lunes, 17 de febrero de 2020

XXXV, perg 1619, Jaime I, 28 julio 1260

XXXV. 
Perg.n.1619. Jai.I. 28 jul. 1260. (quinto kalendas augusti).

Sit omnibus manifestum quod nos Giraldus de Porta Major de Jovenacio Jacobus Mustacii socii illustris domini Manfredi regis Sicilie et magister Stephanus de Manopolo ejusdem magne regie curie judex nuncii et procuratores ejusdem domini regis Manfredi promitimus vobis domino Jacobo illustri regi Aragonum Majoricarum et Valencie comiti Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani et infanti Petro filio vestro ex parte dicti regis Manfredi a quo mandatum et potestatem habemus cum carta procuracionis quam vobis tradidimus quod ipse Manfredus collocabit in matrimonium filiam suam Constanciam cum vobis infante Petro predicto: promitentes nos facturos et curaturos quod dictum matrimonium complebitur inter ipsos bona fide ac sine fraude et dolo hinc usque ad primam diem proximi mensis may intus villam Montispessulani. Item promitimus vobis quod dictus rex Manfredus dabit in dotem vobis dicto tempore quinquaginta milia unciarum auri ratione dicti matrimonii inter aurum et argentum et lapides preciosas ad cognicionem quatuor proborum hominum duorum de parte regis Manfredi et duorum ex parte vestra. Et ut predicta omnia firmius compleantur nos omnes predicti juramus predicta omnia et singula in animam dicti regis Manfredi quod dictus rex Manfredus predicta omnia attendet et complebit et in aliquo non contraveniet si Deus nos adjuvet et hec sancta Dei quatuor Evangelia: et sub virtute dicti sacramenti promitimus nos curaturos et facturos quod predicta omnia compleantur. Actum est hoc in Barchinona in palacio domini regis predicti quinto kalendas augusti anno domini millessimo CC sexagessimo. In testimonium vero hujus rei presentera cartam supscripcionibus nostris et sigillorum nostrorum munimine roboramus. - + Ego Giraldus de Porta qui supradicta confirmo. - + Ego Jacobus Mustacius qui supra predicta confirmo. - + Major de Juvenacio qui supra predicta confirmo. - + Stephanus de Manopolo magne regie Curie judex qui supra predicta confirmo. - Testes vocati et rogati ad hoc presentes fuerunt Jaufridus vicecomes de Rocabertino Eximinus de Fossibus Bernardus de Sancta Eugenia Jaufridus de Crudillis et Bertrandus de Castelleto. - Sig+num Petri Marci notarii publici Barchinone qui hoc scripsit et clausit die et anno quo supra.

xxxvi-perg-1630-jaime-i-20-septiembre-1260

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.