martes, 17 de marzo de 2020

XXXIII. Perg. N° 120, Pedro I. Octu. 1201.

XXXIII. 

Perg. N° 120, Pedro I. Octu. 1201.

Manifestum sit omnibus quod ego
Petrus dei gracia rex Aragonis et comes Barchinone laudo et concedo omnibus hominibus de Fraga et etiam plenariam eis dono licenciam eligendi inter eos ad invicem XX de melioribus probis hominibus et provectioribus tocius ville de Fraga qui utique salva fidelitate nostra servitio et directis atque aliorum dominorum de Fraga possint fideliter et per sacramentum villam de Fraga regere disponere et gubernare ad bonum videlicet et melioramentum ipsorum hominum de Fraga tam majorum quam minorum. Mando itaque et firmiter precipio omnibus hominibus de Fraga quod hanc constitucionem nostram et mandamentum factum ad comunem utilitatem ville spontanei concedant et confirment et quod nemo sit ausus huic constitucioni nostre in aliquo contradicere vel contra ire quod qui faceret iram nostram incurreret et pro solo ausu pena mille solidorum feriretur. Datum Zahedina (Zaidín, Saidí) per manum P. de Blandis notarii domini regis anno Domini MCCI mense octobris salva semper sicut dicta est fidelitate nostra servicio et directis et dominorum. - Hujus siquidem rei testes sunt P. majordomus Johannes de Berix Assilitus de Gudal et Bonafus bajulus Ilerde et quamplures alii qui non sunt hic scripti. - Sig+num P. de Blandis qui mandato domini regis hoc scripsit mense et anno quo supra.


xxxiv-perg-167-pedro-i-1-octubre-1203-bos-vallis-ursera