura opera tam latina quam vernacula lingua decantavit. Et ut memoria teneamus quid salubre gestum tanti viri comperitur epigramma quod edidit in laudem illustrissimae dominae Elionoris gloriosae recordationis Cypri Reginae a me hoc anno jubilei a nativitate Domini MCCCCLXXV noviter reparatum quoniam semideletum esset juxta altare Caenobii Sancti Francisci Barcilonisrepos tum hic inserere ut iacet non desinamus.


D. I. T.

(Deo uni trino.)

Epigramma illustrissimae dominae Elionoris Reginae Cypri que mortem obivit die vicesimo sexto decembris anno a nativitate Domini MCCCC XVII editum ab egregio viro Jacobo Ripullo juris professore Civeque Barcinonae.


Hic iacet Aragonum Regali stirpe creata

Elionor Regina Cypri: qua faemina maior

Moribus aut vita miti. probitate pudore.

AEvo nulla suo vixit. laudesque virorum.

Sub cute faeminea meruit. nam fraude perempti

Coniugis ulta necem : gnato sua regna redemit.

Praemia ceu sceleris patruus: que marte premebat.

Ergo decus vestrum virides deflete puellae

Plangite matronae viduae plorate pudicae.

Vosque favete viri lachrymis. fuit illa virago.

Supplicium terrorque malis. spes unica iustis.

Fortibus haec clypeum. miseris praestabat asylum.

Subsidium lapsis. placidum solamen egenis.

Hinc dos virginibus: captis redimenta dabantur.

Orphanus hinc fraudem vitare. hinc templa ruinam

Hinc illesa Deo pietas stetit. ergo beatam

Caelicolae teneant animam: sed marmora corpus.

Post duo iam noviesque novem: centumque bis acta

Lustra duo fugerent anni dum Regis ad ortum

Perpetui: longe solvit mors vincula vitae.

Joannes Ramundus Ferrarius iureconsultus Barcinonensis in laudem scriptoris.

Hos versus Petrus Michael Barcinonis ortu

Carbonellus item cognomine Scriba peritus

Scriptura pulchra docte reparavit et apta:

Ut qui priscorum rimator habetur acutus. (1: Et quare in calce huiusmodi operis ego praedictus Carbonellus meis expensis Reginam Cypri prefatam cum angelis sepulchro aliis que imaginibus pingi feci ibidem manu mea propria vaccinio colore nomen pictoris hoc modo scripsi. Haec Alfonsus magister Cordubensis fabre pinxit et fuit ipsum epigramma a me repositum apud caenobium divi Francisci Barcilonis die festo Ascensionis Domini anno jubileo a nativitate Domini MCCCC septuagesimo quinto.)

(palabras griegas) TEAOE. T+omega OE+omega AOEA.


Gabriel Canyelles.

Inter hos illustres viros haud omittendum aestimo immo maximo cum honore celebrandum Gabrielem cognomine Canyelles publicum Barcinonis ac Domus Consilii eiusdem Urbis tabellionem egregium cuius memoria ob eius doctrinae praestantiam apud Barcinonem et etiam Cataloniamperceleberrimus habetur tantus vir erat doctus et probus non modo in tabellionatus officio arteque notariae sed etiam oratoria facultate et omnibus quae in hac vitae peregit. Quicquid manu sua scripsit litteris pulcherrimis et docte factum censetur. Grammaticus eximius fuit. Formulas artis notariae magno ingenio et claro pernotavit eius formulis plerique doctiores tabularii famosissime utuntur ex quibus pleraque formularia diggesta fuere. De tribus partibus in quibus ars notariae consistit breve compendium scripsit quod Vade mecum appellavit.


Códice de Gerona fol. 242.

Petrus Michael Carbonellus Joanni Villario eloquentissimo P. S. D. Quanto studio ac diligentia nostrorum Principum genealogias nudius certius perscrutatus sum vix dicere vales. Sive non latet te admonuisse videor quod aliquid primorum comitis Barcinonii et Aragonum ac Siciliae Regum a quibus parentibus et familia ortum traxerant scripserat forte nemo. Estque rei veritas palam haec genealogias istorum principum non unas sed binas ternas et quaternas partim vulgo et partim latine decerptas penes quospiam mihi necessarias comperi quibus perlectis minie me in eisdem legisse quod Remiro Rex Aragoniae primus in recta linea descendendo ab divisione Regni Cantabriae citra descriptus est huscemodi nominis primus Sanctii magni Regis sive imperatoris filius. Qui quidem Sanctius gnatam Regis Castellae cognomento Maiorem vel Geloyram in uxorem duxit et patrias leges furos appellatas (fueros) statuit et dominabatur Cantabriae et Aragoniaenec minus aliorum Regnorum quae avus suus Sanctius Avarca(Sancho Abarca) cognomento conquisierat.
Is etiam Sanctius Magnus quatuor genuit filios videlicet eum Remironem a quadam nobili domina de Aynar et tres scilicet Gartiam Ferrandum et Gondissalbum ab uxore sua Geloyra. Sed redeo ad Remironem a quo digressus eram quem fratribus suis memoratis vita functis nullos que heredes in Regno relinquentibus populus et nobiles ob eius Remironis ingentem nobilitatem 
probitatem et praeclara facinora quae gesserat (nam clarus consilio clarus honore fuit) in Regem Aragoniae elegerunt qui matrimonium postea contraxit cum Ermesende filia comitis Bigorrae et ex ea filios duos Sanctium et Gartiam in lucem edidit. Is autem Rex fuit victor acerrimus in Sarracenos quos vehementi animo saepius debellavit. Alia complura mirum in modum ab eo gesta litteris mandassem nisi vererer aures tuas prolixitate obtundere. De Guifredo nanque primo Barcilonis comite quibus parentibus et qua familia ortus fuerit humanitati tuae aliquid premere nequeo quum certo scias in aliqua ex genealogiis nihil de hoc sit sermo. Nam eius Guifredi parentes et familiam quando quidem antecessores nostri ignorarunt et nos etiam ignorare convenit. Et de his quidem satis. Postremo magna me affeceris non modo laetitia set etiam quodammodo gloria si binis litteris meis quibus usque hac non respondisti eximia tua eloquentia cum animi ilaritate coniuncta et quid circa genealogiae tabellam meam sentis (an aliquid annotatione dignum desit) respondere curaveris. Quo ut facias te vehementer etiam atque etiam obsecro. Gnatum meum admonui ut huiuscemodi epistola reddenda et in omnibus comitate tibi assurgat si id fecerit nec ne mi reddas certiorem cupio nam ipsum gnatum bene moratum ac urbanum fore nam recolo me apud Juvenalem Satyra XIII comperiisse Credebant quod grande nefas et morte piandum si juvenis vetulo non assurrexerat et si barbato cuicumque puer licet ipse videret. Plura domi Farra et maiores glandis acernos. Et alibi eadem satyra Mobilis e varia ferme est natura malorum quum scelus admittent superest constantia quod fas atque nefas tandem incipiunt sentire peractis criminibus tamen ad mores natura recurrit. Dam natos fixa et mutatur nescia nam quis peccandi finem posuit sibi et cetera cuius Juvenalis hanc doctrinam summis laudibus extollendam non solum me sed posteritatem meam assequi cum laude glisco. Haec licet perscrutatior et doctior me scias tamen (ut animus tuus me in his oblactare et quitquam sentire ac dicere intelligat) longiorem esse decrevi quod si tibi displicuerit ignosce quaeso. Vale et me tantum ama quantum te a me amari intelligis. Apud coloniam Faventiam IX calendas julias anno jubileo 1475.

Joannes Villarius P. M. Carbonello salutem. Quoniam vix ocii quicquam mihi superesse conscius essem statueram Petre optime litteris aliquandiu abstinere. Verum enim vero cogunt me litterae tuae facere praeter institutum nedum innitant quonam pacto quum te tam liberalem scribendo conspiciam maxime abs te rogatus abstinere possim par pari refferre ni forte ut Virgilius jusit dura silex extem aut marpesia cantes. Quod vero tam accurate de ortu dominorum Principium eius orae Celtiberiae quam nunc Aragoniam vocitamus scribis habeo gratiam. Caeterum quod ais nihil esse a maioribus nostris memoriae proditum de priore Guifredo Comite Barcinonio qua familia quibus parentibus originem traxerit demiror quidem et simul veterum incuriam censeo accusandam. Non enim decuit tanti principis parentes et familiam silentio praeterire nisi forte eo id factum esse putemus quod obscuri essent et indigni memoria. Sed sane ut cunque res ipsa sese habeat decuit scriptorem absolutam perfectam doctrinam posteris tradere. Nam si obscuri fuissent laus ingens tam illustrem sequebatur principem quod suis gestis floruisset ac maioribus suis initium memoriae suae dedisset et posteris tantae tamque expectatae nobilitatis initium et virtutis exemplum fuisset. Sin vero clari quod rerum gestarum gloriam nobilitatem a parentibus sibi relictam adeo auxisset tantusque Princeps utpote Comes Barcinonius creari meruisset sed veterum incuriam missam faciamus tu vero si quando post hac quicque dignum fide compertum habueris ut me compotem facias vehementer obsecro nam idem parque me facturum fidem tibi astringo meam. Et quamvis nunc quidem nostro non favebit fortuna labori favebit forte aliquando post hac freti ut poeta inquit meliore lapillo in tabellam tuam quaeque notanda putavi ea verbotenus depromere tibi constitui etenim si quecunque fert animus litteris mandem tantum epistola crescet ut tibi legenti fastidium mihi autem scribendi tedium proculdubio sit allatura. Praestare igitur existimari stilum cohibere et pariter vestrum levare laborem. Quod litteras meas tantopere laudas Virgilii suavissimos versus responsi loco accipe. Nam neque Varra (Varron) nomen videor neque dicere tynam digna set argutos interscrepere ancer olores. De tuo gnato quod scribam habeo nihil praeterquam quod ea est modestia et indole que abs quovis aetatis suae bene composito beneque morato desyderari possit. Dii illum tibi secundent. Vale V calendas julias.


Fol. 243.

Petrus Michael Carbonellus Joanni Villario P. S. D.
Nescio vir egregiae ac mocte virtutis quae natura quaeque adamatio me teneant tantopere obvolutum ac circundatum ut res bellissime gestas atque oratorias non modo loco uno sed etiam multis annotare studere et scribere compellar forte fit quandoquidem coniectamus
 suavitatem et elegantiam nos assecuturos praecipue quae ab illustribus viris scripta comperiuntur ego vero id unum tibi dicere ausim quod licet sum re uxoria captus et re familiari maxima his in fluctibus honustus redditibusque privatus et multis implicitus laboribus atque tediis quae jam pati vix nequeo (nisi Dii faveant) tamen dies noctesque nihil aliud agere cupio nisi virorum illustrium doctrinam acquirere et nihilominus scribere semper et legere quae mihi solatia sunt ingentia quae potest igitur esse (ut testatur ille vir eloquentissimus Petrus Paulus Vergerius justinopolitanus) vita incundior aut certe commodior quam legere semper aut scribere et novos quidem existentes res antiquas cognoscere praesentes vero cum posteris loqui atque ita omne tempus quod et praeteritum est et futurum nostrum facere. O praeclaram suppellectilem librorum in quam ut nos et o iocundam familiam ut recte Cicero appellat utique et frugi et bene morigeram non n. obscrepit non inclamat non est rapax non vorax non contumax nissi loquuntur et item nissi tacent semperque ad omne imperium praesto sunt a quibus nihil unquam nisi quod velis et quantum velis audias ego igitur quoniam nostra memoria non est omnium capax ac pan corum quidem tenax et vix ad singula sufficit secundo memoriae loco habendos asservandosque censeo. Nam sunt littere quidem et libri certarum rerum memoria ac scibilium omnium communis apotheca et cetera. Propterea recte dicendum puto quod a natura inest semper inest is ergo talis sum quod alius esse non possum. Vereor equidem ne tibi litterae mee fastidium contulerint quod si fecerint queso (quaeso) admodum insinuare digneris. Nam id agendum censeo non arrogantia aliqua sed (ut praedixi) circa epigramma libelli epistolarum nostrarum exercitationis quidem honestae et oblectamenti gratia. Hoc etiam super addo ut tuae que accumulatissime satisfaciam voluntati. Placeat ideo mi praeceptor suavissime quod si mea tam disperse scripta tedio seu fastidio tibi sint palam loqui cures et me tibi obsequentissimum instruere et corripere non erubeas quoniam a tua doctrina mirifica nusquam abhorrere statui. At de his quidem hactenus. Littere tuae verborum et sententiarum coloribus referte mihi redditae fuere praeclara multa virgiliana et alia commendatione digna quae mihi voluptati fuere et eorum non immeritam tibi habeo gratiam. De Guifredo prima Barcilonis comite pleraque in diversis eius genealogiae codicibus antiquissimis perscrutari non desini tandem nihil illius parentum et familiae compertum habui. Verumenimvero hoc exploratum habeas quod is Guifredus fuit primus Comes Barcinonius et miles gloriosus dominusque Castri Arriani siti juxta oppidum vulgo appellatum Villamfrancam Confluentis (Vilafranca, Villafranca, Villafrancha, Vilafrancha de Conflent) qui apud Comitatum Cerritaniae (condado de Cerdaña) editus est a quo alii postea Barcinonenses Comites descenderunt. Receperat autem comitatum anno Domini DCCCXL (840) ab Lodovico francorum Rege filio Charoli cognomento Magni francorum Regis (Carlomagno) et nepotis sive net Pipini francorum etiam Regis patris eius Charoli. Et qui Lodovicus ditioni suae subjitiens urbem Barcinonam et fere Cataloniam totam quas tunc Sarraceni occupatas tenebant prefato Guifredo quem preclara fama et actus strenui eidem Lodovico notum fecerant regendas comisit. Quippe quum comitatum Barcinonium is Guifredus per diversa curriculorum tempora quiete et sapientissime gubernasset Pater Patriae cognomento appellatus est et vita functo dicto Lodovico anno Domini (falta la i) DCCCXLI (841). Successit e¡ in Regno Charulus cognomento Calvus (Carlos el Calvo) qui Barcinonium Comitatum memorato Guifredo confirmavit. Si haec voluptati tuae non satisfecerint per te ipsum genealogiarum et vetustissimorum codicum volumina in quibus quitquam reconditum super hac re comperiri poterit accuratissime perlegere non negligas etiam volvere et revolvere donec saturitati feceris satis. Hec citra fastidium impresentiarum relinquamus et hesitationem (1: Haec hesitatio in me Carbonello non existit sed sciens eam hic inserere curavi adeo ut dicto Villario rescribendi causa essem. ) meam quam in hoc nomine Getae insitam habeo quod significet quo verbo populo originem traxit limpidare (limpidare non est latinum sed limpidus i. clarus nitidus non limpidare sed promere dicito studeas.)

Hoc testatur Ovidius XVIII epistola lib. II de Ponts. Nulla Getis toto gens es truculentior orbe. Et lib. V tristium multa de illis prosecutus est. Rursus velim vir doctissime tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere nihilque te mihi gratius facere posse quam huius verbi expositionem ut ad me mittas et ut facias vehementer te hortor et obsecro. Ego sane quae te velle queque ad te pertinere arbitrabor omnia diligenter studioseque curabo. Et ne longior sim vale et me ut facis ama. Apud Coloniam Faventiam (2: Colonia Faventia est Urbs Barcinona.) ubi tabernam notulariam foveo IIII calendas julias anno jubileo.

Fol. 244 y 245.

Petrus M. Carbonellus Joanni Villario viro quidem perfacundo salutem P. D. quid litteris meis responde a ... heri apud tabernam Scribariam meam dixeras te respon... si hoc illius nominis Getae expositionem comperuisses leg... Torrellem qui huiusce nominis meminit Getae populi fuit Traciae ut dixit Plinius naturalis historiae etiam Appianus insignis historicus graecus dixit Gete sunt quos Dacos vocant non nulli vero illos esse affirmant quos iam Gotos vocamus. Salustios vero referente Servio super VII. AEneidos dixit illos esse Mysioset a Lucillo superates. Accipe igitur vir suavissime huius verbi expositionem adeo ne a litterarum exaratione abstineas. Reponde responde igitur vir humanissime et quae a me scripta sunt improbare aut approbare (si ea digna vel indigna videantur) quam otissime studeas. Vale apud portale novum (portal nou) Urbis Barcinone ubi pro custode hoc die (ne Valentini et Maioricenses quos pestis maxima obruit hanc Urbem ingrederentur) Magistratus huius Urbis me delegit V iduum julii anno jubileo quam raptissime.

(Continuará...)

martes, 17 de marzo de 2020

XIII. Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

XIII.

Perg.n. 72. Alfon.I. Nov. 1169.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum sub anno dominice incarnacionis MCCLII X kalendas marcii a quodam instrumento originali quod sic habetur. - In Christi nomine et ejus gracia cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragone comes Barchinone et marchio Provincie una cum consilio et voluntate baronum curie mee scilicet catalanorum et aragonensium pro remedio anime mee et parentum meorum dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et beate Marie et venerabili domui milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus ibique Deo servientibus tam presentibus quam futuris illud castrum de Exuvert (castell de Xivert ?) et illud castrum quod vulgo dicitur Orpesa. Supradicta quidem duo castra dono laudo et in perpetuum concedo Deo et milicie Templi jamdicte cum omnibus terminis et tenedonibus suis tam per terram quam per mare heremis et populatis planis atque montanis pascuis silvis atque garriciis et cum omnibus aquis et adempramentis suis sicut ad illa castra pertinent vel ullo modo pertinere debent sicut unquam melius dici vel intelligi potest ad salvamentum et utilitatem milicie domus predicte: tali scilicet modo ut quandocumque ego vel successores mei predicta castra de manu sarracenorum per nos vel per nostros homines vel quolibet alio modo habere potuerimus jamdicta domus Templi habent illa castra cum omnibus terminis et tenedonibus suis jam supradictis in perpetuum sicut suprascriptum est ad suam propriam hereditatem et etiam per proprium alodium suum francum et liberum et quietum sine omni mala voce et absque omni contrarietate alicujus hominis vel femine. Suprascriptum autem donum sive donativum ego lldefonsus rex facio in manu domni Gaufredi Fulquerii ex cismarinis partibus tunc temporis tocius Templi milicie procuratoris et Arnaldi de Torre Rubea in Provincia et in Ispania ejusdem Templi tunc temporis ministri et fratris Begonis de Veineriis et fratris Geraldi de Castel-Presi et fratris Raimundi Guillelmi et fratris Raimundi de Cubells et fratris Raimundi de Cervaria necnon et quorundam aliorum fratrum ibidem existencium. Si qua vero persona supradictum donum sive donativum meum infringere voluerit vel atemptaverit in iram omnipotentis Dei et meam incidat et postmodum suprascriptum donum non minus firmum omni tempore permaneat. Similiter dono laudo atque in perpetuum concedo domino Deo et jamdicte domui milicie Templi et fratribus ejusdem Templi presentibus atque futuris totas illas leudas et usaticos atque passatges qui donantur vel ullo modo donari debent in jamdictis castris de Exuvert et de Orpesa vel in omnibus terminis suis heremis vel populatis. Facta carta in Jaca mense november era MCCVII anno ab incarnacione Dommi M°C°LXIX. - Signum Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum Guillelmi Barchinone episcopi. - Signum Raimundi de Monte-Catano.- Regnante me Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et Provincia episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Stephano in Oscha episcopo Martino in Tirasona episcopo Guillelmo Petri in Ilerda comite Arnaldo Mironis Palearensi in Ricla seniore Blasco Romeu mayordomus S. in Cesaraugusla Ximino de Artusellas stando alferiz domini regis Petro de Castell Azolo S. in Calatajub Sancio Necons S. in Darocha Galindo Xemeneç in Belxit Artaldo in Alagon Blascho Maza in Boria Petro Ortiz in Aranda Ximino Dorrea in Epila Fortunio Aznariz in Tirasona Petro de Arazuri in Oscha Arpa in Loaire Gombaldo de Benabent in Bel Petro Lopiz in Lusia Deus Aida in Sos Peregrin de Castellazolo in Barbastro et in Alquecer Fortunio de Stada in Montclus. - Sunt testes auditores Guillelmus episcopus Barchinone Raimundus de Montcada Petrus de Arazuri Petrus de Castellazol Petrus de Alcala Ximinus de Artusella alferiz domni regis Ximinus Romeu Petrus de Sancto Vincencio et Dol de Alcala. - Ego Bernardus de Calidis scriba regis hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci. - Sig+num Dominici de Ivora presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Bernardi de Bagaa presbiteri qui me pro teste subscribo. - Sig+num Petri Sort diachoni Mirabeti qui hoc translatum scripsit cum literis apositis in prima linea ubi dicit X kalendas marcii die et anno in capite prefixo.