Mostrando entradas con la etiqueta Jugi. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Jugi. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XIV. Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.

XIV. 

Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato cujus tenor talis est.
- Hoc est translatum fideliter translatatum sumptum ab originali nichil addito seu diminuto quod sub istis verbis continetur.
- Providum est scripture comitere quod in posterum posset oblivione deleri. Inde est ergo quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie ob restaurationem et confirmationem terminorum castri de Ciurana hoc sacramentale fieri decrevi ne de predictis terminis Ciurane inter posteros contencio posset emergere. Unde convocatis sapientibus viris et probisimis precepi eis et mandavi firmiter quod eadem sciencia et certitudine me certum redderent de terminis Ciurane quam ipsi videntes et audientes habuerunt ab Arnaldo de Castroveteri qui fecit jurare secundum legem suam senes sarracenos ad demostrandos terminos castri de Ciurana sicut tempore sarracenorum Ciurana eos habebat et tenebat et habere debebat. Nomina illorum virorum sunt hec qui in presencia mea post mortem Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia Arnaldi de Castroveteri. Petrus de Deo Petrus Pallares Petrus Martinus Garcia Guillelmus de Munt-Tornes Artaldus de Villanova Johannes Seguer Raimundus de Ortoneda B. Cazador Stephanus Petrus de Tremps Montaner Petrus de Suria Dominicus Poncius de Bellveder Petrus de Porta Guillelmus de Petrarva Guilabertus Calvetus Petrus Guasch Bernardus de Populeto Arnaldus de Sallfores Pedron Petrus de Capafons. Omnes isti supradicti unanimiter et concorditer tactis sacrosantis evangeliis juraverunt et ita de verbo ad verbum testificati sunt ac si uno ore locuti fuisent quod Falcet est de termino Ciurane et sarraceni de Ciurana vendiderunt illud hominibus de Carcie et homines Carcie addiderunt illud termino suo set de termino Ciurane est et fuit. Et extenditur terminus Ciurane usque ad locum quem apellant Abelarreig ad radicem et finem Montis Majoris. Dixerunt etiam quod Pradell est de termino Ciurane et vadit et revolvit ultra collem Jugi et usque ad locum quem apellant Pinars de Lebarja et transit per illos Pinatelles de Rubials et vadit ad planum Montis Rubei. Et hoc totum cum castro de Cornu Bovis et terminis suis est et fuit de termino Ciurane. Terminus etiam predicte Ciurane revolvitur et revertitur ad juncturas aque de Ciurana et Oculi Molendinorum et vadit usque ad Fontem Ficulnee et ad Vibalhader et revertitur usque ad viam que ducit ad Ascho et exit ad gradum de Ucles et vadit usque rivum de Set et usque ad Peram Fixam et usque ad Speluncham Francholini (Espluga de Francolí) et Avimbodin est de termino jamdicte Ciurane et transit supra Montem Album et revertitur usque ad Ripam. Hos autem terminos supradictos sarraceni senes de Ciurana qui post capcionem Ciurane habitaverant apud Seros precibus Arberti de Castroveteri venerunt cum eo apud Ciuranam et ibi secundum legem suam in presencia ipsius Arberti et aliorum multorum juraverunt quod dicerent veritatem de terminis Ciurane et sicut superius prenominati sunt termini ita illi sarraceni eos terminaverunt et monstraverunt. Quoniam nomina sarracenorum sunt hec: Alabez et Juzefer et Jucef Avinaram: et sicuti isti sarraceni terminos de Ciurana cum juramento monstraverunt Arberto de Castroveteri ita prenominati christiani cum juramento michi monstraverunt et terminos terminaverunt jamdicte Ciurane. Hoc autem sacramentale fieri jussi ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis ut semper esset memoriale posteris et succesoribus meis ne termini de Ciurana astringi possent vel etiam ad dampnum ceterorum castrorum amplius dilatari. Actum est hoc pridie nonas marcii anno M centessimo septuagessimo secundo dominice incarnationis. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui supradictum sacramentale fieri facio et a testibus firmari rogo. - Sig+num Gueraldi de Jorba. - Sig+num Arnaldi de Alahone. - Sig+num Sancii de Orta. - Sig+num Guillelmi do Clarisvallibus.
- Sig+num Assalliti de Goda. - Sig+num Enego de Aven. - Hii sunt testes qui supradictos viros christianos viderunt et audiverunt jurare terminos de Ciurana. - + Petrus Capellani de Ciurana qui hanc cartam mandato domini regis scripsi die et anno quo supra. - Ego Petrus de Cleriana me pro teste subscribo. - Ego Guillelmus Macip me pro teste subscribo. - Ego Nicholaus de Loparia presbiter qui pro teste subscribo. - Ego Petrus de Bocona publicus tabellio pro Guillelmo Mabili rectore ecclesie de Pratis notario publico auctoritate domini regis hoc scripsi XV kalendas januarii anno Domini M°CC°octuagesimo secundo et hoc sig+num feci. - Sig+num Guillelmi Turrelli notarii publici Barchinone - Sig+num Arnaldi Magistri (Mag stri) notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Villa Rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab alio translato et cum eodem legitime comprovatum scribi fecit et clausit pridie kalendas septembris anno Domini M°CCC° undecimo cum literis apositis in linea sexta ubi dicitur Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia et in linea vicesima prima obi dicitur de.