Mostrando entradas con la etiqueta Ripa Curcia. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ripa Curcia. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXV, perg 125, mayo


XXXV
Perg. Nº 125. Mayo 11*1.

In Dei nomine ego Petrus Sangis Dei gratia rex facio hanc cartam donationis ad te Galindo Garzez. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptate et dono tibi in Barbastro unas casas cum tota illa hereditate quod habebas ibi sicut eras inde tenente die quod ista carta fuit facta quod habeas illud ingenuum et liberum et francum ad tua propia hereditate tu et filii tui et omnis generacio tua salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta. + (Hay una firma que parece decir Signum Petri Sangis) . Facta carta ista era MCLXXVIIII in mense majo me Dei gratia regnante in Aragoneet Pampilona et in Superarbi vel Ripa curcia. Episcopus dompnus Stephanus in Osca. Dompnus Petrus episcopus in Irunia. Episcopus dompnus Poncius in Barbastro et Exemen Garzez in Monsso et Fertung Dat in Calasanz et Ramon Galindo in Estata et Statella. - Ego Garcia sub jussione domini mei regis hac cartam scripsi et hoc signum + feci.

Nota:
Irunia: Pamplona.
Estata, Statella: Estada, Estadilla (y
Estadella).
MCLXXVIIII : 1179 (no se corresponde con el
11*1)

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXIII, perg 121, diciembre 1140

XXXIII

Perg.n°121. Dic. 1140.

In Christi nomine et eternus gracia. Ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis et princeps Aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Garcia Garcez. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptate et propter servicia que mihi fecisti et cotidie facis dono tibi in castro Sangarren illas casas et tota illa hereditate qui fuit de Abein Sordo Moro quomodo ille inde melius fuit et tenet et uno casale in illo castello prope illa casa de Enneco Garzez ubi facias tua casa. Et hoc totum dono tibi et concedo ut habeas illut ingenuum et liberum et francum ad tuam propriam hereditatem tu et filii tui et omnis generatio tua per secula salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula seculorum. Sig+num Raimundi comes. Facta carta in era MCLXXVIII in mense dezembris in civitate Barbastro. Dominante me Dei gratia in Aragonia in Superarbi et Ripa Curcia sive in Barchinona. Episcopo Dodo in Osca. Comite Roderici in Osca. Ferriz in Santa Eulalia. Galindo Ximinones in Albala. Gomiz in Aierbe. Lope Fregones in Loarre. Aba Fortunio in Monte Aragon. Sango in Antillon. Frego Dato in Petra Selis. - Ego Sancius de Petra Rubea jussu domini mei comitis hanc cartam scripsi et hoc signum feci + et pincxi .