Mostrando entradas con la etiqueta Raimundo Berengarii comiti Barchinonensi. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Raimundo Berengarii comiti Barchinonensi. Mostrar todas las entradas

jueves, 26 de diciembre de 2019

CIII, perg 319, 21 junio 1157, Guillelma

CIII.

Perg. N° 319. 21 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii comiti barchinonensi quod de ipsa conveniencia de castro de Petra quam tibi feceramus in qua retinueramus vicecomitem cardonensem contra te propter suum beneficium si ab ista prima festivitate beati Michaelis usque ad annum fecerit concordiam nobiscum de
suo beneficio et fevis maneat ipsa conveniencia sicuti est: si vero usque ad predictum terminum hoc facere noluerit exeat ipse vicecomes de predicta conveniencia quandocumque tu mandaveris et sicut tibi
placuerit et faciamus alias conveniencias novas super hoc in quibus nulla mencio fiat de predicto vicecomite cardonensi.
Actum est hoc XI kalendas julii anno XXI regni Ledovici junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi de Vilar qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi Berengari de Paladol. Sig+num Guillelmi
Raimundi Dapiferi. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Mironis de Luciano. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.

Ramon Berenguer IV

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXV, perg 76, 24 agosto 1137

XXV.

Perg. N° 76. 24 ago. 1137.

Juro ego .... tibi Raimundo Berengarii comiti Barchinonensi quod de ista hora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per fidem sine engan:
et fidelis ero tibi de ipsa civitate de Oscha et de omni regno Aragonensi quod nec ego illud tibi tollam nec inde tollam nec homo nec femina per meum consilium vel assentimentum et ero tibi fidelis adjutor contra omnes homines et feminas per fidem sine engan salva fidelitate regis Ranimiri et filie sue.
Sicut superius scriptum est ita tenebo et atendam per Deum et hec sancta IIII evangelia.
- Hoc juramentum fecerunt omnes burgenses oscenses Raimundo comiti Barchinonensi ex precepto
regis Ranimiri in sede Oscensi super altare sancti Egidii et super IIII evangelia VIIII kalendas septembris anno MCXXXVII ab incarnatione Domini.

perg 76, 24 agosto 1137, San Bartolomé, Beceite