jueves, 20 de febrero de 2020

LXXV, reg 222, fol 142, 23 diciembre 1322

LXXV. 
Reg. n. 222, fol. 142. 23 dic. 1322.

Jacobus Dei gratia rex Aragonum etc. Considerantes judeos legem habere secundum quam eis permissum est duas habere simul uxores: eapropter ad supplicem postulationem tui Strugui Mercadell judei Turricelle de Montegrino concedimus et damus licentiam tibi quod juxta legem tuam vivente Regina nunc uxore tua aliam superducere valeas et cum insimul vel tantum cum altera juxta legem tuam habitare et conversari: mandantes procuratori nostro Turricelle de Montegrino ac bajulo ipsius ville ceterisque officialibus nostris vel eorum loca tenentibus presentibus et futuris quod hanc concessionem et licenciam nostram observando te ad procedendum in predictis non impediant nec adversus te ea de causa in aliquo procedant. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus sigillo nostro appendicio communitam. Data Terrachone X kalendas januarii anno Domini MCCCXX° secundo. - Franciscus de Bastida mandato domini regis.

lxxvi-legajo-cartas-reales-65-18-mayo-1330

Nota: Turricelle de Montegrino: https://es.wikipedia.org/wiki/Torroella_de_Montgr%C3%AD ??

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.