Mostrando entradas con la etiqueta leudam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta leudam. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXIX. Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

XXIX. 

Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

Manifestum sit presentibus atque futuris quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone marchio Provincie dono laudo et concedo vobis Petro Amilau et Roberto fratribus et Boneto atque Bernardo de Ulmeto et Stephano atque Gocelmo de Concorello Raimundo Ademari Raimundo de Mirabeto Michaeli de Gras Bonatono de Montesono Petro de Sanz Guillelmo de Portes et Raimundo Petri atque Arnaldo Johannis et vestris in perpetuum locum illud quod est in finibus de Belsa ad extrahendam inde menam argenti et omnia alia loca in quibus maneriam argenti poteritis invenire in toto regno meo circa que loca tam de Belsa quam alia possitis facere sive construere castrum et villam sive molendinos quoscumque ibi facere volueritis que omnia cum introitibus et exitibus suis cum aquis pascuis silvis et nemoribus et cum hominibus et feminabus (se lee femiuabus) qui ibi stare vel populare venerint et cum omnibus que in prefixis locis adquirere sive comperare poteritis in sana pace habeatis teneatis possideatis et expletetis vos et vestri in perpetuum per me et per successores meos ad fidelitatem meam et meorum secundum consuetudinem Barchinone. Retineo vero ad meum dominium furnos justicias et senioraticum. Supradicta autem omnia dono vobis et vestris tali conventu quod de omni argento quod exierit de ipsis menis (minas de plata) sive maneris donetis michi et meis in perpetuum decimum fideliter et de unoquoque molendino annuatim II solidos jacenses et de nemore in unoquoque opere XII denarios. Concedo etiam et per presentem scripturam confirmo quod vos superius scripti et nominati qui fueritis habitatores sive populatores in prefixis locis non detis leudam in omni terra mea nec faciatis ostem neque cavalcatam. Hoc siquidem donativum dono laudo atque concedo vobis et vestris in perpetuum et per presentem scripturam corroboro esse firmum atque duraturum. Estat recognitum inter vos quod unusquisque vestrum habet in hoc donativo sextam decimam partem exceptis Stephano de Concorello et Raimundo de Miraveto quorum uterque habet in hoc II sextas decimas partes. Data apud Montem-Sonum mense decembris era MCCXXVIIII. - Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc laudo et firmo. - Hujus rei testes dominus Pelegrinus de Castro-Arzol Artaldus de Alagone domini regis alferiz Berenguer de Enteza senior ipsius civitatis per manum domini regis Raimundus de Castelazol episcopus in Cesaraugusta F. Rodrici in Calatajub et in Darocha Michael de Vilamazan in Epila P. Cornel in Exea et in Uno Castro Eximinus Cornei in Oscha Eximinus de Lusia in Lusia suprascriptus Pelegrinus in Barbastro. - Sig+num Guillelmi de Corrone scriptoris infantis Petri qui hoc scripsit precepto domini regis patris sui cum literis dampnatis in linea XIIII die et anno quo supra.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXIX, 2, Tortose

CXXXIX.

Núm. 2.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego Raimundus Berengarius comes Barchinone princeps aragonensium marchio Tortose dono villam Tortose illis qui modo habitant et omnibus qui postea habitabunt Tortosam de do illis francament et libera villam Tortose cum intratis et exidis et cum aquis et cum pascuis et cum lineariis et montanis et cum piscariis: et super hoc totum dono illis hanc libertatem quod non donent in Tortosa usaticum aliquid neque leudam neque portaticum neque passaticum: et adhuc dono illis quod non sint forzati nisi de justicia tantummodo et illa tallis sit qualem ego constituam cum consilio proborum hominum ville. Istam donationem sicut in carta ista scriptum est dono bono animo et bona voluntate et sine fraude per me et successores meos vobis presentibus et vestris successoribus ut ita habeatis sicut scriptum est vos et successores vestri et libere possideatis semper ita quod vos fideles sitis mihi et posteritati mee et illis qui per me sint ibi et erunt et eorum posteritati bona fide et sine omni enganno ad honorem Dei et gloriose matris ejus. - Et ego Guillelmus Raimundus
Dapifer sicut dominus meus comes facit vobis hanc donacionem et in hoc carta scriptum est laudo et
concedo et dono bono animo sine omni enganno vobis et vestris successoribus.

Tortosa, catedral