Mostrando las entradas para la consulta sarracenis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta sarracenis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVII, 13, Guillelmus Raimundus Dapifer, Dertose

CXLVII.

Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem
civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit.
Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta
concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in
civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis
ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat
proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de
eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almostalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium
ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi
comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat
propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda
quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia
parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter
hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur.
Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat.
Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LI, perg 189, 3 agosto 1146

LI.

Perg. n° 189. 3 ago. 1146.

Omnibus sit notum quoniam ego Raimundus comes Barchinonensis atque Aragonensium princeps dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundi Dapifero urbem Tortosam ut tu teneas ipsam çudam et habeas
senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa et de terminis ejus et habeas tertiam partem in dominio de omnibus eximentis ejusdem civitatis ac ville omniumque terrarum sibi pertinentium.
Dono etiam tibi castrum de Peniscola cum omnibus suis terminis et pertinentiis.
Dono etiam tibi civitatem nomine Majoricam et omnes terras sibi pertinentes cum senioratico et cum tertia parte omnium que inde exierint in dominio tam de mari quam de terra: et dono etiam tibi Minoricam et Evizam similiter cum terris et pertinentiis earum tali modo ut habeas hec omnia per me ad servicium et fidelitatem meam et successorum meorum per omnia tempora tu et omnis generatio tua.
Si quis vero presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec donatio firma permaneat omni tempore. Quod est actum III nonas augusti anno X regni Leovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Guillelmi de Castelvel. Sig+num Otonis. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque proscripto suprapositis litteris in linea VIII.

(Sigue un documento que es traslado del anterior, pero se refiere solamente a Tortosa: y en el mismo pergamino se lee luego lo que aquí se copia.)

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem
civitatis Dertosse sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus porcionis que eum contingebat ei se tradisse ex integro aseverabat illius autem portionis quam januenses in predicta civitate seu fratres militie templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus R. ad hec respondebat se in parte januensium nil querere sed tantum tertiam partem Dertosse sicut in sua carta continebatur quidquid enim comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipse per se ipsam suam partem expugnasse et excepisse ac sic sua autoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portionem non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus portio que ad eum pervenerit nisi .... ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quominus pervenit partem sibi donare nec debuit nec potuit: hoc idem de parte quinta templariorum aseverabat ea scilicet ratione quia siquod diximus ejusdem G. R. consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessio nis que ipsis templariis facta est ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie quam ipsis eodem Guillelmo Raimundo mediante super hoc facta est sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenientiam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus tantum partem quod in suam potestatem pervenit donare potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus enim Guillelmus R. tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertosse proveniebant inter eximenta computabat: definivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium el fiscum regis pertinent sive ea in leudis questiis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hii clerici sint sive milites sive burguenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum et mandatum habet districtum: de hereditatibus vero alienorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu volumptate date sunt debet ei comes emendam facere. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertossa tunc promissit ei se daturum etiam
tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere empcione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento: comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. Preterea conquestus est predictus Guillelmus R. quia dominus comes estacamentum iisdem militibus seu peditibus quorum in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat auferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit ergo predicta curia quod si familia comitis inter se littem aut aliquam contentionem habebat sacramentum de hoc Guillelmum Raimundum vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Idem erit si aliquis de civibus aliquam familiam placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo de civibus habuerint causam super qualibet re in manu predicti Guillelmi R. vel ejus vicarii firmabunt directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ea ocasione illius tertie
partis jenuensium quosdam honores emparaverat. Judicavit curia dominum comitem illas honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis
pervenit et deinceps omnia secundum eorum cartas tenere expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra comunis fieri mandaverat in quem partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Definivit curia G. R. in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito de quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte jenuensium in quam nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et ideo de hoc ei partem dare nolebat. Definivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presencia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cuncta fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questiis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat: comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manullevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum eam pecuniam judeis ac sarracenis dedisset quia de suis manuleutis partem enim
alicui facere non dicebat nec justum erat nichil exinde predicto G. Raimundo dare debere: sin autem quia videmus hoc questiam esse quocumque nomine ipsam eam appellaret debet exinde partem suam ei
donare. Insuper conquestus est de salmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo ejecto alium sine ejus consilio eligui preceperat: comes cartam quam eis consilio ac voluntate jenuensium et ipsius Guillelmi R. fecerat proclamabat: unde curia cartam eligere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de Almostelaffia quam comes cuidam burguensi Dertose comendaverat et de pecunia quam ab eo pro hoc acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi vut non tantum Almostelaffiam Dertosse comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia Almostelaffia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que a civitate vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea pecunia quam ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quem ipse Almostelaff pro Almostelaffia dona et partem accipiat. Iterum conquestus est quod comes sibi dare
partem nollebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit quia pacem ac treugam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium expectare dicebat ac sic totam illam causam suam propiam affirmabat quod nichil unquam exinde alicui hominum dedit nec justa consuetudinem sue terre se cuiquam dare credit. Judicavit propterea curia quia hec maleficia principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo R. dare nullo modo debebat tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia numquam in tota sua regione partem ex hoc alicui nec ipsi nec patri suo dederant. Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt hec. In primis conquestus est de Guillielmo R. quod ei Zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum feudum sive beneficium ei habendum concesserat. Ad hec Guillelmus R. respondebat se nullo modo debere Zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia sed de guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam Zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat tenere autem Zudam hoc est potestatem de ipsam habere sic ut per ea posset totam civitatem distringere et quotiescumque comes qui ea sibi donaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo comes de predicto Guillelmo R. quia Zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro fallimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc G. R. respondebat se ideo guardam ipsius Çude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat neo partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei asignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum sue curie eum adducere vel super hoc ipsum audire nunquam amplius nisi usque modo valuit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit semper eam cum assensu G. R. fecit et tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilacio sibi quidem incomodum et prefato vero Guillelmo R. comodum afferebat. Guillelmus Raimundus de hoc respondebat quia hujusmodi asensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilationi respondebat necesitate quam ex voluntate asensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam indignent eorum volumptates de aliqua re etiam nominari consentire. Propter hoc judicavit curia predicta quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quia in domino
suo comite supradictam fatigam fecisset ipsum et sibi comes supradictus expensas sexaginta milium aureorum et etiam illud incomodum quod sibi evenisse dicebat quia propterea quia G. R. ipsam Çudam non custodierat quoniam ille asenssus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia videmus quod magis fuit districtus quam volumtas quia cognoscimus quod comes pro mora fuit et mora semper ad se periculum trait: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum de suis de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius Çude minus quinto: de cetero autem faciet ita guardam ipsius Çude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam Çudam eo videlicet et tenere ut quod hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedet faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse similiter faciat guardam illius tertie partis a comite
concedi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo R. dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet Çalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam volumptatem videlicet ut ipse comes amitteretur sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines sed Poncius Bernardi de Belloloco qui propter justitiam et judicium ipsius alcayt de Dertosa fecit capite truncari et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur.
Propterea judicavit curia quod si G. R. vel idem Bernardus de Belloloco potuerit hoc testibus aprobare videlicet et quod propter judicium alcait sit interfectus hujusmodi mors nullatenus a comite requiratur sin autem faciat idem Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena
curia se hujusmodi factum perpetrase. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo R. pro eo quod ipse et sui graves injurias minas bajulis suis et sajonibus intulerant insuper eos verberaverant et propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. G. R. respondebat se nunquam bajulis suis vel sajonibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente et dicebat quod erat paratus in duplum vel in quadruplum emmendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes sua dicta testibus aprobare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi damnum aliquod quoquomodo habuisset emmendet ei hoc totum G. R. sicut fuerit aprobatum. Similiter omnes malefacturas quas ipsi bajuli vel sajones potuerint aprobare quod si G. R. graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit *enunendet idem ei
deshonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo deshonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo R. quoniam novos usaticos ac novas consuetudines misisset in civitate Dertuse videlicet jovas traginis et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat
ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque ad Ilerdam et de aliis maliciis super factis conquerebatur comes que omnia scriptis ostendebat.
Ad hoc G. R. respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quod sui bajuli ibi
posuerant et acceperant et in his hominibus pejus faciebat suus bajulus quam alius homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando Çudam tenebat videlicet gallinas et lignea et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova establimenta debuerant poni umquam seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut volumptate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non. - Sig+num Bernardi de Cadireta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter
comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis transcribi fecit et etiam comprobavit cum literis propositis in tertia linea secundi translati Christi subsequentis et in linea octava et etiam appositis in secunda linea istius conclusionis idus octobris anno Domini MCCLXX secundo.

Nota: MCCLXX secundo: 1272.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXX, perg. 241, 5 agosto 1151

LXX.
 
Perg. n° 241. 5 ago. 1151.

Quoniam ad celsitudinem principum specialiter spectare videtur de temporalibus bonis que divina clemencia temporaliter illi habenda concesserit ecclesiam Dei dotare atque honorifico ditare.
Idcirco ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis Tortose Ilerdeque marchio quem divina bonitas exaltare dignata est. Concedo Domino Deo et ecclesie Sancte Dei genitricis Marie que condam apud Dertosam celebris sedes pontificalis fuit et erit deinceps divina prestante clementia et
tibi venerabilis Gaufredo dertusensis ecclesie per Dei dispositionem episcopo et successoribus tuis omnibus in perpetuum omnes decimas et omnes primitias omnium fructuum et animalium quos recipiunt val recepturi sunt Christiani in perpetuum tam de laborationibus suis quam de redditibus universis quos de laborationibus sarracenorum habituri sunt. Preterea concedo et dono ecclesie dertosense jamdicte et tibi Gaufredo tuisque successoribus omnia alodia et omnes majoris Mezquite quecumque habet aut olim habuit in tempore Sarracenorum extra prephatam civitatem. Nichilominus etiam dono atque concedo tibi Gaufredo et successoribus tuis et prephate ecclesie omnes Mezquitas tam edificatas quam desertas quas modo sarraceni non tenent et deinceps dimissuri sunt cum omnibus alodiis et possessionibus earum que sunt extra civitatem et duos furnos in civitate unum ad mensam episcopi et alium ad mensam canonicorum. Preterea dono et concedo prephate ecclesie episcopali et
tibi Gaufredo tuisque successoribus in perpetuum omnes decimas omnium mearum redituum Tortose que modo habeo vel in posterum habiturus sum. Ego et omnes mei successores videlicet de leudis usaticis portaticis mensuraticis ribaticis molendinis furnis balneis piscibus salinis et de lignis sive fustibus et de omnibus quintis meis que ad me pertinent vel pertinebunt de cavalcatis nec non et de universis redditibus meis que modo vel in posterum exeunt vel exitura sunt mihi et successoribus meis apud Tortosam tam de aqua quam de terra sicut melius dici vel intelligi potest exceptis justitiis et placitis omnibus et etiam questiis in judeis et sarracenis que mihi et posteritati mee integre retineo atque
reservo. Dono insuper C morabatinos annuatim de paria sarracenorum quamdiu ego et successores mei illam habuerimus ad indumenta canonicorum prefate sedis Tortose. Ecclesiis vero que sunt vel erunt extra civitatem in universo episcopatu Tortose dono et concedo omnes decimas omnium fructuum et animantium que christiani habebunt ex propriis laborationibus suis vel ex redditibus laborationum
sarracenorum ita videlicet quod sedis episcopalis habeat quartam partem predictarum decimarum et
ecclesie que erunt extra civitatem habeant tres partes decimarum et primitiarum ad earundem servicium necnon et habeant alodia et possessiones que erunt extra castella et villas omnium mezquitarum quas modo sarraceni non tenent vel in posterum sunt dimissuri. Constituo etiam ad honorem Dei et Sancte
Marie ut episcopalis sedes Tortose habeat et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus sicut melius unquam aliquis rex tempore sarracenorum regnum Tortose possedit vel possidere debuit.
Et omnes ecclesias et capellas que in episcopatu tortosensi sunt vel erunt necnon et omnes decimas et primitias sicut superius determinatum est. Et cimiteria et oblationes et defunctiones et omnia quecumque ad jura episcopatus Tortose pertinent vel pertinere debent et omnia illa que ex liberalitate mea in presenciarum concessi et donavi vel in posterum Deo propitio daturus sum. Hec omnia supradicta dono
et confirmo episcopali sedi Tortose et tibi venerande Gaufrede per Dei gratiam ejusdem sedis episcopo tuisque successoribus ut amodo et in eternum ad honorem Dei et salutem anime mee hec omnia integre habeatis et quiete possideatis.
Actum est hoc apud Tarrachonam nonas augusti anno Dominice incarnationis MCLI. die scilicet qua consecratus est primus episcopus Gaufredus episcopus abbas Sancti Rufi III anno post liberationem Tortose a sarracenis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Terrachone archiepiscopi ac
Sancte romanne ecclesie legati qui hanc donationem confirmo. Sig+num Guillermi Barchinone episcopi. + Berengarius gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Petrus Dei gratia ausonensis episcopi. Sig+num Arnallus Helene episcopus. Sig+num Guillermi Berengarii. Sig+num Guillelmi Garidel. Sig+num Lombardi. Sig+num Geralli de Salvaniaco. Sig+num Maurini. Sig+num Ollerii. Sig+num Guilaberti. Sig+num Alexandri. Sig+num Guillelmi Pecuz. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Raimundi de
Podioalto. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Devete Drimontis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Sanctiminati.
Sig+num Otonis. Sig+num Guillelmi de Copons. Sig+num Alegret. Sig+num Druet. Sig+num Arnaldi A Dei. Sig+num Bardine. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit jussione prelati comitis Barchinone Aragone principis Tortose Ilerdeque marchionis die et anno quo supra.

Perg. n° 241. 5 ago. 1151. Tortosa, catedral

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 39. Reg. N° 1378. Fól. 76. 3 dic. 1341. Benedicto XII

Núm. 39.
Reg. N° 1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri et domino domino Benedicto divina providencia sacrosancte romane et universalis ecclesie summo pontifici Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. ejus humilis filius et devotus pedum oscula beatorum. Ad ultimos terre fines tam fame volantis notorium quam multorum fidedignorum asertio prout verissimili conjectura supponitur perduxerunt scimusque pater sanctissime vestram noticiam non latere qualiter ille perpetue malediccionis alumpnus rex perfidus Marrochorum catholice fidei persequtor diebus preteritis cum magna multitudine barbarorum in Ispaniam transiens reperavit solia regum christianorum evertere et totam terram christiano cultui deditam suo dominio subjugare de quo spe concepta frustratus confusus abegit adversus eum fidei prelibate cultoribus Altissimi dextera misericorditer assistente. Postmodum vero quia multorum habeat asertio quod spes procellarum hujusmodi non cessabat sed per latentes insidias dicti regis gentes sarracenorum et victualia ad partes Ispanie ubi multa tenet castro fortissima mitebantur: nos licet armata quam jam parati et in freto Jubaltari teneri ab initio feceramus nostrum erarium exhaussiset quia tamen preteritorum consideratio nos urgebat ut efficeremur imposterum cautiores ad compescendam ferocem dicti regis et gentium suarum proterviam continue nos opportuit et adhuc necessario nos opportet tenere in mari stoleum galearum et vasorum navalium cum idoneis bellatoribus qui illorum valeant transitum impedire. Cum autem nunc pater sanctissime tumor infestus multorum fultus dignorum fide relatibus solito crebrius invalescat quatenus dictus rex infidelis collectis undique viribus cum majori quo potest exercitu ad partes istas personaliter ciffretare vel ducem aliquem mittere cum infinita multitudine satagit et ad id cum tota sua potencia se preparat et attingit et nichilominus karissimus consanguineus noster rex illustris Castelle qui tanquam sarracenis ipsis vicinior habet super certitudinem pleniorem nos noviter per litteras suas et nuncios speciales duxerit requirendos ut vigore pactorum super premissis ad invicem initorum et pro deffensione catholice fidei et tutamine patrie per mare et terram adversus ipsos crucis hostes in ipsius et nostrum auxilium totis viribus insurgamus: nosque pater sanctissime qui et subditi nostri pro dicto prosequendo negocio importabilium onere sumptuum jam districti ulterius distrahimur ultra vires defectu peccunie ad resistendum sicut necessario convenit efferis illorum conatibus sufficere non valentes illorum qui ad hoc specialiter sunt astricti obsequiosa subsidia requirere compellamur: propterea pater sanctissime cum dictum negocium non magnum imo premaximum profluvium exigat expensarum et multorum laborum ac solicitudinum molem et gravitatem exquirat propter quod de redditibus et proventibus bonorum omnium ordinis Hospitalis in dominio nostro sistentium qui in tali casu ad deffensionem terrarum nostrarum et resistendum sarracenis Ispanie juxta donationes per nostros progenitores eidem ordini factas sunt specialiter obligati copiosum sit nobis subsidium opportunum: idcirco sanctitati vestre supplicamus humiliter et ex corde quatenus pro tanta et tam evidenti et periculosa necessitate in qua Dei et fidei orthodoxe negocium agitur et christianitatis periculis obviatur dignetur vestra clementia expresse mandare procuratoribus generalibus magistri ordinis prelibati quod omnes responsiones castellanie Emposte et prioratus Cathalonie tribui faciant et converti in sumptibus necessariis ad premissa quodque mandent omnibus preceptoribus et presidentibus castellanie et prioratui supradictis ut omnes ipse responsiones in sumptibus dicte frontarie et non alias per eos protinus convertantur. Almam personam vestram Altissimus conservare dignetur ad regimen ecclesie sue sancte per tempora longiora.
Data Valencie tertio nonas decembris anno Domini millessimo trecentessimo quadragessimo primo. - Subscripsit Arnaldus. - Dominicus de Biscarra mandato regis facto per teshaurarium. (thesaurarium; lo he corregido en otro texto donde estaba escrito así; tesaurer, tresorer; tesorero, tresorero.)

sábado, 30 de mayo de 2020

LXII. Reg. n° 42, fol. 137. 12 set. 1279. sarracenis, fronteria, Castilla, Biar

LXII.

Reg. n° 42, fol. 137. 12 set. 1279.

Fidelibus suis universis sarracenis in fronteria de Castilla et de Biar constitutis ad quos presens litera pervenerit salutem et gratiam. Significamus vobis quod si venire volueritis ad populandum apud Villam Regalem sita satis prope villam de Burriana placebit nobis et ibidem de domibus et hereditatibus que ibi vacant vobis dare faciemus: nos enim vos ad dictam villam veniendo assecuramus cum omnibus bonis vestris.
Datum Valencie II idus septembris. - R. Escorna
(1: Los documentos anteriores a este llevan en el registro la fecha del año MCCLXXIX.).

LXIII 1230


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXIX, bulas, leg 1, 18, 23 junio

CXXIX.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 18. 23 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei.
Venerabilibus fratribus terrachonensi archiepiscopo et narbonensi archiepiscopo apostolice sedis legatis eorumque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectum filium nostrum Ramundum illustrem barchinonensem comitem a multis temporibus devotum
plurimum ac fidelem sacrosancte romane ecclesie extitisse atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus et ad discretionis vestre notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in proposito et voluntate habemus eum tamquam devotissimum et specialem filium nostrum sincera caritate diligere et ipsum ab iniquorum
impugnationibus propensius defensantes III omni sua justitia sollicite intendimus confovere.
Venerabiles autem fratres nostri pampilonensis et cesaraugustanus episcopi nobis ex parte sua proponere studuerunt quod treugua et pax inter eum et Lupum Valentie regem discissa sit et penitus violata. Sane cum ipse comes sicut instanter asserit ad edomandas barbaras gentes et efferas nationes rabiem videlicet sarracenorum quorum pestis est perniciosissima christianis modis omnibus auctore Domino reprimere intendat et viriliter impugnare quidam tamen christiane professionis qui eidem comiti adversantur tum inimicitia tum etiam pecunie cupiditate seducti simul cum sarracenis sicut accepimus eum intendunt offendere atque inclitum ejus animum a tam laudabili proposito retardare: quod utique
tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus sinceriori affectione diligimus et factum tam impium atque a religione christiane fidei alienum perniciosum ad presentes et posteros prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc attemptare presumpserint rem sacrilegam et profanam se doleant incepisse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus omnes christianos qui prefatum comitem cujus personam et totam terram sub beati Petri ac nostra protectione suscepimus ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito defendamus a suo proposito presumpserint impedire et vel cum sarracenis vel etiam sine eis ipsum vel terram ejus dum in hoc proposito fuerit temptaverint molestare auctoritate nostra non differatis censura ecclesiastica cohercere et omnes terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententie supponatis.
Data Sutrii VIIII kalendas julii.

// N. E. Supongo que el Papa en cuestión era Adriano IV, porque convivió con Ramón Berenguer IV y el Rey Lobo de Valencia, Abu Abd Al-lah Muhámmad ibn Sa‘d ibn Muhámmad ibn Áhmad ibn Mardaniš al-Ŷudhami, أبو عبد الله محمد بن سعد بن محمد بن أحمد بن مردنيش الجذامي‎ o التجيبي, Abū ʿAbd Allāh Muḥammad ibn Saʿd ibn Muḥammad ibn ’Aḥmad ibn Mardanīš al-Ŷuḏāmī o al-Tuŷībī, un gran amante de las Morcillas, perdón, rey de la Taifa de Mursiyya, de Murcia.)

Papa Adriano IV

CLIV, 22, consules Pise

CLIV.

Núm. 22.

Raimundo Dei gratia prudentissimo et honorabili comiti Barcinonie principi et marchioni Aragone consules Pise cum dilectione salutem.
Scripsimus vobis jam multotiens qualiter in amicitias fuimus cum patre vestro bone memorie et quam nobis karissima fuit dum ipse viveret quomodo vel qualiter vestram volumus et desideramus honorifice retinere. In quibus sciatis nos equidem firmiter existere nec umquam cessare ac discedere velle. Ideo rogamus vos obnixe ut quicquid honoris pater vester inclitus egregie memorie civitati nostre juvit acquirere ita juvetis nos id ipsum retinere quod inde non possimus pati aliquam capitis diminutionem. Patet evidenter vestre quidem sagacie Valentiam a vestro patre retentam fuisse nunc autem a sarracenis
possessam quam siquis extraneus vellet opprimere vestra ut credimus non pateretur nobilitas. Item ut noscitis vestro cum patre nos Maioricam cepimus que licet a sarracenis incolitur sub vestri tamen nostrique tutela remansit que si quam sub nostri solatio pateretur injuriam non illorum quidem sed nostrorum esset infamia. Unde si januenses uti didicimus prefate civitati vel Evise atque Minorice quicquam injurie inferre temptaverint ut vestra nobilitas in hoc sibi nec faveat sed in quibus prevalet obsistere studeat rogamus pernimium. Nos quidem eisdem litteris frequenter ac propio ore illud idem jam proibuimus quod sine nostrorum eorumque sanguinis effusione nequaquam fieri potest. De injuria quam vestris a nostris quidem dixistis illatam respondimus vobis sufficienter: unde iterato scribimus exellentie vestre ut in veritate sciatis nos quicquid potuimus ut inde recuperasse. Illi quidem qui rediere testati sunt se cum justitia et pro illata sibi injuria id quod fecerant fecisse. Tamen quodcumque potuimus ut dictum est fecimus cum magno amore. Mittite igitur quando vobis placet pro eo quod inde jam recuperatum est: redeuntibus enim illis qui noxe interfuere parati erimus eos decenter recipere et ab eis omnia in integrum que injuste acta sunt viriliter extorquere et patientibus nutu vestro nichilonimus reddere amore karissimo.

jueves, 20 de febrero de 2020

LXXIV, reg. 222, fol 14, 20 mayo 1322

LXXIV.
Reg. N° 222, fol. 14. 20 mayo 1322.

In Dei nomine noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes nos cum alio privilegio nostro inde confecto in civitate Ilerde in sede videlicet civitatis ejusdem tertio decimo kalendas junnii anno subscripto bulla nostra plumbea comunito volendo vos inclitum et carisimum filium nostrum infantem Petrum paterno et regio favore prosequi et ad comitalem dignitatem honorabiliter atollere insignire ac etiam sublimare dedisse vobis et concessisse pro hereditate in feudum honoratum sub certis condicionibus pura donatione inter vivos vestrisque legitimis successoribus imperpetuum totum comitatum nostrum Rippacurcie sub certis terminis limitatum cum pertinenciis et juribus universis ejusdem ut in dicto privilegio nostro plenius et seriosius continetur: attendentes etiam quod redditus et alia jura dicti comitatus Rippacurcie sunt adeo tenues atque pauci quod vos dictus infans Petrus et vestri prout vestri status exposcit conditio non possetis decenter et honorifice inde vivere nec quibus necessario convenit providere: idcirco premissis de causis affectantes vos memoratum infantem Petrum prosequi gratia ampliori superaddentes dicte donationi nostre per nos et nostros presentes et futuros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate damus et concedimus pro hereditate titulo pure perfecte et irrevocabilis donacionis inter vivos in feudum honoratum sub forma modo retentione et conditione subscriptis vobis dicto infanti Petro presenti et recipienti jam a nobis emancipato vestrisque legitimis successoribus imperpetuum castrum nostrum de Gallinera cum valle de Ebo ac castrum villam et vallem nostram de Pego et castrum nostrum de Pop et valles nostras de Alaguar et et de Exalone sita et sitas in regno nostro Valencie citra Saxonam et castrum nostrum de Crivellent situm in parte ejusdem regni Valentie ultra Saxonam cum militibus et aliis hominibus et feminis tam christianis quam sarracenis in predictis castris villa et vallibus habitantibus et habitaturis et cum terris cultis et incultis alcareis aquis aqueductibus furnis molendinis redditibus exitibus proventibus et juribus universis terminis et pertinentiis eorundem et singulorum et cum justiciis ac mero et mixto imperio et omni jurisdiccione et cum hostibus exercitibus et cavalcatis et redempcionibus eorum et monetatico ac cum pace et guerra adempriviis tallis collectis subsidiis questius caloniis districtibus placitis firmamentis bannis faticis et cum dominiis carnalagiis mensuraticis pensis obvencionibus invencionibus sive trobis et cum omnibus aliis et singulis que nos ibi habemus vel habere debemus aut possumus prout melius et plenius hec et singula ad nos spectant et spectare debent quibuscumque causis juribus vel modis. Hanc itaque donationem et concessionem facimus vobis dicto infanti Petro et vestris sub hiis forma modo retentione et conditione quod predicta castra de Gallinera cum dicto valle de Ebo et de Pop et de Crivellen cum suis terminis et pertinentiis universis vos et vestri teneatis in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie imperpetuum pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus. Et teneamini vos et vestri pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris: et etiam teneamini vos et vestri irati et paccati nobis et nostris dare potestatem et potestates de dictis castris et quolibet eorum ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie quandocumque et quociescumque eam vel eas duxerimus requirendas et alia facere que alii tenentes pro nobis in Cathalonia feuda honorata facere tenentur et debent. Prenominatum vero castrum de Pego et villam ac vallem ejusdem et valles de Alaguar et de Exalone cum terminis juribus et pertinenciis suis habeatis et teneatis vos et vestri pro alodio libero atque francho. Verumtamen tam pro castris et villa quam vallibus supradictis teneamini vos et vestri venire ad curias generales regni Valencie et interesse in eis quando et quociens per nos vel successores nostros mandatum vel requisicionem receperitis super eo. Retinemus etiam nobis et nostris et sub hiis condicione modo et forma donationem vobis facimus supradictam quod si vos vel filius seu filii aut nepotes vestri seu alii quicumque descendentes a vobis legitimi masculini sexus videlicet decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque filio vel filiis masculini sexus legitimis relictis filia vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus feminei sexus dumtaxat: quod incontinenti ipso facto castrum villa et valles de Pego predicta ac valles de Alaguar et de Exalone que vobis et vestris superius pro alodio libero atque franco damus atque concedimus sint et reducantur ad feudum: ita quod ipsa vel ipse filie sive neptes seu alie descendentes que vobis vel vestris in predictis omnibus vel singulis que vobis damus succedent et deinde successores earum quicumque sive masculini sive feminei sexus teneant et tenere debeant perpetuo pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie predictum castrum et villam ac vallem de Pego necnon et valles de Alaguar et de Exalone una cum predictis castris et locis de Gallinera cum valle de Ebo de Pop et de Crivellen que vobis ut premittitur damus in feudum. Et teneantur pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris et etiam teneantur irati et paccati dare nobis et nostris potestatem et potestates de dictis castro villa et vallibus et quolibet eorundem ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie quandocumque et quocienscumque eam vel eas duxerimus requirendas ut supra de predictis feudis aliis continetur. Et in hoc casu nos et heres noster universalis ac nostri simus eo ipso absoluti et liberati omnino a promissione et obligatione quibus juxta formam donationis per nos vobis facte de comitatu Rippacurcie supradicto tenebamur ut filiam vel filios neptem vel neptes quas vos vel descendentes a vobis legitime haberetis nos et nostri decenter juxta condiciones earum deberemus matrimonio collocare cum ex premissis que vobis damus ipsis filie vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus a vobis et vestris femenini sexus vos et vestri super hiis providere possitis sicque dictus comitatus in eo casu sublata prorsus dicta condicione ad nos et nostros libere revertatur salvis vobis et vestris aliis in privilegio dicte donationis prefati comitatus contentis. Retinemus insuper nobis et nostris quod si vos vel successores vestri quicumque sive masculini aut feminei sexus decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque prole legitima quod omnia et singula que vobis et vestris cum presenti carta donamus atque concedimus ut est dictum ad nos seu heredem nostrum universalem qui pro tempore fuerit rex Aragonum atque Valentie libere absque contradiccione onere et impedimento quolibet integraliter devolvantur ac etiam revertantur nosque et nostri in eo casu predicta castra villam valles ac omnia predicta et singula recuperemus et recuperare possimus propria auctoritate nostra absque aliquo impedimento contradiccione onere et obligacione vestri sive vestrorum: salvo tamen quod vos et vestri sic sine liberis decedentes positis ordinare pro anima vestra et vestris voluntatibus faciendis usque ad quantitatem quingentarum marcharum argenti quas nos vel heres noster universalis et sui antequam predicta vel singula que vobis cum hac carta nostra donamus recuperemus exsolvere teneamur et teneantur. Certum est enim quod juxta formam donationis predicte quam vobis fecimus de comitatu Rippacurcie supratacto vos in casu quo nos vel nostri recuperemus vel recuperare debeamus comitatum predictum potestis ordinare ultra dictam quantitatem quingentarum marcharum de alia quantitate marcharum a nobis vel nostris solvenda antequam comitatum ipsum recuperemus: et nichilominus secundum formam eandem in ipso comitatu Rippacurcie dos vel dotes uxoris vel uxorem cum qua vel quibus contraxeritis salve erunt ut in dicto privilegio dicte donacionis comitatus predicti hec et alia seriosius continentur. Igitur salvis et retentis nobis et nostris que superius continentur damus et cedimus vobis en vestris omnia jura nostra ac voces et acciones nobis pertinentes et pertinere debentes in prescriptis castris et vallibus et singulis eorundem et contra quascumque personas et res ratione eorum quibus possitis uti agere et experiri in judicio et extra quemadmodum nos possemus ante hujusmodi donacionem: constituentes vos et vestros in hiis omnibus et singulis dominos et procuratores ut in rem vestram propriam sub formis et modis superius expressatis: inducentes vos de presenti in corporalem possesionem omnium et singulorum predictorum que vobis damus ad habendum tenendum et possidendum et perpetuo a vobis et vestris legitimis predictis succesoribus expletandum sicut melius et plenius ac sanius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum salvamentum et bonum intellectum. Mandantes per presens privilegium nostrum vicem etiam epistole gerens militibus et universis aliis et singulis hominibus tam christianis quam sarracenis in dictis castris et vallibus habitantibus et habitaturis quod vos memoratum infantem Petrum et vestros habeant pro dominis suis vobisque et vestris prestent homagium et fidelitatem ac vobis et vestris pareant et attendant ut domino dictorum castrorum et vallium salvis tamen nobis et nostris retentionibus predictis: nos enim ipsorum et eorum quemlibet ab omni homagio et obligatione quibus nobis tenentur absolvimus et propterea penitus liberamus. Mandamus etiam universis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod hanc donacionem et concessionem nostram teneant inviolabiliter et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant. Ad hec nos infans Petrus predictus confitentes sub virtute juramenti inferius per nos prestiti nos excesisse etatem quatuordecim annorum et ultra recipientes cum reverentia et filiali subjeccione a vobis excellentissimo principe et domino domino Jacobo Dei gratia rege Aragonum antedicto domino et patre nostro carissimo a quo jam emancipatus sumus gratiam donacionem et concessionem predictam sub modis formis conditionibus et retentionibus suprascriptis ac eisdem omnibus et singulis prout superius largius et clarius continentur consencientes expresse: convenimus et promittimus per nos et nostros vobis dicto domino regi presenti et recipienti et vestris modos formas conditiones et retentiones prescriptas tam in prestando homagio tam in dandis potestate et potestatibus predictorum et singulorum quam aliis omnibus et singulis suprascriptis et per vos supra retentis attendere firmiter et complere ac perpetuo per nos et nostros inviolabiliter observare: et hec omnia et singula juramus per Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta attendere et complere et in aliquo nunquam contravenire. Et etiam pro predictis et singulis facimus vobis de presenti homagium ore et manibus comendatum juxta usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuum firmitatem facta sunt inde duo consimilia instrumenta alterum habendum et tenendum per dictum dominum regem et alterum per dictum dominum infantem Petrum sigillata bulla plumbea dicti domini regis et sigillo dicti domini infantis Petri. Quod est actum in civitate Ilerde in castro domini regis undecimo chalendas junii anno Domini MCCC vicesimo secundo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Sig+num infantis Petri predicti qui hec concedimus firmamus atque laudamus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt nobilis Bernardus de Serriano Gondiçalbus Garsie Artaldus Dazlor Luppus Sancii de Luna Petrus de Boyl Jacobus de Corniliano Philipus de Boyl Raymundus Castellani Petrus Marcii thesaurarius domini regis Petrus de Castlarino judex curie et Franciscus de Bastida et Dominicus de Biscarrra scriptores domini regis predicti. - Fuit duplicata et fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis.

lxxv-reg-222-fol-142-23-diciembre-1322

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 12. Reg. n. 1378. fól. 4. 13 ene. 1340. Jaime III de Mallorca

Núm. 12.
Reg. n. 1378. fól. 4. 13 ene. 1340.

Illustri ac magnifico principi Jacobo Dei gratia regi Majoricarum comiti Rossilionis et Ceritanie ac domino Montispesulani carissimo fratri nostro Petrus per eandem rex Aragonum etc. salutem et prospera ad vota successus. Jam per alia scripta nostra vestro deduximus culmini felicem victoriam quam Rex regum omnipotens Triumphator illustri regi Castelle contulit non sine plenitudine glorie et honoris contra regem Marrochorum perfidum cum suis adherentibus qui de sua sueque universalis fetide nationis feritate confisus conabatur et minabatur in tota Ispania detrusis et expulsis inde christicolis sibi ascribere monarchatum. Et vere major est dicti victoris gloria et agareni pretacti cum suis sequacibus exterminium et personarum et opum irreparabilius detrimentum quam fama predicet seu scripture deponant que non sine magno et notabili presidio illius stolii galearum tresdecim quod inibi tunc temporis in Dei servicium dictique regis subsidium tenebamus premissa sic feliciter successerunt: viso enim per eundem agarenum stolio antedicto ab obsidione Tarife desistens retrorsum abiit et comburi fecit machinas expugnantes continue dictum locum: ideo rex Castelle conflictum cum dictis sarracenis inivit sub dicti stolii confidentia principali. Ceterum quia tanto debemus ad conterendum dictorum agarenorum reliquias uniri totis viribus et conatu quanto Dei omnipotentia suum in hac parte speciale subsidium videmus prestantius ministrare providimus ordinandum ad exaltationem .... Jesuchristi et pro servandis convenientiis quas dicto regi super dicti prosequtione negotii pacti sumus tenere anno presenti triginta galeas in Ispaniarum trajectu cum decem galeis vestris ex illis videlicet quindecim quas nobis ad certum tempus pro dicti prosequtione negotii promissistis. Quocirca serenitatem vestram intimis affectibus deprecamur quatenus ad quantitatem et qualitatem sepedicti negocii vestri culminis intuitum dirigentes et quanta honori vestro et nostro apud Deum et homines esset indicta necessitas tenere in eodem trajectu tempestive stolium et majori qua bono modo poterimus quantitate dictas decem galeas vestras bene paratas et munitas in plagia civitatis Valencie per totum proxime intrantem mensem martii cum stipendio et victualibus ad quinque menses infalibiliter faciatis adesse ut simul cum nostris viginti per quatuor menses completos in partibus dicti trajectus valeant residere et pro gressu et regressu ad propria spacium habeant quinti mensis: nec hesitare opportet serenitatem vestram ad prestandum dicto tempore tantum numerum galearum qui forsan juxta pacta minime teneretur quoniam fiet inde recompensacio in futuris auxiliis ut decebit.
Data Valencie idus januarii anno Domini M° CCCCXL. - R. Sicardi mandato regis facto per comitem Terrenove consiliarium.

Núm. 12. Reg. n. 1378. fól. 4. 13 ene. 1340. Jaime III de Mallorca

(Imagen de Wikipedia, Jaime III de Mallorca) cuñado de Pedro IV, casado con su hermana, Constanza de Aragón y Entenza, primer matrimonio. Pedro IV le llama fratri nostro.)


lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149

LVIII.

Perg. n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII.
Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque Ilerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus Ilerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem Ilerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis Ilerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et
pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate Ilerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel
castlanus sive vicarius aut bajulus Ilerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus Ilerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo Ilerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri
captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis Ilerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores Ilerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo
centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. -
Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudi filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba. - Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli
de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

domingo, 16 de febrero de 2020

XXX, reg. 6, Jaime I, 21 agosto 1259

XXX.
Reg. 6 Jac. I. Pars. 1a n° 10. Fol. 138. 21 ag. 1259.

Per nos et nostros concedimus et donamus vobis et universis et singulis sarracenis nostris Cesarauguste presentibus et futuris imperpetuum quod aliquis vel aliqui officiales nostri non compellant vos nec possint vel audeant compellere pro aliquibus causis vel querimoniis que inter vos vertentur nisi tantum secundum vestram açunam et non aliter aliqua ratione nec ad faciendum super aliquibus causis que inter vos vertentur testimonium nisi secundum vestram açunam. Mandantes bajulis zavalmedinis justicie juratis et universis aliis officialibus quod contra hanc concessionem nostram non veniant nec aliquem venire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Datum Ilerde XII kalendas septembris anno Domini MCCL nono.

xxxi-reg-6-16-noviembre-1259-unocastello-uncastillo-judeos-judios

sábado, 30 de mayo de 2020

LXI. Reg. n.° 44, fol. 196. 9 enero 1279.

LXI. Reg. n.° 44, fol. 196. 9 enero 1279.

Noverint universi quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonis viso privilegio domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonis patris nostri in quo dabat et concedebat universis et singulis populatoribus populationis Ville Regalis certos terminos et quod tenent populare ad forum Aragonis et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sunt papulaturi in quo etiam privilegio concedebat eisdem populatoribus mercatum et firam: viso etiam quodam privilegio in quo concedebat ipsis populatoribus tam presentibus quam futuris gabellam salis in Villa Regali et unum miliare montis termini ipsius populationis pro boalario per cequiam ejusdem populationis: viso etiam quodam privilegio in quo faciebat francos et liberos omnes viatores venientes ad firam Ville Regalis per sex annos primos venturos et continue completos: viso etiam quodam privilegio ejusdem domini regis in quo laudabat concedebat et confirmabat universis et singulis populatoribus seu hereditariis populationis Ville Regalis imperpetuum domos et hereditates quas in dicta populatione et suis terminis habent ex sua donacione vel partitorum suorum et quas per unum annum tenuerunt et possiderunt in pace et sine mala voce: idcirco per nos et omnes successores nostros laudamus concedimus et confirmamus universis et singulis populatoribus Ville Regalis tam christianis quam judeis quam sarracenis presentibus et futuris et eorum successoribus in ipsa populacione predictam firam et mercatum et terminos et omnes franquitates et donationes ipsis populatoribus concessas per predictum dominum regem cum suis privilegiis predictis ut in eis plenius continetur ita quod nullus officialis vel subditus noster audeat vel presumat dictis populatoribus vel eorum successoribus facere aliquam violenciam vel gravamen contra franquitates et concessiones in predictis privilegiis contentas immo ipsa privilegia ipsis populatoribus et eorum successoribus observent in perpetuum et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant si de nostri confidunt gratia vel amore. Data in Villa Regali V idus januarii anno Domini MCCLXX nono. - Petrus Marchesii. - Testes P. de Montecatheno Berengarius de Entença Poncius de Cervaria Bernardus de Monte Pavone Guilebertus de Nogueria.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LIV, perg 202, 25 mayo 1148

LIV.

Perg. N° 202. 25 may. 1148.

catalán = castellano

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum
comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum
voluerit et cui voluerit. Similiter comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo
senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate Ilerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie.
Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si autem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet
potestatem de predicta civitate Ilerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad
faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut
habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum
suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis
annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque
quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum Ilerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei
fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito.
Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto.
(Alphabeto divisa).