Mostrando entradas con la etiqueta 1137. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1137. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

IX, perg 42, 19 enero 1134

IX.
Perg. N° 42. 19 ene. 1134. 
Anno incarnationis dominice MCXXXVII (1137). Ego Raimundus Berengarii Dei gratia comes Barchinonensium Bisuldunensium Ceritanensium et marchio recognoscens ecclesiam Sancti Johannis Rivipollensis juris esse beati Petri et juxta privilegia romanorum Pontificum in ordine chanonicali in perpetuum collocatam statui tante justicie fidem servare et romanis preceptis aurem obedientie dare ratum habens et confirmans quod erga pastorem et gregem presentes et successuros privilegiorum auctoritates kanonice definiunt de pace et securitate illorum. Sane recolendum novi quod digne memorie pater meus Raimundus Berengarii eandem justiciam clericis qui expulsi fuerant observaverit quam Paschalis episcopus literis et judicio ratam judicaverit. Per presentis igitur formam scripture laudo illorum auctenticas voces promittens et definiens quod nec presenti abbati Petro et subditis nec futuris in abbatiam rectoribus quolibet modo causa vel ingenio imparem ecclesiam aut bona ad ipsam pertinentia adjutor et defensor eorum in omnibus semper fide recta permanens quicumque eis auferre ecclesiam et ordinem kanonicum evertere voluerit. Ad noticiam presentium et futurorum volo perveniat quod feci consensu et voluntate archiepiscopi Ollegarii et ordinatione presulum vicinorum Raimundi ausonensis et Berengarii gerundensis quod deprecor et volo hujus rei esse testes laudatores et confirmatores ymmo ex toto defensores. Quecumque vero persona magna vel parva potens aut impotens frangere aut inquietare statum hujus mee definitionis voluerit in triplo componat et in antea nulli in perpetuum violari liceat. Factum est hoc XIIII kalendas februarii anno XXVII regni regis Leudovici. Udalgarius elennenssis episcopus. Poncii elenensis archidiaconi. Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Gaucefredi Dechaus. Berengarius Dei gratia gerundensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Gaucefredus bisullunensis archilevita. Sig+num Raimundi comes
Sig+num Reamballi. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Berengarii de Lere. Sig+num Raimundi de Torreies. Sig+num Dalmacii de Petra Taiata. Sig+num Raimundi Bernardi de Guardia. Sig+num Geraldi Ugonis. Sig+num Arnalli de Lere. Sig+num Petri de Cervera. Sig+num Guillelmi Raimundi de Malats. Sig+num Gaucerandi de Sales. Sig+num Bernardi Johanis.
Guillelmus presbiter qui hoc scripsit sub die et anno quo supra. 

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII.

Perg. N° 80 (?). 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de
fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem
tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum
ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis
ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo
autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.
- Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad
ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum.

Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat.

Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis
contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas.

Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I.

(N. E. La cosa es liar a los idiotas: el texto es de 1137, cuando reinaba en Aragón Ramiro II, en Francia
Luis VI, "el majetón". regisque Ledovici I ni quisiera se referiría a Luis Pío, Ludovico Pío. Sólo los alucinados de Netflix usaron un Rey Luis en una serie, Templarios, como rey de los catalanes, o rey catalán.)

Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano.
Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

lunes, 25 de noviembre de 2019

juramento, burguesía, oscense, Ramón Berenguer IV

Juramento de la burguesía oscense al regente Ramón Berenguer IV. En ningún sitio le nombran rey pues tal título pasará de su suegro a su hijo Alfonso II a través de Petronila, de la Casa Real de Aragón.
Antonio Ubieto Arteta.; Qué fue la Corona de Aragón, 1977.
 
//
 
Todavía en el mes de agosto de 1137 Ramón Berenguer IV comenzó a recorrer todas las tierras aragonesas para recibir el juramento de sus nuevos súbditos. Se conocen las listas de los juradores de muchas poblaciones del Alto Aragón y el texto del juramento de los burgueses de Huesca, que traducido del latín dice así:

"Juro yo .. a ti Ramón Berenguer, conde barcelonés, que desde esta hora en adelante te seré fiel, de tu vida y de tu cuerpo y de todos los miembros que hay en tu cuerpo, con fe y sin engaño. Y te seré fiel de la ciudad de Huesca y de todo el reino aragonés; que ni yo te lo quite ni te lo quite hombre o mujer por mi consejo o asentimiento; y te seré fiel colaborador contra todos los hombres y mujeres por fe y sin engaño, salvada la fidelidad al rey Ramiro y a su hija".
 
juramento, burguesía, oscense, Ramón Berenguer IV