miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXI, bulas, leg 1, 13, 25 julio


CXXXI
Bulas Pontificias. Leg. 1, n.13. 25 Julio.

Eugenius episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Raimundo illustri barchinonensium comiti salutem et apostolicam benedictionem. Personam et honorem tuum paterno affectu diligimus et ut actus tui semper de bono in melius ductore Domino dirigantur optamus. Inde est quod de adversitalibus tuis si forte quod non optamus emergunt valde dolemus et cum prosperitates el successus tuos audimus gratum nobis est et in Domino jocundamur. Pro pace vero et concordia que inter te et dilectum filium nostrum G. illustrem pampilonensium ducem sicut per dilectum filium nostrum magistrum R. nobis innotuit divina favente clementia incepta est multum gaudemus et Deo gratias agimus quoniam sicut de guerra que diu inter vos peccatis exigentibus viguit ecclesiarum detrimenta oppressiones pauperum et alia plurima dampna peccatis exigentibus provenere ita nimirum de reformatione pacis honorem Deo tranquillitatem christiano populo regimini tuo commisso et inimicis crucis Christi confusionem speramus opitulante Domino prodere. Monemus itaque nobilitatem tuam et exhortamur in Domino ut tantum bonum quod jam initiatum est producere et ad complementum Deo et hominibus gratum solicite et cum omni diligentia perducere studeas: sine pacis namque et concordie unitate nec Deo gratum exhibere obsequium nec terram regimini tuo a Deo commissam secundum justicie tramitem poteris gubernare. Data Lore VIII kalendas augusti.