Mostrando entradas con la etiqueta Catalonie. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Catalonie. Mostrar todas las entradas

domingo, 24 de mayo de 2020

N. 8. Memoriale n. 49, fól. 29.

N. 8. 
Memoriale n. 49, fól. 29.

Ad Hieronymum Paulum Petrus Michael Carbonellus hanc epistolam mittit ubi scribuntur Regie preeminentie et auctoritates officii Regii Archivi apud urbem Barcinonensem cui nuper est prefectus nec non contra suos obtrectatos res versipellesque.

Petrus Michael Carbonellus Hieronymo Paulo clarissimi viii Jacobi Pauli civilis iuris consultissimi gnato suavissimo S. P. D. Superioribus diebus ternas ad te litteras tabellario dedi latino sermone editas quibus respondere usque hac distulisti. Ego quidem sine intermissione litteras scribo tu vero contra mi Hieronyme obmutescis iam diu quod mihi non parum molestum est. Si latine rescripseris una saltem lineola contentus ero. Non te ignarum arbitror quo pacto sacris scriniis Regis que vulgo Regium Archivum vocant fuerim per Regiam maiestatem prepositus verum enimvero id te scire velim pallaciam maliciam invidiam mortalium hac tempestate indies in me adeo vigere ut obtrectatorum morsus vipereos effugere haud valeam emuli undique assunt qui vitam qui mores qui acciones meas suis morsibus lacerare audeant. Quicquid in buccam venit in me expectorare non verentur intuentes nam quipiam eorum me uti officio Scribe domini Regis id pati non possunt inquiunt namque Jacobum Garciam amicum et contubernalem nostrum carissimum aliosque in huiusmodi Archivi officio predecessores nusquam usos fuisse licet concedant eum qui Archinotarius sive Archivarius est seu claves ipsius Regii Archivi tenens domini Regis Scribam (quem vulgo mandati Scribam apellant) semper existere. Bartholomeus profecto Verinus vir doctissimus ac inacte virtutis Consiliarius ac Regens Cancellariam domini Regis qui me imprimis amat charumque habet cupiens me ad tam honestum exercitium admitti priusque ad id me introduceret videre et perlegere voluit una cum egregio ac prefacundo viro Joanne Peyrono Locumtenente prothonotarii Domini Regis an is Jacobus Garcias predecessor meus officio Scribe mandati uteretur nec ne. Ego sane ut eorum desyderio satisffacere et ab horum conscribarum Regiorum morsibus cavere valerem haud incuria maximis matutis singulis diebus etiam festis Regum regesta in eodem Archivo Regio recondita volvere et revolvere enixus suin (sum) et quum iam nihil in hac re comperiissem post omnipotentem Deum (quem pre ceteris venerari amarique oportet) Sanctum divumque Angelum Raphaelem mihi patronum tutorem defensorem deligens amore gratia et benivolentia sua multa decreta que vulgo mandata nuncupant in actis et Regiis litteris tam per Jacobum Gartiam quam alios predecessores in hoc Archivo apposita (que in ipsis regestis exarantur eosque hoc officium exercuisse) multo tempore comperi. Que omnia et Bartholomeo Verino et Joanni Peyrono quos prediximus Item Joanni Villario eloquentissimo viro tibi et mihi amico et necessario precipuo ac Petro Bancells (Baucells) Locumtenente Magistri rationalis viro utique circunspecto iucundissime commostravi quippe qui sua virtute ab adversariis meis in omnes partes ad me defendendum putant. Idcirco ut mihi et successoribus meis in ipso Archivi officio tanquam lumen ardeat aeterneque memoriae commendetur hanc rem omnem in papyro folio impreso in Armariis Catalonie (ubi pleraque ad huiusmodi offitium pertinentia manu propria annotavi) depingere mihi placuit. Te etiam qui alter ego es harum rerum compotem facere. Vale decus et unicum solatium meum antiquitatumque amator. Pridie Calendas Maias anno Christiane Religionis MCCCC septuogesimo septimo. Ex urbe Barcinone.

Documento 9

lunes, 17 de febrero de 2020

XXXIII, reg 8, fol 66, 19 marzo 1263

XXXIII. 
Reg. 8. fol. 66. 19 mar. 1263.

Scripsit dommus rex de Exea has litteras istis nobilibus et militibus Catalonie inferius scriptis sub hac forma: Jacobus Dei gratia rex Aragonum etc. Viro nobili et dilecto Gastono per eandem vicecomiti bearnensi et domino castri de Gocechant et Castriveteris salutem et dilectionem. Dicimus et mandamus vobis firmiter quatenus octava die post festum Pasce resurreccionis Domini proxime venturum sitis nobiscum apud Alcannicium cum equis et armis vestris et .... militum paratus servire nobis feudum quem pro nobis tenetis prout jam per alias literas nostras vobis dedimus in mandatis: et hoc ratione aliqua non mutetis vel diferatis quoniam nos dicta die ibidem personaliter erimus Deo dante. Datum Exee XIIII kalendas aprilis anno Domini MCCLX tercio.

xxxix-perg-1738-jaime-i-12-abril-1263

sábado, 15 de febrero de 2020

XXV, reg 9, fol 36, 6 septiembre 1257

XXV. 
Reg. 9. Fol. 36. 6 set. 1257. (millessimo CC°L° septimo)

Pateat universis quod nos Jacobus etc. donamus concedimus et tradimus de presenti vobis karissimo filio nostro infantiPetro heredi Catalonie procurationem et regimen totum ab integro totius Catalonie a Salsis videlicet usque ad Cinquam (río Cinca) ita quod vos teneatis et exerceatis justiciam bene et recte absolvendo innocentes et culpabiles puniendo et possitis judicium cum misericordia temperare et cartam pacis et treugarum per totam Cataloniam observetis et faciatis a comitibus vicecomitibus baronibus militibus et aliis subditis nostris omnibus inviolabiliter observari: concedentes vobis plenariam et liberam potestatem audiendi et determinandi per vos vel per judices a vobis delegatos causas omnes tam civiles quam criminales quas vos cum aliquibus subjectis nostris habueritis vel ipsi inter se habuerint secundum quod de jure tractande fuerint et determinande. Possitis etiam super ipsis transigere componere et pacisci. Et damus licentiam vobis ac potestatem instituendi et destituendi vicarios omnes prout discretioni vestre videbitur expedire ac faciendi et complendi omnia alia que sint ad utilitatem nostri ac ad defensionem et bonam gubernationem totius dominationis et jurisdiccionis Catalonie prout superius terminatur: concedentes vobis super ipsis omnibus predictis et singulis liberam et generalem administrationem promittentes nos ratum perpetuo habituros quidquid per vos vel delegatos a vobis super universis et singulis actum de jure vel procuratum fuerit sive gestum. Mandamus igitur comitibus vicecomitibus comdoribus vasvassoribus baronibus militibus civibus burgensibus vicariis bajulis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris in Catalonia constitutis quod vos honorifice et hilariter recipientes ut decet vobis in omnibus obediant fideliter et devote ac sequantur et adjuvent vos in exercitibus et cavalcatis ac quibuslibet aliis faciendis et complendis que cedant ad execucionem regiminis vel comissi et comodum nostri ac totius regionis predicte ac pro vobis in omnibus faciant tanquam pro persona nostra facerent si fuissemus presentes. Datum Ilerde VIII idus septembris anno Domini millessimo CC°L° septimo.