Mostrando entradas con la etiqueta Alcheçer. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Alcheçer. Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLVIII , perg 181, julio 1145


XLVIII
Perg.n°181. Julio 1145.

In Christi nomine. Ego Raimundus gratia Dei comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate propter magnum et bonum servitium quod mihi fecistis facio hanc cartam donationis vobis Alegret et Bertrando atque Geraldo et Sancio et Guillelmo de Belsa atque Johanni de Camporrels et Berengario de Miravet cum suo socio Dominico et Stephano de Soria. Dono namque vobis supranominatis in ipsa orta de Montsso terram seminaturam de XVI kafiçatas de tritico et dono vobis terram in termino de Valcarcara XVI jovatas insimul de bona et de alia et dono vobis ipsam almuniam de Mata cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et dono vobis VIII ortos in illa fossa de Montsso. Supradicta omnia dono vobis et omnibus succedentibus vobis ut habeatis et possideatis ea solide et libere in hereditate propria francha et ingenua ad faciendum ibi et inde totam voluntatem vestram. Et dono vobis totas illas chasas quas habetis in Montsso et dono vobis omnia supradicta per hereditatem propriam francham et ingenuam per facere inde totas vestras voluntates sicut de vestra propria hereditate libera et ingenua vos et omnis generatio vestra vel omnis posteritas vestra salva fidelitate Dei omnipotentis ac Sancte milicie et mei ac successorum meorum per secula cuncta Amen. Insuper ego Raimundus comes jamdictus convenio vobis omnibus prenominatis quod de isto honore sim vobis in defensione et in salvamento contra omnes homines vel feminas per fidem vestram sine aliqua fraude. Si qua autem persona presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat sed iram Dei incurrat et postea hec donatio firma permaneat. Facta carta donationis mense julii in era millesima CLXXXllI dominante Raimundo comite suprascripto in Aragone in Suprarbe in Ripacurça in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Calataiub in Darocha episcopus Guillelmus in Rota episcopus Dodo in Oscha episcopus Bernardus in Cesaraugusta comite Arnallo Mironis in Paiars Furtundat in Barbastro Petro de Stopana in casteio Cepoler Peregrinus in Alcheçer Ferriç in Sancta Eulalia. - Sig+num Raimundi comes. - Sunt testes visores auditores Arnallus Mironis comes Palearensis Guillelmus Raimundi Seneschale Petrus Lopeç de Sancto Stephano Guillelmus de Sopiratis Gomballus de Mur et Poncius scriptor comitis qui hoc scripsit et hoc sig+num fecit.


Nota: tritico, kafiçatas : cafiz, cahiz, cahizada de trigo.
Orto, orta, ortos, ortas: huerto, huerta, huertos, huertas.

Chasas, se lee también casas.
Montsso : Monzón : Montisono (monte + sonido): Mont
ço: Montso, Monçon, etc …
millesima CLXXXllI :
1183. Perg.n°181. Julio 1145.Suprarbe : Sobrarbe (Huesca).
Ripacurça : Ribagorza (Huesca).
comes Palearensis : conde de Pallars.
Sopiratis: Subirats.