Mostrando entradas con la etiqueta Viterbo. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Viterbo. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXI, bulas, leg. 1, 13, 25 julio

CXXXI.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 13. 25 Julio.

Eugenius episcopus servus servorum Dei.
Dilecto filio Raimundo illustri barchinonensium comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Personam et honorem tuum paterno affectu diligimus et ut actus tui semper de bono in melius ductore Domino dirigantur optamus. Inde est quod de adversitatibus tuis si forte quod non optamus emergunt valde dolemus et cum prosperitates et successus tuos audimus gratum nobis est et in Domino jocundamur. Pro pace vero et concordia que inter te et dilectum filium nostrum G. illustrem pampilonensium ducem sicut per dilectum filium nostrum magistrum R. nobis innotuit divina favente clementia incepta est multum gaudemus et Deo gratias agimus quoniam sicut de guerra que diu inter vos peccatis exigentibus viguit ecclesiarum detrimenta oppressiones pauperum et alia plurima dampna peccatis exigentibus provenere ita nimirum de reformatione pacis honorem Deo tranquillitatem christiano populo regimini tuo commisso et inimicis crucis Christi confusionem speramus opitulante Domino prodere. Monemus itaque nobilitatem tuam et exhortamur in Domino ut tantum bonum quod jam initiatum est producere et ad complementum Deo et hominibus gratum solicite et cum omni diligentia perducere studeas: sine pacis namque et concordie unitate nec Deo gratum exhibere obsequium nec terram regimini tuo a Deo commissam secundum justicie tramitem poteris gubernare.
Data Lore VIII kalendas augusti.

Eugenio III, Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 13. 25 Julio.

CXXIX, bulas, leg 1, 18, 23 junio

CXXIX.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 18. 23 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei.
Venerabilibus fratribus terrachonensi archiepiscopo et narbonensi archiepiscopo apostolice sedis legatis eorumque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectum filium nostrum Ramundum illustrem barchinonensem comitem a multis temporibus devotum
plurimum ac fidelem sacrosancte romane ecclesie extitisse atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus et ad discretionis vestre notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in proposito et voluntate habemus eum tamquam devotissimum et specialem filium nostrum sincera caritate diligere et ipsum ab iniquorum
impugnationibus propensius defensantes III omni sua justitia sollicite intendimus confovere.
Venerabiles autem fratres nostri pampilonensis et cesaraugustanus episcopi nobis ex parte sua proponere studuerunt quod treugua et pax inter eum et Lupum Valentie regem discissa sit et penitus violata. Sane cum ipse comes sicut instanter asserit ad edomandas barbaras gentes et efferas nationes rabiem videlicet sarracenorum quorum pestis est perniciosissima christianis modis omnibus auctore Domino reprimere intendat et viriliter impugnare quidam tamen christiane professionis qui eidem comiti adversantur tum inimicitia tum etiam pecunie cupiditate seducti simul cum sarracenis sicut accepimus eum intendunt offendere atque inclitum ejus animum a tam laudabili proposito retardare: quod utique
tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus sinceriori affectione diligimus et factum tam impium atque a religione christiane fidei alienum perniciosum ad presentes et posteros prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc attemptare presumpserint rem sacrilegam et profanam se doleant incepisse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus omnes christianos qui prefatum comitem cujus personam et totam terram sub beati Petri ac nostra protectione suscepimus ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito defendamus a suo proposito presumpserint impedire et vel cum sarracenis vel etiam sine eis ipsum vel terram ejus dum in hoc proposito fuerit temptaverint molestare auctoritate nostra non differatis censura ecclesiastica cohercere et omnes terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententie supponatis.
Data Sutrii VIIII kalendas julii.

// N. E. Supongo que el Papa en cuestión era Adriano IV, porque convivió con Ramón Berenguer IV y el Rey Lobo de Valencia, Abu Abd Al-lah Muhámmad ibn Sa‘d ibn Muhámmad ibn Áhmad ibn Mardaniš al-Ŷudhami, أبو عبد الله محمد بن سعد بن محمد بن أحمد بن مردنيش الجذامي‎ o التجيبي, Abū ʿAbd Allāh Muḥammad ibn Saʿd ibn Muḥammad ibn ’Aḥmad ibn Mardanīš al-Ŷuḏāmī o al-Tuŷībī, un gran amante de las Morcillas, perdón, rey de la Taifa de Mursiyya, de Murcia.)

Papa Adriano IV