martes, 18 de febrero de 2020

LIX, reg 6, fol 134, 26 diciembre 1283

LIX. 
Reg. n.°6. Fol.134. 26 dic. 1283.

Petrus Dei gratia Aragonum et Sicilie rex universis officialibus et aliis per dominacionem nostram constitutis ad quos presentes pervenerint salutem et gratiam. Vos scire volumus nobis placere quod pons qui esse cousuevit supra flumen Lupricati prope Martorellum reparetur et reedificetur et quod elemosine in subsidium ipsius reparacionis a nostris subditis sicut eis placuerit largiantur. Nos etiam omnes operarios et accaptatores dicti pontis durante ipso esse volumus sub nostra custodia et guidatico ita quod ab aliquibus non molestentur nec impediantur ipsis enim facientibus justitie complementum. Datum Barchinone VII° kalendas januarii anno quo supra.

lx-reg-24-fol-97-20-enero-1296