miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 2 Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.


Núm. 2
Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.

Noverint universi quod nos Petrus et cetera considerantes comississe officium amiranti regnorum et comitatus nostrorum mfrascriptorum nobili Raymundo de Peralta ad vitam suam sub certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti munita que data fuit Cesarauguste XVI° kalendas aprilis anno Domini millesimo CCCXXXV° lacius continetur:
considerantes etiam quod licet diu est nos eidem nobili Raymundo qui in partibus insule Trinacrie constitutus est scripsimus mandando sibi expresse ut veniret pro serviendo dicto officio in armata sive stolio galearum quam vel quod faciebamus et facimus pro resistendo conatibus perfidi Marrochorum regis qui Hispaniam et signanter regnum nostrum Valencie proponit offendere nullum tamen ab eodem nobili Raymundo responsum recuperaverimus super eo: considerantes nec minus quod dictus Marrochorum rex perfidus suos apparatus tam terrestres quam maritimos adeo patenter et celeriter facit et dirigit suumque passagium speratur sic breviter fieri quod nos inter alios reges Hispanie faciliter prevenire posset quod absit nos stolium nostrum ceterosque nostros apparatus cicius preparemus propter quod responsum dicti nobilis Raymundi nullo modo amplius possumus expectare: propterea volentes sicut culmini nostro competit tanto periculo quantum nobis et toti Hispanie ex hoc imminere posset opportuno tempore providere prehabito semel et pluries super hoc sollemni et maturo ac diligenti consilio ex predicta tam urgenti tamque necessaria causa que moram ullatenus ultra facere patitur deliberavimus alium eligere amirantum potissime cum constet nobis quod sine ipso stolium nostrum predictum nullo modo posset sic celeriter ut expedit fieri vel parari. Idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia virtutum dona quibus vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Jaufridum Gilaberti de Crudiliis ab experto fulgere constat nostrum intuitum dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter valitura ex certa sciencia vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti in amirantum nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam Barchinone preponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum presencium serie nunciamus: volentes vobisque comittentes quod ipsum amirantie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem. Concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantos ordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros predictum admirancie officium in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hoc loco vestri statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis conquerentibus juticiam ministretis: quam cognitionem exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a XV diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea usque ad XV dies postquam ipsa generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et quotienscumque contigerit nos fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et criminalibus que inter magistros ipsarum galearum seu vasellorum et magistros axie et calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus seu reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum justitiam fine debito terminetis ipsique magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus tamen quod si aliquis vel aliqui predictorum cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed per oficiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur. Nec intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatus nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo capitulo dictum est a cognicione vestra questiones seu exacciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset
facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel ratione ipsius debitas apochas vel alias cautelas recipere quod vos de peccunia seu rebus quas per vos et ordinarios vestros receperitis et solveritis ponatis nostre curie per quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et rationabilibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur ipsis caternis nec vos de necessitate opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas. Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio eo amplius et eficacius intendatis quo pocius vobis honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma: videlicet quod si in debellatione et conflictu stolii rebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis capi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimus vestris utilitatibus applicandum: veruntamen salvamus et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam ipsius amiranti capti ad posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius amiranti capti personam ad jus et posse nostrum absque alia contrarietate vestra habere possimus: bona autem omnia que ipse amirantus captus in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris utilitatibus aplicentur. De universis autem mercibus rebus et bonis existentibus in navibus et aliis quibuscumque vassellis capiendis per stolium nostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimus quod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et cetera vassella capta juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel specialis fieri incohabitur quousque completa fuerit et finita et etiam postea per XV dies continue subsequentes habeatis pro expensis vestris de pecunia curie nostre diebus singulis XL solidos Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictus amirantus tam tempore pacis quam guerre si et cum vobis visum fuerit expedire possitis armare vel armari facere de pecunia curie nostre duas galeas ad vestrum servicium et honorem non expectato aliquo mandato nostro vel alterius cujuscumque. Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis cum nostris vassellis armandis per vos vel alios de beneplacito nostro aut de nostri licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliter et complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre comoditatibus applicandis: personas autem christianorum quorumcumque capiendorum ad nos et curiam nostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deductione vel jure vobis in eis aliquatenus pertinentibus eo tamen quod supradiximus de persona amiranti capti in suo robore duraturo. Sane si contigerit vestra prudencia industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu servicia adquirere et habere vos de ipsis tributis seu serviciis tam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudencia industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armata nostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt: scribaniam vero armate nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur ordinatione et concescione per nos superius factis de oficio supradicto necnon et de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciis bajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque officialibus et subditis nostris per omnia regna et comitatum predicta constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti et non alium pro admirato nostro habeant et teneant vobisque et ordinariis vestris de omnibus que ad ipsius oficii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem nostram pareant respondeant obediant eficaciter et intendant non obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis carte quatenus huic ordinationi obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi jussimus sigilli nostri pendentis robore comunitam. - Data Daroce XIII calendas decembris anno Domini MCCCXXXVII. - Bartholomeus de Podio mandato.

num-3-legajo-cartas-reales-num-79-ano-1339