Mostrando entradas con la etiqueta Bernardus de Vilar. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Bernardus de Vilar. Mostrar todas las entradas

jueves, 26 de diciembre de 2019

CIII, perg 319, 21 junio 1157


CIII
Perg. N°319. 21 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii comiti barchinonensi quod de ipsa conveniencia de castro de Petra quam tibi feceramus in qua retinueramus vicecomitem cardonensem contra te propter suum beneficium si ab ista prima festivitate beati Michaelis usque ad annum fecerit concordiam nobiscum de suo beneficio et fevis maneat ipsa conveniencia sicuti est: si vero usque ad predictum terminum hoc facere noluerit exeat ipse vicecomes de predicta conveniencia quandocumque tu mandaveris et sicut tibi placuerit et faciamus alias conveniencias novas super hoc in quibus nulla mencio fiat de predicto vicecomite cardonensi. Actum est hoc XI kalendas julii anno XXI regni
Ledovici junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi de Vilar qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi Berengari de Paladol. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Bernardi de Bellog: Sig+num Mironis de Luciano. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.

martes, 24 de diciembre de 2019

CII, perg 318, 16 junio 1157


CII
Perg. N° 318. 16 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti et marchioni aragonensiumque principi et successoribus tuis per nos et successores nostros quod ullus homo vel femina non faciat vobis guerram vel malefacta oculte vel manifeste de ipso castro de Petra excepto vicecomite cardonensi quandiu nos predictum castrum habuerimus vel tenuerimus. Et propter hoc ego Raimundus Berengarii supradictus comes convenio vobis Guillelme et Bernardo supradictis et successoribus vestris per me et per successores meos quod manuteneam et deffendam predictum castrum cum omni suo honore et terminis contra cunctos homines vel feminas quibus vos per me et curiam meam volueritis facere directum. Et propter istam convenienciam semper ab utraque parte tenendam nos Guillelma et Bernardus vir meus facimus tibi supradicto comiti hominium et fidelitatem manibus propriis commendantes cum sacramento facto et scripto. Acta sunt hec XVI kalendas julii anno XXI regni Ledoyci junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi viri ejus qui hec laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num Raimundi Berengarii de Paladol. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Bernardi Marcucii. - Juramus nos Bernardus de Vilar et uxor mea Guillelma tibi Raimundo Berengarii predicto comiti supradictam convenienciam tibi tenere et habere per fidem sine engan atque attendere per Deum et hec sancta. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit cum litteris emendatis in linea I die et anno quo supra (alphabeto divisa).