Reg. 1 fol. 18. Mayo 1156.
In nomine Sancte et individue Trinitatis
Hec est conveniencia et concordia que facta est inter domnum et illustrissimum Ildefonsum Ispaniarum imperatorem filiosque ejus Sancium et Ferrandum reges ac venerabilem R. comite Barchinonense.
Ego igitur R. comes Barchinonensis princeps Aragonis ac Provincie marchio concedo et laudo et recognosco illam divisionem et convenienciam per medium factam inter me et illustrissimum imperatorem Adefonsum et filios ejus regem Sancium atque Ferrandum de regno Navarre ejusdemque terris sicut olim statutum est inter nos et religione sacramenti firmatum et scriptura illa resonat que facta fuit in loco qui dicitur Tudilen justa Aquas-calidas VI kalendas februarii anno Domini MCL.
Concedo itaque et convenio ego predictus comes jamdicto imperatori Adefonso et filiis ejus suprascriptis ut nunquam recipiam nec manuteneam nec deffendam regem Sancium Navarre dictis neque factis nec
auxilium ei prebeam aliquo modo contra voluntatem imperatoris et filiorum suorum. Ita quidem quod imperator et filii ejus non manuteneant nec defendant jamdictum regem Sancium Navarre nec auxilium ei prebeant aliquo modo dictis nec factis contra voluntatem meam. Et quia placuit excellentissime majestati domini imperatoris ad insolubile perpetue dileccionis vinculum innodandum dare filiam suam filio meo in uxorem ego innumerabiles ei gracias referendo jure matrimonii recipio eam filio meo in uxorem et do ei filium meum filie sue in virum in causimento et beneplacito suo. Prephatas autem conveniencias ego jamdictus comes laudo et per fidem meam sine dolo et fraude confirmo perficiendas
atque complendas. Hoc Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillermus barchinonensis episcopus per fidem et ordinem suam confirmant et Raimundus de Podio-alto et Palacinus ac Raimundus
Ville-mulorum religione sacramenti hoc idem confirmant. Comes vero Arnallus palearensis et Guillelmus
Raimundi Dapifer qui convenienciam inter nos factam juraverunt istas sub eadem atestacione juramenti confirmant. Acta conveniencia apud urbem Ilerdam mense maio era MCCXCV (1) anno ab incarnacione Domini MCLVI. (1156)
(1) El escribiente equivocó esta fecha al extender el documento.
Notas:
regno Navarre, regnum Pampilonensium: reino de Pamplona, reino de Navarra.
Tudilen justa Aquas-calidas, juxta: Tudillén junto a Aguas Cálidas, Aguas Calientes (termas),
1150: VI kalendas februarii anno Domini MCL.
MCLVI: 1156.
Wiki: "El Tratado de Tudején, Tudilén o Tudillén fue suscrito el 27 de enero de 1151 por Alfonso VII, rey de León, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudején, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa fronteriza de Tudején.
