martes, 17 de marzo de 2020

XXXIV. Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

XXXIV. 
Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

Ad noticiam cunctorum perveniat quod ego
Petrus Dei gratia rex Aragonis et comes Barchinone per me et per omnes successores meos concedo laudo dono et per presentem scripturam confirmo tibi Arnaldo Palatini et tuis omnibus successoribus castrum et locum qui vocatur secundum christianos Bos et secundum sarracenos Vallis Ursera hoc modo videlicet quod illum locum construatis et populetis et vos et vestri successores per hereditatem habeatis et possideatis perpetuo ita tamen quod de illo castello (parece castelio) et loco per me et per meos successores regnaturos in regno Aragonis pacem et guerram contra cunctos faciatis quandocumque et quocienscumque a me vel a meis tibi vel tuis fuerit dictum et mandatum et etiam quod non prodeat vel exeat malum sive dampnum terre mee et regno meo et si aliquid malum vel raubaria inde exiret bona fide tenearis tu et tui qui predictum castrum habuerint malum et raubariam restituere et emendare juxta judicium curie mee. Assigno autem et dono terminos huic castello de Penna Golosa usque ad collatum de Forcatis et ex alia parte de Penna Golosa usque ad fossas de Mescide et de fossas de Mescide usque ad rigum sicum de illa Moscarola et sicut tenet rigus sicus usque ad focem de campo de Açeneda et de Osca (parece Osea) intus sic dono tibi istos terminos totos intus per circuitum apud ipsum castrum. Predictum autem castrum et locum cum istis predictis terminis cum ingressibus et egressibus suis cum aquis pascuis pratis silvis et nemoribus heremis et populatis sicut dictum est dono et concedo tibi Arnaldo Palatini et tuis omnibus successoribus per hereditatem propriam predictis conventionibus michi et meis salvis et retentis integre michi et meis. Datum apud Turol die dominica prima mensis octobris per manum Johannis de Berax domini regis notarii et mandato ejus scripta sub era MCCXL prima - Signum + Petri regis Aragonis et comitis Barchinone. - Hujus rei testes Berengarius de Attentia senior in Turol Eximinus de Lusia senior in Sos Petrus Xemini de Orrea senior in Burgia Garcia Rumei senior in Calatajub Bernardus de Castellazolo senior in Ainsa Petrus Sesse senior in Aranda Blaschus Rumei senior in Tirasona. - Signum + Johannis de Berax.


//

patrimonio rural valenciano