Mostrando las entradas para la consulta regnis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta regnis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg 1904, fol 170, 11 enero 1393

CXXXVIII. 
Reg.n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis tempuribus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone. Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M°CCC°XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri. Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M°CCC°XC°III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.


miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII. 
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congrégala curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum: Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibiis civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento
procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.


martes, 3 de marzo de 2020

CXXIII, reg 1893, fol 29, 1 septiembre 1388

CXXIII. 

Reg. N° 1893, fol. 29. 1 set. 1388.

Nos Johannes etc. dilecto et fidelibus nostris gerenti vices gubernatoris in regno Valencie et bajulo generali ejusdem regni aliisque officialibus nostris ad quem seu quos presentes pervenerint et eorum locatenentibus salutem et dilectionem. Ecce quod nos utpote qui pro fidei ortodoxe exaltatione tanquam verus catolicus quomodocumque possimus propugnamus et quibuscumque aliis insudantibus gratis afectibus damus locum Gilaberto Rovira oriundo civitatis Dertuse qui pro terendis sarracenorum cornibus et eorum multitudine dante Domino destruenda nunc se confert ad terram regis de Fez cum comitiva aliqua armatorum: stipendiandi et a regnis et terris nostris extraendi et ad dictas terras regis de Feç transfretandi quinquaginta homines armatos et decem mulieres publicas ad servitium eorundem pro faciendo guerram dictis infidelibus licenciam dedimus cum presenti. Quocirca vobis et cuilibet vestrum dicimus et mandamus de certa scientia et expresse quatenus in levando et extraendo dictos homines et mulieres a regnis el terris nostris et navigando seu ducendo ad dictas partes seu terras ipsi Gilaberto nullum obstaculum apponatis quin pocius detis ei auxilium consilium et favorem si quando et prout vos duxerit requirendos. Datum Cesarauguste prima die septembris anno a nativitate domini millessimo CCC°LXXX octavo. - Rex Johannes. - Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.


martes, 10 de marzo de 2020

CLIV. Varia 25, Alfon. IV. 3 set. 1450.

CLIV. 
Varia 25, Alfon. IV. 3 set. 1450.

Nos Alfonsus etc. Etsi nostra civitas Barchinone cum propter multa tum ob ejus reipublice gubernationem inter alias ditionis nostre civitates caput extulit et jam pene omnes alie quas diximus civitates ad instar illius sese gubernare et rempublicam exercere studeant: unam tamen solam rem ad ceteras hujus orbis civitates equiparandas et si fas est dicere exsuperandas deesse civitati eidem arbitramur quoniam non ita ut expediret in cojuslibet scientie facultate ibidem opera datur quod si fieret cives et incole dicte civitatis et etiam circumvicini ex sapientibus scientifici fierent et hi qui haud pingui superlectile abundant facilius litteris operam darent. . Plane dilecti et fideles nostri Johannes de Marimon et Bernardus Çapila nuntii ad nos per dilectos et fideles nostros consiliarios et probos homines dicte civitatis Barchinone nuper demissi nobis pro parte dictorum consiliariorum et proborum hominum ejusdem civitatis humiliter supplicarunt ut cum consiliarii et probi homines ipsi multiplicibus justis quidem et honestis inducti motivis et presertim optima situs sepedicte civitatis dispositione pensata utque illius oriundi divinis et humanis scientiis et doctrinis floreant in ipsa civitate generale studium instituere et fundare gliscant et pro illius fundatione votiva ad ea omnia que requiruntur prompti et parati sint dignaremur eis super his nostram licentiam facultatem et auctoritatem impartiri: atque nos qui dictam civitatem Barchinone suis exigentibus servitiis et meritis inter ceteras civitates nostras nedum diligimus sed amamus ac illius comodum amplificationem et augmentum affectamus: hanc supplicationem tanquam justam et rationi consonam necnon beneficio et utilitati reipublice civitatis ejusdem ac comodam benigne exaudientes: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus firmiter valiture de certa nostra scientia deliberate et consulto memoratis consiliariis et probis hominibus civitatis Barchinone licentiam et facultatem plenariam impertimur quod deinde in antea si et quando eis fuerit bene visum dictum generale studium in sacra theologia jure canonico et civili morali et naturali philosophia septem liberalibus artibus medicina aliisque scientiis et doctrinis ac etiam facultatibus in ipsa civitate Barchinone scilicet in ea parte quam maluerint statuere fundare et ordinare valeant atque possint. Quod quidem generale studium ejusque cancellarius rector consiliarii magistri doctores bacallarii scolares et ceteri studentes in eodem immediate cum statutum seu fundatum fuerit possit et possint ac valeant in universali et singulari gaudere uti et frui et letari omnibus illis honoribus prerogativis favoribus libertatibus immunitalibus exempcionibus franquiciis et privilegiis quibus alia generalia studia per nostros predecessores Aragonum reges serenissimos memorie celebris aut per nos ipsos in regnis nostris Aragonum Valentie et principatu Cathalonie fundari permissa et in eis habitantes seu studentes et signanter generalia studia Ilerde et ville Perpiniani letari uti frui et gaudere solita et soliti sunt et debent de jure usu seu consuetudine vel aliter quoquo modo: nos enim easdem libertates exemptiones franquitias favores honores privilegia prerogativas ac immunitates que aliis studiis predictis presertim civitatis Ilerde et ville Perpiniani concesse et concessa sunt contextu presentium eidem generali studio civitatis Barchinone et legentibus doctoribus ac studentibus in eodem et aliis omnibus predictis quam citius et quam primum statutum fundatumque fuerit de dicta certa scientia conferimus concedimus et plenarie impertimur sicut et quemadmodum comuniter ceteris studiis generalibus in regnis et terris nostris occiduis et presertim dictis generalibus studiis civitatis Ilerde et ville Perpiniani hactenus sunt indulta et eis ipsa generalia studia hactenus usa sunt ac in eorum possessione existunt. Serenissimis propterea Iocumtenentibus generalibus nostris presentibus et futuris voluntatem nostram hanc declaramus qua volumus disponimus et ordinamus reverendosque ac venerabiles in Christo patres archiepiscopos episcopos abbates ac ceteros ecclesiasticos dictorumque archiepiscoporum et episcoporum in spiritualibus et temporalibus vicarios generales requirimus et hortamur mandamusque gubernatori nostro
generali ac ejus vicesgerenti bajulis quoque generalibus et localibus vicariis subvicariis consiliariis paciariis procuratoribus juratis consulibus ceterisque universis et singulis officialibus et personis quavis auctoritate ecclesiastica aut seculari fungentibus tam presentibus quam futuris per universa regna et terras nostras ubilibet constitutis et constituendis sub nostre indignationis et ire incursu et alias quanto fortius et strictius dici potest quatenus nostras hujusmodi licentiam facultatem et concessionem et omnia et singula supra contenta firmiter teneant et observent ac faciant ab omnibus perpetuis temporibus efficaciter custodiri nec secus agant ratione aliqua sive causa. In quorum testimonium presentes fieri jussimus nostro majori sigillo majestatis pendenti munita. Datum in castello Turris Octave die tertio mensis septembris anno a nativitate Domini millessimo quadringentessimo quinquagessimo hujus regni nostri Sicilie citra farum anno sexto decimo aliorum vero regnorum nostrorum tricessimo quinto. - Signum Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Sicilie citra et ultra farum etc. - Rex Alfonsus (1).

(1) En virtud de este real privilegio se estableció en Barcelona la primitiva universidad literaria, o estudios generales, en el edificio que se halla situado en la calle den Ripoll frente del arco o volta de miser Ferrer, propio en el día del Exmo. Sr. marqués de Ayerbe; y desde este punto fue trasladada a la Rambla, en los términos que manifiestan los antiguos dietarios que existen en el archivo de la casa de la ciudad y en nuestro poder, que dicen así: - El de la ciudad.
- Dimecres a XVIII de octubre de MDXXXVI los honorables consellers volent effectuar la desliberacio del consell de cent jurats celebrat a X de agost prop passat sobre la edificacio del estudi general fahedor en la Rambla en la plassa dels Bargans y de la Palla foren de bon mati a la Seu per acompanyar la professo del reverent capitol y clero de la Seu que ana al dit lloch lo qual fonch envelat y molt ben empaliat ab un bell altar arrimat a la paret de la muralla que es al costal del portal de la Palla ab uns bells draps de brocat ben ornat de or y argent brandons y ciris blanchs cremants tot entapissat per terra y enramat, y en lo dit altar y eren posades ço es la creu ab lo crucifixi al mig de argent de la ciutat y la imatge de santa Eulalia de argent que presta la Seu a la part dreta y la imatge de santa Ana que presta la iglesia de santa Ana a la part esquerra per ço que lo altar de dita capella ha de ser fundat sots invocacio de santa Creu santa Eulalia y santa Ana. E parti la dita professo de la Seu a las VIII hores de mati ans de mig jorn acompanyada de molta gent ahont celebra lo offici divinal lo reverent señor archabisbe de gracia don Joan Miralles: lo qual offici finit la dita professo isque fora a la cantonada del lloch ont estava feta la cava per posar la primera pedra que es devant lo carrer dels Telles ahont devallaren lo dit senyor archabisbe y los honorables consellers y lo mestre de cases: e preparada la pedra se havia de posar en lo dit canto per lo dit senyor archabisbe Miralles foren dites las oracions y benediccions pertanyents: las quals finides maestre Bertran Dezvalls conseller en cap en nom y per part de la present ciutat posa la primera pedra en son lloch donant principi a la dita obra en nom de la Santissima Trinitat pare fill y sant esperit y a honor y gloria de la santissima creu y de las preciosas santa Eulalia y santa Ana y de tots los sans de paradis que vullan supplicar a la divina Magestat vulle infundir la sua beneita gracia a la obra del dit studi y apres a la institucio de aquell al seu sant servey amen.
- En otro dietario dice asi:
- En aquest present any (1535) per algunas personas devotas y Iletradas mogut per lo sant Esperit fonch fet ofertas als consellers de algunas rendas e pecunias contans per fer un estudi general en la present ciutat: y entes per los conselles lo tal benefici per la cosa publica feren eleccio de persones de tots staments per concertar lloch y mestres y llissons hoc encara per anar per la ciutat per cercar major caritat: e lo dia de sant Llorens a 10 de agost entre la renda que la ciutat tenia ab antiquo que eran 150 lliuras per lo estudi fonch trobat tenir 500 lliuras de renda y mil lliuras comptans passadas per obrar lo colegi. Las ores dit dia per lo consell de cent jurats fonch deliberat y donat lloch per dit estudi o collegi al cap de la Rambla del portal de Sant Sever hon se pesaba la palla fins al portal hon se posaben los bergans braçers: en lo jorn de sant Bartomeu comensaren a dar (dari : hay una i escrita más abajo en la línea) pedra y altre manobra ab molta cerimonia per obs de dita obra en tos temps. Apres anant en aument alavorens mudaren los bargans al portal de la Bocaria a la colsada de la torra envers mar e lo pes de la palla a la colsada de la altra torra del portal que diuen de la Verema.
- El cuerpo municipal o concejo de ciento de Barcelona, a cuyo cargo corría la universidad literaria, le dio en seguida ordinaciones que se imprimieron en Barcelona por Jaime Cortey, librero, a 18 de julio de 1560. Concluida la guerra de sucesión, el rey Don Felipe V mandó trasladar esta universidad de Barcelona o la ciudad de Cervera, y destinó el edificio para cuartel de artillería y otras tropas, que al fin ha sido destruido para ensanche de la Rambla y apertura de la puerta de Isabel II.


clv-secret-10-alfon-iv-fol-10-25-enero-1453

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 28. Leg. de cartas reales, Núm. 80. 6 dic.1340.

Núm. 28.
Leg. de cartas reales, Núm. 80. 6 dic.1340.

Petrus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone nobili et dilecto consiliario nostro Raymundo Cornelii salutem et dileccionem. Receptis capitulis nobis per vos noviter destinatis que nuper domino nostro domino summo pontifici per vos ordinata et sub nostro sigillo tradita extiterunt super facto legationis per nos vobis pridem verbo commisse et eis visis et recognitis diligenter: quia perpendimus quod dictus dominus summus pontifex voluit quod nos ipsa in scriptis redacta sub nostro sigillo transmitamos per vos sanctitati sue porrigenda: idcirco vobis taliter respondendo significamus quod nos dicta capitula et proposita per vos in premissis tanquam bene et rite ac de mandato nostro proposita et ordinata rata grata et firma habentes eadem pro satisfaciendo voluntati et dominationi ac dispositioni sue vobis mitimus nostri sigilli munimine comunita sub forma que sequitur.
- Sanctissime pater nuper ad V. S. pedes veniens Raimundus Cornelii devotissimi filii vestri regis Aragonis ambaxator sanctitati eidem exposuit oraculo vive vocis quecumque sibi pro ambaxiata fuerant mandata vigore literarum credencie quas idem Raymundus vestre exhibuit sanctitati: sed quia sanctitas vestra voluit et mandavit ea in scriptis seriosius exhiberi: idcirco ambaxatam declarat predictam in modum qui sequitur.
- Significat S. V. devotus filius vester rex Aragonis quod rex de Agar persequtor infestus et hostis fidei Xpiane propter magnam potentiam gentium et divicias quas habet terras Xpianorum citra mare sicut est toti mundo notorium invasit crudeliter et ad invasionem et occupacionem regni Valencie quod ipsi perfidi agareni reges de Agar priusquam a progenitoribus dicti regis filii vestri adquisitum existeret tenebant pro camera eorundem dicitur specialiter anelare propter quod idem rex filius vester contra eundem perfidum hostem Xpi ad divini nominis laudem et gloriam ac exaltationem catholice fidei ejusque ac regni Valencie supradicti defensionem disponit insurgere viriliter et potenter. Et quia ad tantum negocium consumandum idem rex filius vester considerata potentia dicti hostis fidei non sufficit per se ipsum sine favoribus et graciis apostolice sanctitatis: humiliter supplicat idem filius vester quatenus pro omnibus ire volentibus contra dictum regem de Agar undecumque existant aut ipsi regi Aragonis per mare et per terram subsidia realia vel personalia in hujusmodi negocio impendentibus crucem concedere dignemini cum consuetis indulgentiis quamdiu duraverit prosequcio negocii memorati. - Item supplicat quod cum dictum negocium magna expensarum profluvia et celeritatem preparacionis ejusdem considerata dicti hostis crucis rabie requirere dignoscatur eidem regi filio vestro decimam omnium proventuum ecclesiasticorum regnorum et dominiorum suorum que quolibet anno ad XXIIII milia florenorum auri vel modicum plus aut minus ascendet usque ad sex annos colligendam infra triennium proxime venturum concedere dignemini in aliquale subsidium negocii memorati. Et sciat S. V. quod facto exacto compoto sumptus cujuslibet galee ascendunt annuatim ad quinque milia florenorum.
- Item supplicat quatenus ad feliciorem et celeriorem progressum tam pii tamque necessarii negocii quod inextimabiles quodammodo sumptus requirit fructus primi anni omnium beneficiorum ecclesiasticorum in regnis et dominiis antedictis ad presens vaccantium et durante dicti prosecucione negotii vaccaturorum vel saltem fructus beneficiorum ipsorum qui pro fabrica ecclesiarum regnorum et dominiorum eorundem cum ipsa vaccant beneficia colliguntur qui ad modicam quantitatem ascendunt dignemini eidem regi durante prosecucione prefata cum ipse ecclesie reparatione non indigeant de presenti auctoritate apostolica concedere in subsidium premissorum.
- Item cum ipse rex et subditi sui ac premissa subsidia non possint sufficere ut deceret ad resistendum tante potentie hostis ejusdem et suorum ac eorum nequiciam reprimendam ut hujusmodi negociacioni eo felicius peragatur et prosperetur quo uberiori fuerit subvencione munita orones emendas injuriarum quarumlibet incertas et legata pro satisfaccione incertorum male ablatorum necnon relicta et subsidia quecumque facta per illos de regnis et dominiis suis ultramarino passagio dignemini ad Dei laudem et gloriam in subsidium hujusmodi negocii deputare. - Super quibus idem filius vester supplicat exaudiri et considerari per S. V. necesitatem tanti negocii et fidei orthodoxe ac rabiem nequiciam et potentiam hostium eorundem que tanta est que vix potest credi nisi ab illis qui eam palpant et sciunt: nichilominus in istis et aliis subicit beneplacito et voluntati vestre beatissime sanctitatis. - Et ut S. V. sciat et cognoscat bonum verum et sincerum propositum dicti filii vestri regis ipse non intendit nec vult predicta subsidia recipere sed placet sibi quod S. V. receptores deputet bonos et fideles ac Deum pre occulis habentes qui ea omnia recipiant et in prosecucione hujusmodi negocii contra dictos hostes fidei prout opportunum fuerit cum integritate convertant. - Premissa dat devotus vester Raymundus Cornelii ambaxiator dicti domini regis filii vestri sub sigillo suo prout sunt sibi ab eodem domino rege commissa in ambaxiata sua et paratus est illa dare sub sigillo dicti domini regis si S. V. ipsa ad gratiam exaudicionis admittat quod sperat dictus ambaxiator ut cum victoria contra ipsum agarenum in Hispania nunc obtenta ad exterminium cum suis gentibus possit duci.
- Quapropter vobis dicimus et mandamus quatenus capitula supradicta ad pedes sanctitatis dicti domini summi pontificis presentetis et eidem ex parte nostra supplicetis humiliter et devote ut ipsa ad exaudicionis graciam ex innata sibi clemencia dignetur admittere placabiliter et benigne et id nobis reputabimus pro munere speciali significando sibi quantum est nobis cordi prosecucio negocii supradicti. In premissis siquidem sic cum diligencia et sollicitudine debita vos curetis studiose gerere sollicitum et intentum ut proinde in conspectu nostro valeatis merito comendari. Data Barchinone VIII idus decembris anno Domini millesimo CCC quadragesimo. - A. vicecancellarius.


martes, 25 de febrero de 2020

XCIV. Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

XCIV. 
Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Si generaliter parentes in erudicione et custodia filiorum soliciti debent esse potissime reges et principes circa suorum filiorum primogenitorum erudicionem et custodiam debent solerti diligencia vigilare cum negligencia parentum circa custodiam et erudicionem ipsam tanquam reprehensibilis debeat totaliter evitari. Hac itaque consideratione commoniti pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes ab illustri Alionora regina Aragonum conjuge nostra carissima ex Dei insigni dono prolem desideratam diu a nobis et nostris fidelibus subditis suscepisse scilicet inclitum infantem Johannem carissimum primogenitum nostrum ducem Gerunde quem intimis visceribus cordis nostri dileccionis amore et benediccionis paterne dulcedine amplectimur toto corde: animadvertentes insuper utile et opportunum fore ut provideatur dicto infanti primogenito nostro potissime in puerili etate que opportunior est eruditioni et morum informationi de alumpno et educatore idoneo provido et modesto qui mente ingeniosa honestate vite ac bonis moribus et experta erudicione et doctrina multipliciter sit edoctus et qui sic ad curam doctrinam et erudicionem ipsius intendat quod de dicto infante et duce dum in tenera etate fuerit in providendo sibi de nutrice profiqua et aliis que sibi necessaria et opportuna fuerint curam habeat specialem et eundem etiam infantem et ducem cum hoc requisierit ejus etas in bonis instruat moribus et informet quique inter ea que doceri possunt Deo propicio sciat eligere meliora nec totum ex alienis studiis accipiat sed aliqua et multa bona inveniat de se ipso ut eundem infantem possit instruere moribus sapientia et doctrina que in ipso infante quem speramus prestante Domino post cursum nostre presentis vite regnaturum feliciter in regnis nostris comitatibus atque terris necessaria sint et pluribus esse poterunt utilia in regimine populorum: idcirco ad vestri nobilis et dilecti consiliarii nostri Bernardi de Capraria constantem expertam et approbatam industriam ac scienciam et nobilitatem et fidelitatem precipuam quam preteritis temporibus in nostris maximis et nostro regio nostroque reipublice statui periculosis negotiis que inter alia industria ac ingenioso consilio et opera vestris finem optimum habuerunt nobis utilem ostendistis et quam in dicto filio nostra et ejus utili erudicione custodia et doctrina speramus utile et proficuum afferre annuente Altissimo incrementum mentis nostre aciem dirigentes: vos dictum nobilem in alumpnum et educatorem dicti infantis et ducis eligimus constituimus decernimus et etiam ordinamus. Statuentes et decernentes hujus instrumenti publici serie et etiam ordinantes quod idem infans et dux apud vos et sub vestri solerti custodia atque cum felici usquequo idem infans et dux etatis sue quintum decimum annum compleverit custodiatur alatur et nutriatur: ita videlicet quod viventibus nobis et illustri regina predicta genitrice infantis et ducis jamdicti vel eadem regina ab hac luce substracta superviventibus nobis ante tamen quam aliam uxorem ducamus in utroque istorum casuum idem infans et dux alatur et nutriatur et moretur in villa civitate vel loco in quo nos duxerimus ordinandum. Nobis autem de medio sublatis supervivente nobis regina prefata infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco in quo ipsa regina tenens tamen viduitatem et in regnis et terris nostris tunc habitans duxerit ordinandum. Nobis vero et dicta regina rebus humanis exemptis vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus in utroque istorum casuum infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco quo vos dictus nobilis alumpnus et educator infanti et ducis ejusdem provideretis ordinandum. Nobis autem et dicta regina et vobis dicto nobili ab hoc seculo transmigratis post decessum nostri et dicte regina et vestri nobilis antefati duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites et generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis ejusdem aut majorem partem ipsius et duo etiam nobiles seu milites aut generosi vicarie Bagiarum Berge et Berguitani eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Minorise per ipsius civitatis universitatem aut ipsius majorem partem eligendi necnon etiam duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Ausonie Vici Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Vici per ipsius civitatis universitatem vel ejus majorem partem eligendi: omnes predicti duodecim sicut premittitur electi seu eligendi vel major pars eorum omnibus vero ad hec vocatis possint disponere et ordinare de persona seu personis et loco seu locis apud quam vel quas seu in quo dictus infans et dux alatur nutriatur et moretur usquequo dictam etatem quindecim annorum compleverit ut est dictum. Intendimus tamen quod si vos dictus nobilis nobis predecederetis possimus constituere dicto infanti in alumpnum et educatorem illam personam de qua nobis visum fuerit expedire. Statuimus insuper concedimus decernimus ordinamus et volumus quod in casu in quo nos et dicta regina predecederemus ipso infanti et duci vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus confestim in utroque istorum casuum absque aliqua tarditate seu mora vos dictus nobilis vel alius seu alii eligendus seu eligendi per nos aut duodecim supradictos vel majorem partem ipsorum percipiatis et percipere possitis vestra auctoritate propria per vos vel ipsos illos quos vos seu ipse eligendus seu eligendi inde constitueritis pro provisione dicti infantis et familie sue omnes redditus proventus et jura ducatus predicti et etiam quod illo casu dictus ducatus cum omnibus suis juribus sit sub vestri seu dicti aut dictorum electi seu electorum administratione et regimine pleno jure: sic videlicet quod vos aut electus seu electi predicti teneatis pro dicto infante et duce potenter ducatum predictum administracionem et regimen ejusdem et in eo et in quibuscumque etiam vicariis bajuliis procurationibus civitatibus villis et locis quibuscumque ponatis et ponere possitis pro vestro et dicti electi seu electorum libito voluntatis procuratores vicarios bajulos collectores reddituum et peytarum seu exaccionum judeorum et aliorum quorumcumque et alios officiales judices seu comissarios statuere seu etiam ordinare et destituere seu exerceri facere per vos seu dictum electum seu electos et officiales quos vos aut ipse seu ipsi eligeritis merum et mixtum imperium et omnem aliam jurisdiccionem altam et baxiam paces et treugas et cognicionem earum ac recipere et recipi facere potestates honorum et castrorum que infra dictum ducatum pro dicto infante et duce tenentur seu tenebuntur et homagia etiam et sacramenta fidelitatis a baronibus mililibus civibus et burgensibus et hominibus villarum et locorum et quibuscumque aliis personis que ratione naturalitalis vel feudorum dicto infanti et duci teneantur facere et prestare: necnon etiam omnes alias regalias et jura dicti ducatus vel ad ipsum ducatum quavis causa pertinentia et que dictus infans et dux si major esset per se facere et exercere posset possitis possit aut possint libere exercere et que etiam nos poteramus ante donacionem dicto duci per nos factam etiamsi essent majora et excellenciora superius nominatis. Et pro majori premissorum securitate sanccimus statuimus et ordinamus et volumus quod comites vicecomites comitores barones vervessores milites et generosi cives burgenses et homines villarum et locorum dicti ducatus nunc de presenti faciant et prestent et prestare teneantur vobis aut alii seu aliis quos nos ut princeps pater et legitimus administrator dicti infantis et ducis statuendum seu statuendos in actores et procuratores dicti ducis duxerimus aut jam statuimus seu ordinavimus ipsius infantis et ducis nomine recipienti seu recipientibus homagium et fidelitatis juramentum quorum virtute et religione per firmam et sollempnem stipulationem promittant quod omnia predicta et infrascripta attendent et complebunt et quod etiam juvabunt toto eorum posse quod premissa et subscripta omnia prout superius et inferius scripta sunt omnino et inconcusse serventur attendantur compleantur
exequantur et ad effectum deducantur et contra ea non facient nec venient nec aliquem contrafacere vel venire permittent palam vel oculte de facto vel consilio seu quovis alio ingenio sive arte et quod vobis seu electo aut electis predictis per nos aut dictos duodecim vel ipsorum majorem partem ut predicitur suo casu nomine et vice dicti infantis et ducis et ipsi etiam infanti et duci erunt boni fideles et legales ipsumque infantem et ducem et vos dictum nobilem seu electum aut electos predictos defendent contra omnem hominem mundi: et nichilominus quod vos aut electum seu electos predictos in tenendo tute personam dicti infantis et ducis et regendo bene et libere per vos vel dictum electum seu electos et alios quos vos aut ipse vel ipsi suo casu volueritis dictum ducatum pro toto eorum posse adjuvabunt et nullum impedimentum per se vel interpositam personam palam vel oculte de facto vel cum consilio aut quovis alio ingenio sive arte apponent seu prestabunt aut apponi seu prestari facient per quoscumque. Injungentes cum hoc publico instrumento publico vicem epistole in se gerenti comitibus vicecomitibus comitoribus baronibus militibus civibus burgensibus et aliis supradictis quod vobis dicto nobili seu dictis procuratori seu procuratoribus sacramentum et homagium faciant antedicta sub forma proxime superius expressata: quoniam nos cum presenti omnes et singulos comites vicecomites comitores barones vervessores milites cives burgenses et alios predictos absolvimus ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis vel modo aliquo obligati. Et ut predicta majori gaudeant firmitate tactis per nos sacrosanctis quatuor evangeliis juramus per Deum et dicta sancta quatuor evangelia et ipsius virtute juramenti promittimus vobis dicto nobili presenti et recipienti et notario subscripto tanquam publico persone hec a vobis dicti infantis ac electi seu electorum aliorum quorum interest intererit aut interesse poterit et potest in futurum nomine stipulanti et recipienti quod non mutabimus nec mutare possimus inter vivos aut in nostra ultima voluntate quovis modo quominus vos dictus nobilis aut electus seu electi predicti regimen persone dicti infantis et ducis et etiam dicti ducatus in dicto casu habeatis et libere habere et exercere possitis aut possint per vos vel ipsum aut ipsos vel alios ut superius dictum est: sic videlicet quod per ordinacionem seu dacionem tutoris vel cujusvis alterius ordinacionis seu administracionis quovis nomine possit seu valeat nuncupari per nos dicto infanti et duci jamdicti vel imposterum dandi inter vivos vel alia ultima voluntate sub quacumque verborum forma ipsa dacio processerit semper sit et intelligatur esse exclusa ab ipsa dacione potestas regendi personam dicti infantis et ducis et ducatum in dicto casu vobis dicto nobili vel alii electo seu electis superius atributa quibuscumque verbis derogatoriis etiam de hiis expressam mencionem facientibus in ipsa dacione appositis vel apponendis obsistentibus nullo modo: in tantum quod vos aut alius in dicto casu ut superius continetur electus seu electi dicta dacione aut quavis alia ordinatione per nos facta vel fienda minime obsistente possitis regimen persone dicti infantis et dicti etiam ducatus in dicto casu libere exercere et vobis aut alii seu aliis ut predicitur electo seu electis tutor datus vel dandus nullam possit facere inhibitionem monicionem vel mandatum super non utendo libere infantis et ducis ac ducatus jamdictorum regimine sepefato nec etiam idem tutor pro aliquo crimine seu aliqua accione vel ratione possit citare vel quemvis alium processum facere contra vos dictum nobilem aut alium seu alios in dicto casu electum seu electos: quoniam nos nunc ut ex tunc eximimus prorsus vos dictum nobilem et alium seu alios ut dictum est electum seu electos a jurisdiccione districtu et quavis superioritate tutoris dati vel dandi jamdicti. Et de predictis omnibus de certa sciencia et consulte legem facimus hujus serie specialem quam dicti juramenti virtute promittimus et firmam et solemnem stipulationem hic appositam in posse dicti infrascripti notarii nunquam revocare nec contra eam aliquas provisiones facere quovis modo. Quinimo tollentes quascumque leges et jura comunia municipalia et alia et quoscumque deffectus qui et que predictis in totum vel in partem possent quomodolibet obviare dicti juramenti vigore promittimus vobis dicto nobili et dicto notario stipulanti ut supra predicta omnia et singula tenere firmiter et observare et teneri et observari facere et contra ipsa vel eorum singula non facere vel venire per nos vel interpositam personam quavis ratione jure seu causa sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Ad hec nos Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie antedicta vestri dilecti nobilis serenitate et matura circunspeccione prospectis habentes gratam multipliciter et acceptam ordinationem regiam antedictam ac de certa sciencia et consulte eidem adherentes in quantum in nobis est pro predictis dicto domino regi viro et domino nostro carissimo presenti gratiarum referimus et non immerito acciones necnon omnibus et singulis per eundem dominum regem constitutis decretis ordinatis et concessis consentimus et ea omnia et singula tanquam rite juste et utiliter facta firmamus laudamus et approbamus:. Et pro ipsorum meliore observatione juramus per Deum et hec sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta et dicti juramenti virtute promittimus vobis dicto nobili presenti et dicto notario dicti carissimi filii nostri infantis et ducis et dicti seu dictorum electi seu electorum et aliorum quorum potest seu poterit interesse nomine recipienti quod per nos seu alium circa regimen persone dicti infantis et ducis et ducatus predicti vobis dicto nobili et suo casu electo seu electis predictis per nos vel dictos duodecim vel eorum majorem partem ut predicitur comissum non prestabimus seu apponemus aut prestari seu apponi faciemus seu permittemus impedimentum seu obstaculum aliquod per nos seu alium palam vel occulte de facto vel consilio aut quovis alio ingenio aut aliqua ratione vel occasione aut jure aliquo sive causa etiamsi nos ejusdem infantis et ducis contingerit esse nutricem. Ego vero Bernardus de Capraria supradictus quamvis ad tantum portandum onus et honorem me insuficientem reputem et indignum tamen volendo vestri dicti domini regis et vestri dicte domine regine precibus imo verius jussionibus et mandatis expressis in omnibus obedire ac specialiter annuere in hac parte spiritus virtute resumpta in illo qui assurgit in occursum timentium et implorantium humiliter nomen suum quique clementer in semitis suis gressus hominis perficit fingo ancoram spei mee et huic tanto oneri imbeciles humeros humiliter submittendo de presenti regimen persone dicti domini infantis et ducis et dicti etiam ducatus in casibus superius et sepius declaratis recipio ac firma et solemni stipulatione promitto vobis dicto domino regi presenti et principi patri et legitimo administratori domini infantis et ducis predicti et notario supra et infrascripto tanquam publice persone ipsius domini infantis nomine stipulanti et recipienti et tactis per me corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis juro et homagium facio vobis dicto domino regi ore et manibus comendatum quod circa regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus jamdicti me habebo legaliter atque bene et quod nunquam scienter ero in consilio vel auxilio vel in facto quod dictus dominus infans et dux amitat vitam vel membrum aliquod vel quod recipiat in persona aliquam lesionem vel injuriam vel contumeliam vel quod idem dominus infans et dux amitat aliquem honorem quem nunc habet vel in antea possidebit: et si sciero vel audiero de aliquo qui velit aliquid istorum contra dictum dominum infantem et ducem facere pro posse ut non fiat impedimentum prestabo et si impedimentum prestare nequivero dicto domino infanti et duci quam scito potero nunciabo et contra eum ut potero dicto domino infanti et duci auxilium prestabo. Et si contigerit cetera aliqua que dictus dominus infans et dux habet vel habebit injuste vel fortuitu casu amittere ea recuperare juvabo et recuperata omni tempore juvabo retinere. Et si scivero ipsum dominum infantem et ducem velle juste etiam offendere aliquem et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus meum sicut potero prestabo auxilium. Et si aliquid michi de secreto manifestaverit idem dominus infans et dux illud sine sui licencia nemini pandam vel quod pandatur faciam. Et si consilium michi super aliquo pacto postulaverit illud eidem dabo consilium quod michi videbitur magis expedire eidem et nunquam ex mea persona aliquid faciam scienter quod ad suam injuriam vel contumeliam possit quomodolibet pertinere. Nos etiam rex predictus presentis tenore sanccimus decernimus et etiam ordinamus quod idem homagium et fidelitatis sacramentum faciat seu faciant et facere teneatur sen teneantur ille vel illi qui per nos aut dictos duodecim vel eorum majorem partem in casu jamdicto electus seu electi fuerit seu fuerint ad regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus predicti illis videlicet persone seu personis que per eosdem duodecim vel eorum majorem partem electa fuerit seu electe. In quorum testimonium nos rex predictus nostre majestatis sigillo et nos regina predicta sigillo nostro hoc instrumentum publicum jussimus in pendenti muniri. Quod est actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui predicta firmamus convalidamus laudamus et juramus et ex nostre regie potestatis plenitudine eisdem nostram regiam prestamus auctoritatem pariter et decretum. - Sig+num Alionore Dei gratie regine Aragonum etc. que predicta firmamus laudamus approbamus concedimus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria predicti qui hec laudo firmo concedo et juro et homagium facio. - Testes hujus rei sunt nobilis Petrus de Fenolleto vicecomes de Caneto et de Insula Berengarius de Apilia et Matheus Mercerii majordomus dicte domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tregurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani.


sábado, 30 de noviembre de 2019

Apéndice, 3, memorial

Núm. 15. Reg. 2403. Fol. 20.

Memorial de les coses que mossen Dalmau de Darnius et micer Joffre Dortigues consellers et oydors de la cort del senyor rey ambaxadors per lo dit senyor en les partides de França destinats per vigor de les letres de crehença que sen porten han a explicar. Paulus secretarius.
- Primo recuperabunt et portabunt secum pro advisatione sua copiam tractatuum firmatorum inter ambassiatores domine regine Neapolitane et filii sui super successione corone regalis Aragonum et simili modo portabunt secum copias firmarum dominorum regum Francie et Castelle et alia omnia consequtiva ad predicta. - Paulus secretarius. - Item recuperabunt et portabunt secum literam patentem per modum salviconductus dicti domini nostri regis et literas credenciales clausas pro dominis regibus Francie et Dafino filio ejus et omnibus dominis ducibus prelatis et comitibus de consilio regis Francie.- Paulus secretarius. - Item licet dirigantur principaliter ad regem Francie nichilominus ad cautelam poterunt portare literas credenciales pro rege Ludovico qui est in Francia et regina uxore sua ut si expedierit eis loqui pro vel contra haberent literas paratas. - Paulus secretarius. - Item recuperabunt etiam et portabunt secum literas originales seu copias literarum missarum pro parte regine predicte neapolitane per quas reprobabat electionem factam de novem personis pro declaratione regie corone Aragonum et discedebat a judicio determinatione declaratione earum tanquam sibi suspectarum et electarum ut aseverat per fraudem maxinationem et notoriam tiranniam. - Paulus secretarius. - Item etiam portabunt efectum propositionis facte per episcopum Sancti Flori in parlamento Dertuse in crastinum electionis dictarum novem personarum in qua electionem predictam et personas multipliciter impugnavit sicut etiam postea idem fecit coram consiliariis et in consilio Barchinone et etiam per totum iter redeundo in Franciam et postea idem fecit in consilio regis Francie post declarationem jam diutius factam. - Paulus secretarius. - Item cum predictis literis et scripturis ac presenti memoriali dicti ambassiatores ex parte domini nostri regis ad dictum dominum regem Francie destinati presentabunt eidem si sit in statu sanitatis alioque ejus consilio in generali et etiam si expediret in particulari literas credenciales domini nostri regis per quas in hora audientie eis date: - Primo exponent salutationem cordialem domini nostri regis ad regem Francie exponent - que salutem et prosperum statum domini nostri regis et domine regine ac etiam domini primogeniti et aliorum filiorum suorum et qualiter dominus noster rex afectat continue scire prosperum statum illius regis et suorum et rogat id sibi continue intimari etc. in forma. - Paulus secretarius. - Item exponent qualiter circa finem decembris proxime lapsi venerunt Barchinone ad dominum regem nostrum dominus episcopus Sancti Flori et Guillelmus Sangeti ut ambassiatores dicti domini regis Francie dumtaxat et exposuerunt domino regi et coram suo consilio ex parte ipsius domini regis Francie in efectu quod ipse dominus rex Francie audiverat tam relatione dictorum ambassiatorum domini nostri regis sibi missorum quam alias declarationem regiecorone Aragonum et qualiter ipse dominus rex noster pro quo fuerat facta declaratio receperat regni possesionem et quod quantum ipse dominus rex Francie intellexerat pro parte regis Ludovici jus in dicto regno putabatur facere pro uxore sua et filio ejus. Et quia idem rex Francie diligebat honorem utrorumque volebat se ponere medium inter eos et videbatur sibi quod dominus rex noster deberet se reddere liberalem ad aliqualem bonam satisfactionem proinde dicto regi Ludovico et uxori ac filio suis faciendum et tunc dixerunt multa verba satis grossa que non placuerunt consilio dicti domini regis. Et interrogati si illa dicebant ex parte dicti domini regis Francie responderunt quod non sed a se ipsis et voluntate illa haberi pro non dictis. Et deinde requisiti dederunt in scriptis unam cedulam sigillatam et subscriptam cujus copia isti ambassiatores domini nostri regis secum portabunt in qua ut ejus tenore constat continentur novi tractatus satisfactionis fiende regine Neapolitane et ejus filio per dominum nostrum regem pro jure quod se pretendebant habere in regnis Aragonum et nulla fit mentio de capitulis diu antea id est antequam declaratio per novem personas nec electio ipsarum novem personarum essent facte inhitis coneordatis et firmatis super hoc pro bono pacis et concordie inter ambassiatores utriusque partis scilicet domini nostri regis tunc infantis Castelle ex parte una et dicte domine regine Neapolitane ac filii sui divisim ex altera: que quidem capitula fuerunt per ipsas partes principales et deinde per reges Francie et Castelle laudata et approbata quorum copiam dicti arnbassiatores ut prefertur secum portant et deberit notare et quando expederit recitare efectualiter capitula primum secundum et ultimum. Et bene credit dominus rex noster quod si domino regi Francie et suo consilio fuissent ad memoriam reducta illa capitula maxime per ambassiatores per eum missos cum dicto tractatu qui illa sciebant et prius firmaverant nullatenus mandasset eisdem ambassiatoribus novos tractatus monere cum id sapiat a prioribus concordatis et firmatis discedere. Ulterius stat in veritate quod pars dicte domine regine et filii sui videtur tam vocaliter quam realiter ab efectu dictorum capitulorum per antea firmatorum discessise multis modis: nam cum per parlamenta que tunc celebrabantur in Aragone Cathalonia et regno Valentie concorditer et cum magna deliberatione essent electe in civitate Dertuse novem persone idonee de dictis regnis et terris ad recognoscendum et declarandum cui ex competitoribus tanquam potiori in jure subjecti corone Aragonis deberent prestare homagium fidelitatis in crastinum publicationis dictarum novem personarum ambassiatores dicte domine regine et filii sui de directo venientes contra capitula predicta biduo ante firmata publice dicte electioni contradixerunt allegantes satis
inciviliter dictas novem personas seu plures ex eis fuisse et esse parti dicte domine regine filii sui suspectas et hoc minus procaciter replicarunt concludentes quod recedebant ab eorum judicio et nolebant stare eorum declarationi et publicationi postea faciendis. Et hoc idem tam dicti ambassiatores quam dicta domina regina per sua scripta et literas directas prefatis novem personis in Caspe congregatis et singulis civitatibus prefate corone Aragonum subjectis publicarunt per quos quantum in eis fuit judicium et declarationem dictarum novem personarum que tunc inminebant facienda et per Dei gratiam fuerunt facta toto posse impugnarunt ut per tenores predictarum literarum et aliorum actuum quos secum portant potest constare. - Paulus secretarius. - Item etiam post factam declarationem dictarum novem personarum et per omnes subjectos dicte corone acceptatam et possessionem regnorum per dominum regem nostrum apprehensam pro parte regis Ludovici et uxoris ac filii fuit dicta declaratio in presentia domini regis Francie et sui consilii impugnata quod satis est notorium et hoc episcopus Sancti Flori et Guillelmus Saquen ambassiatores nuperime missi domino nostro regi retulerunt et in eorum scriptura eidem domino regi data posuerunt quam dicti ambassiatores secum portant. - Paulus secretarius. - Item cum premissa constet evidenter quod pars dicte domine regine et filii sui ante publicationem et in publicatione et post publicationem dictarum novem personarum recesserint a capitulis supradictis inter dominum nostrum regem et eos firmatis tu prefertur: videtur rationabile et justum de veritate justitie quod dominus noster rex minime teneatur ad observandum dicta capitula nec ad complendum aliquid de contentis in eisdem et per consequens nulla ratione videtur dominum nostrum regem prefate regine et filio obligari: veruntamen attentis vinculis amicitiarum domorum Aragonum Francie et Castelle de quibus Aragone et Castella dominus noster rex trahit originem et ad honorem domini regis Francie cui dominus noster rex hactenus studuit et nunc etiam cupit complacere dominus noster rex dabit locum quod ambassiatores sui qui vadunt tractare de et super dictis capitulis jam firmatis cum ordinationibus tamen sequentibus etc. - Paulus secretarius. - Primo quod statuant de terminis competentibus ad solutionem quantitatis centum quinquaginta mille florenorum in eisdem capitulis memorate qui viderentur convenientes ad tres annos per tertias solvendi computandos a die qua constaret domino regi de renunciatione et aprobatione inmediate sequenti. - Paulus secretarius. - Secundo quod pars dicte domine regine et filii sui renunciet expresse mediantibus publicis instrumentis contradictionibus et oppositionibus per eam factis et positis ut supra fertur contra dictas novem personas aut aliquas ipsarum et contra processum publicationem ac declarationem ipsarum et quod ipsas publicationem et declarationem approbent taliter quod inde nequeat oriri questio in futurum. - Paulus secretarius. - Item quia filius predictus regine Neapolitane est infra annos pubertatis ad hoc ut valeant renuntiatio et approbatio pro parte sua fiende expedit quod sibi detur curator legittime et quod tam curator quam etiam rex Ludovicus ut pater et administrator ipsius in presentia judicis competentis faciant dictas renunciationem et approbationem que insuficientur per interpositionem decreti et auctoritate judicis prelibati. - Paulus secretarius. - Item si fiat ambassiatoribus domini regis mentio de matrimonio poterunt respondere quod cum filii etc. sint aduch impuberes non hortatur dominus rex noster ad istud firmandum vel exequendum adhuc sed adveniente pubertate faciet et complebit id ad quod ex tenore capitulorum posset obligari. - Paulus secretarius. - Item postquam fuerint explicata premissa die sequenti vel alia exponant regi seu ejus consilio qualiter post predictas declarationem et publicationem comes Urgelli quia erat unus de competitoribus dicte successionis prestitit fidelitatis juramentum domino nostro regi ut fidelis vassallus: et post idem comes diabolico comitatus spiritu fuit infidelis et rebellis et perseverat in eisdem: ea propter dominus rex non valens sub dissimulatione conniventibus oculis talia inulta pertransire cepit inquirendo et mediante justitia procedere contra eum et demum per justitiam providit castra et fortalitia ejusdem comitis fore ad posse regium apprehendenda: quam provisionem idem dominus rex exequi mandavit et mandat maturo digesto consilio totius curie generalis principatus Cathalonie et de expresso assensu et aprobatione omnium regnorum et terrarum suarum. Sed quia ut per literas scivit dominus noster rex novissime idem comes nititur quantum in eo est dicte exequtioni resistere et procurat sibi auxiliari in dicta resistentia per nonnullos subditos regis Francie: eapropter instent dicti ambassiatores quod dominus rex Francie per suas literas patentes mandet officialibus suis et signanter illis qui sint in Linga Occitana ne permittant aliquos subditos ipsius regis Francie ire in adjutorium dicti comitis et eos prohibeant a dicto auxilio et revocent remediis oportunis nec permittant etiam alias gentes extraneas in auxilium dicti comitis per regnum Francie pertransire et mittat dictus dominus rex Francie per exequtionem hujus provisionis aliquem vel aliquos officiales regios ut moris est. - Paulus secretarius. - Item ducant secum ambassiatores translatum quarundam literarum similium quas jam idem rex Francie in simili quasi materia concessit. - Paulus secretarius. - Item ducant transumptum instrumenti dicte fidelitatis prestite per comitem Urgelli. - Paulus secretarius. - Dominus rex mandavit michi Paulo Nicholai. - Vidit Berengarius de Bardaxino. - Franciscus Daranda conservator.