viernes, 14 de febrero de 2020

XV, perg 322, Jaime I, 31 marzo 1227


XV.
Perg. N° 322. Jai.I.31 mar. 1227. (MCC vicesimo septimo)

Sit notum cunctis quod orta dissensione inter dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonis comitem Barchinonis et dominum Montispesulani ex una parte et dompnum Ferrandum infantem Aragonis et episcopum Cesaraugustanum petentem tam pro se quam domna Sanxa Petri uxorem quondam Petri Aunesii et Petrum Cornelii et Petrum Jordanum et Atorellam ex altera super quibusdam conjurationibus et federacionibus vel empressionibus quas rex in perjudicium sui factas esse dicebat quas infringi cum instancia postulabat et super dampnis datis tam ex parte regis quam ex parte militum predictorum de quibus utraque pars satisfaccionem sibi fieri petebat et super restitucione quorundam castrorum que rex propria auctoritate post mortem P. Aunesii (Pedro II de Aragón, padre de Jaime I el conquistador) invasit quorum episcopus restitucionem ante omnia instanter petebat et super quadam summa pecunie quam rex eidem P. Aunesio (Pedro II) debebat pro qua quedam castra sibi fuerant pignori obligata quam summam pecunie episcopus memoratus tam pro se quam pro uxore quondam P. Aunesii petebat et super quibusdam aliis questionibus de quibus ad invicem contendebant: tandem pro bono pacis totum negocium precise et absolute posuerunt in manibus domini Sparagi Dei gratia terrachonensis archiepiscopi et B. per eandem episcopi ilerdensis et F. magistri milicie templi ut quidquid predicti laudatores sive arbitratores super omnibus premissis et singulis vel etiam cavalleriis ab ipso rege dictis militibus conferendis laudando vel mandando statuerent ratum et firmum ab utraque parte perpetuo haberetur: et ut laudamentum eorum majori firmitate nitatur dominus rex sub fide homagii fratri domno archiepiscopo promissit se per omnia servaturum quidquid super premissis dicti tres laudatores duxerint ordinandum. Hoc idem dictus dompnus F. et P. Cornelii et P. Jordanus et Atorella per se et valitores suos sub fide homagii eidem domno archiepiscopo facti et sacramenti corporaliter prestiti promisserunt. Nos igitur laudatores predicti de consensu partium electi visis et auditis sumatim rationibus utriusque partis et voluntatibus singulorum inquisitis et cognitis habito quamplurium sapientum consilio conjurationes factas inter milites et cives milites et milites confederaciones et empresiones penitus irritamus et instrumenta coujurationum (conjurationum ?) facta domino Regi reddi jubemus. Item volumus et mandamus quod dompnus F. faciat homagium domino regi et juret sibi fidelitatem et rex eundem F. ut patruum debeat honorare: et quia probacio dileccionis exhibitio est ipsis volumus et mandamus ut rex eidem triginta milicias sive cavallerias assignet quas eidem auferendi potestatem non habeat usque ad annum ipso F. debitum servitium secundum forum Aragonis pro ipsis cavalleriis domino regi exhibente et quod omnem rancorem et indignacionem quam contra eundem F. habuit quoquomodo dominus rex eidem remitat et dominus rex juret super IIII evangelia quod dominus F. se possit in ipsius de cetero credere et fidare. Volumus etiam et mandamus ut episcopum Cesarauguste dominus rex honoret et benigne ipsum tractet et consanguineos suos et ipsum episcopum suum et res ad episcopatum pertinentes in sua proteccione et guarda speciali recipiat et contra quemlibet manuteneat et defendat et omnem indignationem quam contra eundem episcopum conceperat quoquomodo eidem episcopo remittat in perpetuum et episcopus remittat ei versa vice. Illa vero castra et possessiones sive ville quas P. Aunesii in vita sua tantum a domino rege habebat volumus et mandamus quod domino regi restituantur infra decem dies. In illis autem villis vel castris que jure proprietatis a domino rege P. Aunesius probabiliter habuisset volumus et mandamus quod episcopus jus suum salvum habeat in omnibus et per omnia super castris terris seu villis eidem P. Aunesio vel P. Jordano vel alicui alii de parte illa per regem pignori obligatis. Item dicimus quod ipse episcopus et dompna Sancia Petri uxor quondam P. Aunesii exhibeant instrumenta omnia pignorum predictorum et rex solvat ei summam debiti que in eis est comprehensa infra decem dies eo deducto quod inde solutum est: quod nisi fecerit episcopus memoratus et domna Sancia Petri tamdiu possideant predicta
pignora quousque sit eis de summa debili plenarie satisfactum: et si aliqua castra eidem P. Aunesio pignori obligata rex teneat vel posideat vel alius nomine suo ea restituat nisi infra decem dies solverit summam debiti ut supradictum est et faciat tenere et possidere in pace absque molestacione alicujus persone. Item dicimus pro bono pacis quod fructus percepti usque ad presentem diem non computentur in sortem set habeant ex dono regis. Volumus etiam et mandamus quod dominus rex remittat P. Cornelii omnem rancorem et indignacionem quam contra eundem concepit quoquomodo et pro bono pacis assignet eidem P. Cornelio viginti cavallerias pro quibus teneatur P. Cornelius domino regi debitum servicium exhibere secundum forum Aragonis. Volumus etiam et mandamus ut Atorelle assignet quindecim cavallerias ipso Atorella debitum servicium pro eis exhibente secundum forum Aragone et remitat eidem omnem indignationem et iram quam contra eundem conceperat quoquomodo. Omnes autem predictas cavallerias assignet dominus rex singulis predictorum in loco competenti quas eisdem usque ad annum potestatem non habeat auferendi. Volumus etiam et mandamus ut P. Jordano et omnibus aliis militibus qui contra eum dicuntur extitisse et auxilium F. et civitatibus
prestitisse remittat omnem indignationem et rancorem dominus rex quas contra eosdem conceperat et omnem questionem et demandam et injuriam eisdem remittat quas contra eosdem movere poterat ratione guerre vel alicujus disensionis habite inter eos. Volumus etiam et mandamus ut omnia dampna data vel injurie illate vel neces hominum facte post mortem P. Aunesii ab ipso rege vel ex parte militum qui contra eum fuerint hinc inde penitus remitantur cum parca delicta mutua compensatione tollantur. Item volumus et mandamus ut omnes capti sive fuerint milites sive alii qui detinentur ab ipso rege vel valitoribus suis penitus absolvantur vel si ex parte militum qui contra regem fuerint aliqui capti detinentur penitus liberentur sine aliqua redempcione. Castra vero et hereditates
videlicet castellum illud quod dicitur Castro et Sanctus Medir et Angos et Junzano et Sancta Eulalia et sique alie sunt hereditates et castra que in hac guerra ab alterutra
partium fuerint occupata sint restituta illis quibus ablata fuerunt eo tamen intellecto de castro et villa de las Ceilas quod si forte rex noluerit ipsum restituere A. de las Ceilas non opponat se in aliquo contra eundem A. vel suos: et volumus quod Ferrandus et omnes valitores sui remittant cuilibet de familia regia vel creatione omnem iram
et indignationem quam contra eos conceperunt. Volumus et mandamus ut dominus rex ex jurisdictione sua det firmas treuguas omnibus militibus de regno Aragonis usque ad annum et preterea per decem dies et eas faciat inviolabiliter observari violatores etiam viriliter puniendo. Si quid vero verbum ambiguum positum est in hac carta nostre interpretacioni relinquimus declarandum et si aliquid deest hoc possimus supplere quandocumque et quotienscumque voluerimus nos tres vel etiam duo sine tercio non inquisitis partium voluntatibus immo eis contradicentibus possimus supplere si opus fuerit et interpretari si aliquid ambiguum super hujusmodi in posterum oriretur sicut melius nobis videbitur expedire. Omnia vero supradicta et singula volumus et mandamus in virtute sacramentorum et homagiorum nobis prestitorum ab utraque parte inviolabiliter observari. Actum est hoc II kalendas aprilis anno Domini M°CC° vicesimo septimo. - Ego S. Terrachonensis archiepiscopus subscribo +. - Sig+num Berengarii Ilerdensis episcopi.
- Sig+num fratris F. magistri milicie templi. - Ego Raimundus de Speluncha subscribo
sig+num. - Ego Guillermus Vitalis subscribo. - Ego Johannes de Rubicem hoc scripsi mandato supradictorum laudatorum cum litteris suprapositis in IIII linea ubi dicitur restitucionem et in Va linea ubi dicitur precise et hoc + (signo) feci.

xvi-perg-365-jaime-i-23-diciembre-1228