miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVII, 13


CXLVII
Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem
secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almoslalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelrao Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare vidilicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.


Nota: superbiam : soberbia.