miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLV, 23


CLV
Núm. 23.

Illustrissimo Dei gratia A. Ispaniarum imperatori R. comes Barchinone regnique dominator aragonensis ac Provincie marchio de bono in melius provehi. Cum rerum utilitate et verborum veritate crescat amicitia constantie ac tolerantie virtute roboratur: inde est inde cogor vestris semper jussionibus obtemperare et rogatui vestro quem michi fecistis ut non intrarem regnum Navarre nisi rex ille intraret terram meam ostiliter adquiesco nec homines mei facerent ei guerram nisi sui facerent mihi; et hoc in veritate vobis promitto tempore determinato usque ad festum Sancti Martini nisi nos ambo insimul comitemus consilium. Sed quia non solum estis amicus verum etiam dominus ut amici et vassalli mea semper negotia ante vestros occulos vos deprecor ponite volo enim anteponere vestra meis expectando bonam promissionem vestram nolo contraire mandatis vestris. Sed quoniam amodo negocia vestra mea recolo visum est mihi vobis utile fore si de consilii vestro esset ut miteretis filium vestrum regem Sancium in exercitum et ego venirem ad vos ad suscipiendum consilium de vestris et meis factis quibus possemus tendere ad majorem ruinam inimicorum crucis Christi. Regem Ferrandum filium vestrum et nepotem meum quem diligo ut filium vobis specialiter comendo ut de ipso congruam curam geratis sic ut dicatur rex a re non a solo nomine. Nec minus comendarem vobis regem Sancium nisi ipse se comendaret. De cetero pro comite Gondisalbo cui neptam meam tradidi in uxorem immo vobis preces multimodas efundo ut prosint ei apud vos amici et non noceant inimici. Preterea pro pampilonensi episcopo quem rex Navarre et homines ejus pro restituendis treguis mihi obsidem dederunt et nunc ex precepto domini pape in meam se posuit potestatem vestram deprecor excellentiam quatenus ei a rege Navarre qui propter hoc honorem suum et terram sibi emparavit reddi faciatis et solvi amore mei qui de negotio Navarre mandato vestro et voluntati mee obedire proposui quod nisi vestro rogatu nullo modo adquiescerem: sicque precor de eo agatis ne inimici sui quod pro bono fecisse cognoscitur ad dampnum sibi evenisse Ietentur. Cetera que vobis non scribo per migdoniensem episcopum fidelissimum vestrum vestre majestati denuncio et eum specialiter vobis comendo.

Nota:
neptam: neta, nieta. migdoniensem episcopum