jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 20. Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.

Núm. 20.
Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.
Regie dominationis vestre recepta qua decuit reverentia littera super capcione facta per gentes perfidas Marrochorum regis de viginti octo galeis et septem navibus illustris domini regis Castelle de quibus quidem galeis erant tres dicte dominationis vestre ipsiusque littere tenore percepto regie magnificencie vestre ducimus rescribendum quod ante receptionem vestre littere supradicte cum jam rumores predicti fidedignorum relatu nostro auditui pervenissent illo tunc et nunc etiam mandamus per dilectum consiliarium nostrum Bernardum Surdi procuratorem in locis nostris regni Valencie dicta loca et costra presertim illa que sunt in marinis partibus constituta licet jam forent reparata et victualibus et armis necessariis satis competenter furnita potiori reparatione et furnitione fulciat adhoc ut exposcente casu necessitatis possit resisti auxiliante Altissimo perversorum insultibus viriliter ac potenter. Datum in villa nostra de Rosis pridie idus madii anno Domini MCCC quadragessimo. - Humilis patruus vester infans Petrus. - Excellentissime ac sacre regie magestati infans Petrus.


21