jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 16. Reg. n. 1377. fól. 42. 27 abr. 1340.

Núm. 16.
Reg. n. 1377. fól. 42. 27 abr. 1340.

Petrus etc. inclito infanti Petro Ripacurcie et Impuriarum comiti patruo nostro karissimo salutem et intime dilectionis affectum. Noveritis nos fidedignorum vestras litteras recepisse in quibus inter cetera continetur qualiter die sabbati ante dominicam Ramis palmarum proxime preteritam gentes perfidi Marrochorum regis venientes cum multitudine galearum et aliorum vassorum armatorum contra stolium galearum et navium illustris regis Castelle consanguinei nostri idem stolium debellarunt taliter quod deviante fortuna ipsum invaserunt et etiam devicerunt in quo conflictu ipse gentes perfide ceperunt viginti octo galeas et septem naves quarum quidem galearum tres erant nostre et residue cum dictis navibus erant regis Castelle predicti. Cum autem nos omnino deceat futuris periculis cum tempore obviare: idcirco vobis dicimus et mandamus vosque rogamus quatenus reparetis ac reparari et furniri victualibus et armis absque more dispendio faciatis castra et loca alia que habetis in marinis partibus ut in casu necessitatis dictorum perversorum insultibus fortis resistentia sit parata in hoc enim nobis plurimum servietis. Datum Cesarauguste quinto kalendas madii anno Domini M°CCC° quadragessimo. - Johannes P. mandato domini regis (1).

(1) A tenor de estas cartas fueron escritas otras muchas a infinitos caballeros, comendadores de las órdenes, villas y lugares, etc., etc., para que estuviesen aparejados para la guerra que amenazaba; las que se suprimen por no abultar la colección.